

History of Wales / Library / Historical Documents concerning the Ancient Britons
Historical Documents concerning the Ancient Britons
Bede on the Britons
Bede on the Britons: this part of the book, in Latin, from Historical Documents concerning the Ancient Britons.
Picture: A line of the Annals of Wales in the oldest copy, British Library Harley MS 3859, written about 1100: the death of King Cadwaladr in the great plague of AD 682 · Scribe of British Library Harley MS 3859, Public domain · Wikimedia Commons
The Latin and Greek
Quæ in wncinis inclusa sunt, e Chronico ejusdem auctoris sunt deswmpta.
Lis. I. Cap. 1. De situ Britannia vel Hibernia, et priscis
earum incolis.
BRITANNIA oceani insula, cui quondam Albion nomen fuit, inter Septentrionem et Occidentem locata est, Germaniæ, Gallia, Hispanie, maximis Europe partibus multo intervallo adversa. Quæ per millia passuum octingenta in Boream longa, latitudinis habet millia ducenta, exceptis i dumtaxat prolixioribus diversorum promontoriorum tractibus, quibus efficitur ut circuitus ejus quadragies octies septuaginta quinque millia compleat. Habet a Meridie Galliam Belgicam, cujus proximum littus transmeantibus aperit civitas quæ dicitur Rutubi portus, a gente Anglorum nunc corrupte ‘ Reptacestir’ vocata, interposito mari a Gessoriaco Morino- rum gentis littore proximo, trajectu millium quinquaginta, sive, ut quidam scripsere, stadiorum quadringentorum quin- quaginta. A tergo autem, unde oceano infinito patet, Orcadas insulas habet.
Opima frugibus atque arboribus insula, et alendis apta pecoribus ac jumentis; vineas etiam quibusdam in locis germinans ; sed et avium ferax terra marique generis diversi. BOF Fluviis quoque multum piscosis, ac fontibus preclara copiosis, et quidem precipue issicio abundat et anguilla. Capi- untur autem sepissime et vituli marini, et delphines, necnon et balene: exceptis variorum generibus conchyliorum ; in quibus sunt et muscule, quibus inclusam sepe margaritam, - omnis quidem coloris optimam inveniunt, id est, et rubicundi, et purpurei, et hyacinthini et prasini, sed maxime can- didi. Sunt et cochleæ satis superque abundantes, quibus tinctura coccinei coloris conficitur, cujus rubor pulcherrimus —nullo unquam solis ardore, nulla valet pluviarum injuria : pallescere; sed quo vetustior est, eo solet esse venustior. - Habet fontes salinarum, habet et fontes calidos, et ex eis ' fluvios balnearum calidarum, omni zxtati et sexui per dis- tincta loca, juxta suum cuique modum accommodos. Aqua enim, ut auctus Basilius dicit, fervidam qualitatem recipit, ᾿ς quum per certa quedam metalla transcurrit, et fit non solum calida, sed et ardens. Quæ etiam venis metallorum, eris, ferri, et plumbi et: argenti foecunda, gignit et lapidem ga- ' gatem plurimum optimumque: est autem nigrogemmeus et _ardens igni admotus, incensus serpentes fugat, adtritu cale- - factus applicita detinet aque ut succinum. Erat et civitatibus quondam viginti et octo nobilissimis insignita, præter _castella innumera, quæ et ipsa muris, turribus, portis, ac seris erant instructa firmissimis.
Μὲ quia prope sub ipso Septentrionali vertice mundi jacet, lucidas estate noctes habet; ita ut medio sepe tempore “noctis in questionem veniat intuentibus, utrum crepusculum adhuc permaneat vespertinum, an jam advenerit matutinum, -utpote nocturno sole non longe sub terris ad Orientem Boreales per plagas redeunte: unde etiam plurimæ longitudinis @ habet dies zstate, sicut et noctes contra in bruma, sole nimirum tunc Libycas in partes secedente, id est, horarum ' decem et octo: plurime item brevitatis noctes estate et dies habet in bruma, hoc est, sex solummodo equinoctialium horarum; quum in Armenia, Macedonia, Italia, ceterisque ejusdem lineæ regionibus longissima dies sive nox quindecim, C4 brevissima novem compleat horas.
Hæc i presenti, juxta numerum librorum quibus lex divina scripta est, quinque geutium linguis, unam eamdemque summe veritatis et verze sublimitatis scientiam scrutatur et confitetur, Anglorum videlicet, Britonum, Scotorum, Pic- -torum et Latinorum, quæ meditatione scripturarum ceteris omnibus est facta communis. In primis autem hæc insula Britones solum a quibus nomen accepit, incolas habuit, qui_ de tractu Armoricano, ut fertur, Britanniam advecti, Australes sibi partes illius vindicarunt. Et quum plurimam insule partem, incipientes ab Austro, possedissent, contigit gentem Pictorum de Scythia, ut per-— hibent, longis navibus non multis oceanum ingressam, Cir- cumagente flatu ventorum, extra fines omnes Britannie Hiberniam pervenisse, ejusque Septentrionales oras intrasse, atque inventa ibi gente Scotorum, sibi quoque in partibus illius sedes petisse, nec impetrare potuisse. Est autem Hibernia insula omnium post Britanniam maxima, ad Occidentem quidem Britanniæ sita; sed sicut contra Aquilonem ea brevior, ita in Meridiem se trans illius fines plurimum protendens, usque contra Hispanize Septentrionalia, quamyis~ magno zquore interjacente pervenit. Ad hanc ergo usque pervenientes navigio. Picti ut diximus, petierunt in ea sibiquoque sedes et habitationem donari. Respondebant Scoti, quia non ambos eos caperet insula: ‘ Sed possumus, inquiunt, ‘ salubre vobis dare consilium quid agere valeatis. Novimus insulam aliam esse non procul a nostra, contra ortum solis, quam szepe lucidioribus diebus de longe aspicere solemus. Hance adire si vultis, habitabilem vobis facere valetis: vel si qui restiterint, nobis auxiliariis utimini. Itaque petentes Britanniam Picti, habitare per Septentrionales insule partes cceperunt; nam Austrina Britones occupaverant. Quumque uxores Picti non habentes peterent a Scotis, ea solum conditione dare consenserunt, ut ubi res perveniret in dubium, magis de feminea regum prosapia, quam de masculina regem sibi eligerent: quod usque hodie apud Pictos constat esse servatum.
Procedente autem tempore, Britannia post Britons et Pictos, tertiam Scotorum nationem in Pictorum parte recepit, qui duce Reuda de Hibernia progressi, vel amicitia vel ferro sibimet inter eos sedes quas hactenus habent, vindicarunt: a quo videlicet duce usque hodie Dalreudini vocantur, nam lingua eorum ‘ daal’ partem significat. Hibernia autem ei latitudine sui status, et salubritate, ac serenitate aerum multum Britanniæ prestat, ita ut raro ibi nix plusquam triduané remaneat: nemo propter hiemem aut fcena secet estate, aut stabula fabricet jumentis: nullum ibi reptile videri soleat, nullus vivere serpens valeat: nam sepe illo de Britannia adlati serpentes, mox ut proximante terris navigio, odore aeris illius adtacti fuerint, intereunt: quin potius omnia pene quæ de eadem insula sunt contra venenum valent. Denique vidimus, quibusdam a serpente percussis, rasa folia codicum qui de Hibernia fuerant, et ipsam rasuram aque immissam ac potui datam, talibus protinus totam vim veneni grassantis, totum inflati corporis absumsisse ac sedasse tumorem. Dives lactis ac mellis insula, nec vinearum expers, piscium - volucrumque, sed et cervorum caprearumque venatu insignis. Hc autem proprie patria Scotorum est: ab hac egressi, ut diximus, tertiam in Britannia Britonibus et Pictis gentem addiderunt. Est autem sinus maris permaximus, qui antiquitus gentem Britonum a Pictis secernebat, qui ab Occidente in terras longo spatio erumpit, ubi est civitas Britonum munitissima usque hodie quæ vocatur Alcluith: ad cujus videlicet sinus partem Septemtrionalem Scoti, quos diximus, advenientes, 5101 locum patrie fecerunt.
2. Ut Britanniam primus Romanorum Caius Julius adierit.
Verum eadem Britannia Romanis usque ad Caium Julium Cæsarem inaccessa atque incognita fuit: qui anno ab Urbe condita sexcentesimo nonagesimo tertio, ante vero Incarnationis Dominice tempus anno sexagesimo, functus gradu - consulatus cum Lucio Bibulo, dum contra Germanorum - Gallorumque gentes qui Rheno tantum flumine dirimebantur, bellum gereret, venit ad Morinos, unde in Britanniam proxi- mus et brevissimus transitus est, et navibus onerariis atque actuariis circiter octoginta preeparatis, in Britanniam transvehitur, ubi acerba primum pugna fatigatus, deinde adversa tempestate correptus, plurimam classis partem, et non parvum
Regressus in Galliam, legiones in hiberna dimisit, ac sex- centas naves utriusque commodi fieri imperavit: quibus iterum in Britanniam primo vere transvectus, dum ipse in hostem cum exercitu pergit, naves in ancoris stantes, tempestate correpte, vel collise inter se, vel arenis illise ac - dissolute sunt: ex quibus quadraginta perierunt, cetera cum magna difficultate reparate sunt. Czsaris equitatus primo congressu a Britannis victus, ibique Labienus tribunus occisus est: secundo prelio cum magno suorum discrimine victos Britannos in fugam vertit: inde ad flumen Tamesim profectus. In hujus ulteriore ripa Cassobellauno duce, immensa hostium multitudo consederat, ripamque fluminis ac pene totum sub aqua vadum acutissimis sudibus prestruxerat: quarum vestigia sudium ibidem usque hodie visuntur, et videtur inspectantibus quod singulea earum ad modum humani femoris gross, et circumfuse plumbo immobiliter erant in profundum fluminis infixe: quod ubi a Romanis deprehensum ac vitatum ς΄ est, barbari legionum impetum non ferentes, silvis sese ob- Ὁ didere, unde crebris irruptionibus Romanos graviter ac sepe lacerabant. Interea Trinovantum firmissima civitas cum Androgio duce, datis quadraginta obsidibus Cæsari sese dedit: quod exemplum sequutze urbes alia complures in feedus Romanorum venerunt. Iisdem demonstrantibus, Cæsar oppi- dum Cassobellauni inter duas paludes situm, obtentu insuper silvarum munitum, omnibusque rebus confertissimum, tandem gtavi pugna cepit. Exin Cæsar a Britannia reversus in Galliam, postquam legiones in hiberna misit, repentinis bel- lorum tumultibus undique circumventus et conflictatus est.
3. Ut eamdem secundus Romanorum Claudius adiens, Orcadas etiam insulas Romano adjecerit imperio. Sed et Vespasianus ab eo missus, Vectam quoque Insulam Romanis subdiderit. ra
Anno autem ab Urbe condita 798 [A.D. 46] Claudius imperator, ab Augusto quartus, cupiens se utilem reipublice ostentare principem, bellum ubique, et victoriam undecumque quesivit. Itaque expeditionem in Britanniam movit, quæ excitata in tumultum propter non redhibitos transfugas vide- τ batur. Transvectus in insulam est, quam neque ante Julium Cæsarem, neque post eum quisquam adire ausus fuerat, ibique sine ullo prelio ac sanguine intra paucissimos dies plurimam insule partem in deditionem recepit. Orcadas etiam insulas ultra Britanniam in oceano positas Romano adjecit imperio, ac sexto quam profectus erat mense Romam : ] rediit, filioque suo Britannici nomen imposuit. Hoc autem A bellum quarto imperii sui anno complevit, qui est annus ab Incarnatione Domini quadragesimus sextus: quo etiam anno <a
fames gravissima per Syriam facta est, quæ in Actibus Apostolorum per prophetam Agabum prædicta esse memoratur. Ab eodem Claudio Vespasianus, qui post Neronem imperavit, in Britanniam missus, [tricies et bis cum hoste conflixit, duas validissimas gentes, 20 oppida,] etiam Vectam Insulam Britannie proximam a Meridie, Romanorum ditioni subjugavit; quæ habet ab Oriente in Occasum triginta circiter millia passuum, ab Austro in Boream duodecim, in Orientalibus suis partibus mari sex millium, in Occidentalibus trium Meridiano Britanniæ littore distans. Succedens autem Claudio in imperium Nero, nihil omnino in re militari ausus est. Unde inter alia Romani regni detrimenta innumera Britanniam pene amisit: nam duo sub eo nobilissima oppida illic capta atque subversa sunt.
4. Ut Lucius Britannorum rex missis ad Eleutherum
papam literis Christianum se fieri petierit.
Anno ab Incarnatione Domini 156 Marcus Antoninus Verus, decimus quartus ab Augusto, regnum cum Aurelio Commodo fratre suscepit: quorum temporibus quum Eleutherus vir sanctus pontificatui Romane ecclesiæ preesset, misit ad eum Lucius Britanniarum rex epistolam, obsecrans ut per ejus mandatum Christianus efficeretur: et mox effectum piæ postulationis consequutus est, susceptamque fidem Britanni usque in tempora Diocletiani principis inviolatam integramque quieta in pace servabant.
5. Ut Severus receptam Britannie partem vallo a cetera distinxerit.
Anno ab Incarnatione Domini 189, Severus genere Afer Tripolitanus, ab oppido Lepti, decimus septimus ab Augusto imperium adeptus, decem et septem annis tenuit. Hic natura sevus, multis semper bellis lacessitus, fortissime quidem bellorum quæ ei gravissima occurrerant, [Clodio Albino, qui se in Gallia Cæsarem fecerat, apud Lugdunum interfecto, in Britannias defectu pene omnium sociorum trahitur, ubi magnis gravibusque praliis sepe gestis, receptam partem insule a ceteris indomitis gentibus, non muro, ut quidam estimant, sed vallo distinguendam putavit. Murus etenim de lapidibus, vallum vero quo ad repellendam vim hostium castra muniuntur fit de cespitibus, quibus circumcisis e terra, velut murus exstruitur altus supra terram, ita ut in ante sit fossa, de qua levati sunt cespites, supra quam sudes de lignis: fortissimis prefiguntur. Itaque Severus magnam fossam firmissimumque vallum crebris insuper turribus communitum, ὦ [per 132 millia passuum,]a mariad mare duxit: ibique apud Eboracum oppidum morbo obiit. Reliquit duos filios, Bassianum et Getam: quorum Geta hostis publicus judicatus interiit; Bassianus Antonini cognomine adsumpto, regno potitus est.
6. De imperio Diocletiant, et ut Christianos persequutus sit.
Anno Incarnationis Dominice 286, Diocletianus tricesimus tertius ab Augusto imperator, ab exercitu electus, annis viginti fuit, Maximianumque cognomento Herculium socium creavit imperil. Quorum tempore Carausius quidam, genere quidem infimus, sed consilio et manu promptus, quum ad observanda oceani littora quæ tunc Franci et Saxones infestabant, posi- tus, plus in perniciem quam in provectum reipublice ageret, ereptam predonibus predam nulla ex parte restituendo dominis, sed sibi soli vindicando; accendens suspicionem quia ipsos quoque hostes ad incursandos fines artifici negli- gentia permitteret. Quamobrem a Maximiano jussus occidi, © purpuram sumpsit ac Britannias occupavit; quibus sibi per septem annos fortissime vindicatis ac retentis, tandem fraude 2 Allecti socii sui interfectus est. Allectus postea ereptam Carausio insulam per triennium tenuit, quem Asclepiodotus præfectus pretorio oppressit, Britanniamque post decem annos recepit. 2 Interea Diocletianus in Oriente, Maximianus Herculius in © Occidente, vastari ecclesias, affligi interficique Christiana ᾿ decimo post Neronem loco parr sed persequutio omnibus fere ante actis diuturnior atque inmanior fuit; nam per decem annos, incendiis ecclesiarum, proscriptionibus ὦ innocentum, cedibus martyrum incessabiliter acta est. [Hæc persequutio tam crudelis et crebra flagrabat, ut intra unum mensem 17 millia martyrum pro Christo passa inveniantur.] Denique etiam Britanniam tum plurima confessionis Deo 2 devote gloria sublimavit.
7A Passio S. Albani et sociorum ejus, qui eodem tempore pro Domino sanguinem fuderunt.
; Seachem in ea passus est S. Albanus, de quo presbyter Fortunatus in Laude Virginum, quum beatorum martyrum qui de toto orbe ad Dominum venirent mentionem faceret, ait: -* Albanum egregium fecunda Britannia profert.’ Qui videlicet Albanus paganus adhuc, quum perfidorum principum ‘mandata adversum Christianos sevirent, clericum quendam " persequutores fugientem hospitio recepit: quem dum oratio- _nibus continuis ac vigiliis die noctuque studere conspiceret, subito divina gratia respectus, exemplum fidei ac pietatis ΟΞ illius ceepit emulari, ac salutaribus ejus exhortationibus -paulatim edoctus, relictis idololatriæ tenebris Christianus in- _tegro ex corde factus est. Cumque prefatus clericus aliquot ‘diebus apud eum hospitaretur, pervenit ad aures nefandi ye Pprincipis confessorem Christi, cui necdum fuerat locus ‘martyrii deputatus, penes Albanum latere. Unde statim jussit ‘milites eum diligentius inquirere. Qui quum ad tugurium mattyris pervenissent, mox se ὃ. Albanus pro hospite ac magistro suo, ipsius habitu, id est caracalla qua vestiebatur ‘indutus, militibus exhibuit, atque ad judicem vinctus perductus est.
Contigit autem judicem ea hora qua ad eum Albanus adducebatur, aris adsistere ac daemonibus hostias offerre. Quumgue vidisset Albanum, mox ira succensus nimia quod se ille ultro pro hospite quem susceperat militibus offerre ac discrimini dare presumpsisset, ad simulacra demonum quibus adsistebat eum jussit pertrahi: ‘ Quia rebellem, inquiens, “ac sacrilegum celare quam militibus reddere maluisti, ut contemptor Divum meritam blasphemiæ suæ pcenam lueret, queecumque illi debebantur supplicia tu solvere habes, si a iz cultu nostre religionis discedere tentas.’ At S. Albanus qui se ultro persequutoribus fidei Christianum esse’ prodiderat, Risa daqjuam minas principis metuit; sed accinctus armis " militiæ spiritualis, palam se jussis illius parere nolle pronunciabat. Tum judex:‘ Cujus, inquit, ‘ familie vel generis Aa es?” Albanus respondit: ‘ Quid ad te pertinet qua sim stirpe genitus? sed si veritatem religionis audire desideras, Christianum jam me esse, Christianisque officiis vacare cognosce.’ Ait judex: ‘ Nomen tuum quero, quod sine mora mihi insinua.’ Et ille: ‘ Albanus,’ inquit, ‘a parentibus vocor, et Deum verum ac vivum qui universa creavit adoro” semper et colo.” Tum judex repletus iracundia dixit: ‘ Si vis perennis vite felicitate perfrui, Diis magnis sacrificare ne differas.’ Albanus respondit: ‘ Sacrificia hac quæ ἃ vobis redduntur demonibus, nex auxiliari subjectis possunt, nec supplicantium 5101 desideria vel vota complere. Quinimme quicumque his sacrificia simulacris obtulerit, zternas inferni peenas pro mercede recipiet.’ His auditis judex nimio furore -commotus, ceedi sanctum Dei confessorem ἃ tortoribus pre cepit, autumans se verberibus, quam verbis non potere cordis ejus emollire constantiam. Qui cum tormentis affice retur acerrimis, patienter hac pro Domino, immo gaudentur ferebat. At ubi judex tormentis illum superari vel a culta Christiane religionis revocari non posse persensit, capite eum plecti jussit. ; Quumque ad mortem duceretur, pervenit ad flumen quai muro et arena ubi feriendus erat, meatu rapidissimo divid 2 batur: viditque ibi non parvam hominum multitudinem utriusque sexus, conditionis diverse, et statis, quee sin Θ᾽ dubio, Divinitatis instinctu ad obsequium beatissimi confes ἜΝ soris ac martyris vocabatur, et ita fluminis ipsius occupaba pontem ut intra vesperam transire vix posset. Deniqu cunctis pene egressis, judex sine obsequio in civitate sub stiterat. Igitur S. Albanus cui ardens inerat devotio menti ad martyrium ocius pervenire, accessit ad. torrentem, et dirigens ad ccelum oculos, illico siccato alveo, vidit undam suis” cessisse ac viam dedisse vestigiis. Quod cum inter alio etiam ipse carnifex qui eum percussurus erat, vidisset, festi navit ei ubi ad locum destinatum morti venerat occurrere divino nimirum admonitus instinctu, projectoque ense quel strictum tenuerat, pedibus ejus advolvitur, multum desidera: ut cum martyre vel pro martyre quem _percutere jubebea tu ipse potius mereretur percuti. Dum ergo is ex persecutor ore factus esset collega veritatis et fidei, ac jacente ferro esset inter carnifices justa cunctatio, montem cum turbis reverentissimus Dei confessor ascendit: qui opportune letus, gratia : decentissima, quingentis fere passibus ab arena situs est, _yariis herbarum floribus depictus, immo usquequaque vestitus, in quo nihil repente arduum, nihil preceps, nihil abruptum, quem lateribus longe lateque deductum in modum zquoris atura complanat, dignum videlicet eum, pro insita sibi specie venustatis, jam olim reddens qui beati martyris cruore dicaretur. In hujus ergo vertice 5. Albanus dari sibi a Deo aquam rogavit, statimque incluso meatu ante pedes ejus fons perennis exortus est, ut omnes agnoscerent etiam torrentem martyri obsequium detulisse: neque enim fieri poterat ut in arduo montis cacumine martyr aquam quam in fluvio non ‘reliquerat, peteret, si hoc opportunum esse non videret. Qui fidelicet fluvius ministerio persoluto, devotione completa officii testimonium relinquens, reversus est ad naturam. Decollatus itaque martyr fortissimus ibidem accepit coronam ite quam repromisit Deus diligentibus se. Sed ille qui piis cervicibus impias intulit manus gaudere super mortuum tion est permissus: namque oculi ejus in terram una cum beati martyris capite deciderunt. Decollatus est ibi tum etiam miles 1116, qui antea superno nutu correptus sanctum ‘Dei confessorem ferire recusavit: de quo nimirum constat, “quia etsi fonte baptismatis non est ablutus, sui tamen est Sanguinis lavacro mundatus ac regni ccelestis dignus factus est ingressu. Tum judex tanta miraculorum ccelestium Ovitate perculsus, cessari mox a persecutione precepit, hhonorem referre incipiens cedi sanctorum, per quam eos ‘Opinabatur prius a Christiane fidei posse devotione cessare. Pe ssus est autem B. Albanus die decimo Calendarum Juliaam, juxta civitatem Verolamium, quæ nunc a gente Anglorum ferlamacestir sive Vatlingacestir appellatur, ubi postea eunte temporum Christianorum serenitate ecclesia est Mirandi operis atque ejus martyrio condigna exstructa. In ‘quo videlicet loco usque ad hanc diem curatio infirmorum et equentium operatio virtutum celebrari non desinit. Passi sunt ea tempestate Aaron et Julius Legionum urbis Cives, aliique utriusque sexus diversis in locis perplures, qui diversis cruciatibus torti et inaudita membrorum discerptione Aa2 lacerati, animas ad supernæ civitatis gaudia perfecto agone miserunt. τ 8. Ut hac cessante persequutione, Ecclesia in Βυϊαμηϊεδ. aliquantulam usque ad tempora Ariane vesanie pacem habuerit. 4 At ubi turbo persequutionis quievit, progressi in publicum fideles Christi, qui se tempore discriminis silvis ac desertis abditisve speluncis occuluerant, renovant ecclesias ad solumusque destructas, basilicas sanctorum martyrum fundant, construunt, perficiunt, ac veluti victricia signa passim pro- palant, dies festos celebrant, sacra mundo corde atque ore conficiunt: mansitque hæc in ecclesiis Christi quæ erant in Britannia pax usque ad tempora Ariane vesanie, quæ corrupto orbe toto, hanc etiam insulam extra orbem tam longe remotam veneno sui infecit erroris: et hæc quasi via pesti- lentiæ trans oceanum patefacta, non mora, omnis se lues heereseos cujusque, insulæ novi semper aliquid audire gaudenti et nihil certi firmiter obtinenti infudit. :
His temporibus Constantius qui vivente Diocletiano Galliam Hispaniamque regebat, vir summæ mansuetudinis et civilitatis, in Britannia mortem obiit. Hic Constantinum filium ex concubina Helena creatum imperatorem Galliarun reliquit. Scribit autem Eutropius, quod Constantinus if Britannia creatus imperator, patri in regnum successerit: cujus temporibus Ariana heresis exorta et in Nicena synodo detecta atque damnata, nihilominus exitiable perfidize sue virus, ut diximus, non solum orbis totius sed et insularum ecclesiis aspersit. Ἅ.
9. Ut regnante Gratiano Maximusin Britannia Imperator
creatus, cum magno exercitu Galliam redierit.
Anno ab Incarnatione Domini 377 Gratianus quadragesi mus ab Augusto, post mortem Valentis sex annis imperium tenuit; quamvis jamdudum antea cum patruo Valente, © cum Valentiniano fratre regnaret; qui quum adflictum et per conlapsum reipublice statum videret, Theodosium Hispanum virum, restituende reipublice necessitate apud Sirmiun purpura induit, Orientisque et Thracie simul preefecit in perio. Qua tempestate Maximus, vir quidem strenuus probus, atque Augusto dignus nisi contra sacramenti fidem per tyrannidem emersisset, in Britannia invitus propemodum ab exercitu imperator creatus in Galliam transiit. Ibi Gra- tianum Augustum subita incursione perterritum atque in ᾿ς Τα πὶ transire meditantem, dolis circumventum interfecit, fratremque ejus Valentinianum Augustum Italia expulit. Valentinianus in Orientem refugiens, a Theodosio paterna pietate susceptus, mox etiam imperio restitutus est: clauso ' videlicet intra muros Aquileia, capto atque occiso ab eis Maximo tyranno. ἢ 10. Ut Arcadio regnante, Pelagius Brito contra graliam Det superba bella susceperit.
Anno ab Incarnatione Domini 394 Arcadius filius Theo- dosii cum fratre Honorio, quadragesimus tertius ab Augusto regnum suscipiens, tenuit annos tredecim. Cujus temporibus - Pelagius Brito contra auxilium gratiæ superne venena suze perfidiæ longe lateque dispersit, utens cooperatore Juliano de Campania, quem dudum amissi episcopatus intemperans _cupido exagitabat: quibus S. Augustinus sicut et ceteri patres orthodoxi multis sententiarum catholicarum millibus _responderunt, nec eorum tamen dementiam corrigere vale- _bant: sed quod gravius est, correpta eorum vesania magis -augescere contradicendo quam favendo veritati voluit emundari: quod pulcre versibus heroicis Prosper rhetor insinuat, cum ait:
‘ Contra Augustinum narratur serpere quidam Scriptor, quem dudum livor adurit edax.
Quis caput obscuris contectum ntcunque cavernis
Tollere humo miserum propulit anguiculum ?
Aut hunc fruge sua equorei pavere Britanni, Aut huic Campano gramine corda tumet.
Britannia tyranni creati, et mox prior in Britannia, secundus in Gallia sint interemptt.
Anno ab Incarnatione Domini 407, tenente imperium ΟΠ Honorio Augusto filio Theodosii minore, loco ab Augusto quadragesimo quarto, ante biennium Romane: inruptionis quæ per Alaricum regem Gothorum facta est, cum gentes Alanorum, Suevorum, Vandalorum, multeque cum his-alie protritis Francis, transito Rreno, totas per Gallias szvirent, apud Britannias Gratianus »municeps tyrannus creatur et occiditur. Hujus loco Constantinus ex infima militia, propter solam spem nominis sine merito virtutis eligitur: qui continuo ut invasit imperium in Gallias transiit; ibi sepe a barbaris incertis fcederibus inlusus detrimento magis reipublice fuit: unde mox jubente Honorio Constantius comes in Galliam cum exercitu profectus, apud Arelatem civitatem eum clausit, cepit, occidit: Constantemque filium ejus quem ex monacho Cæsarem fecerat, Gerontius comes suus apud Viennam interfecit.
Fracta est autem Roma ἃ Gothis anno millesimo centesimo sexagesimo quarto sue conditionis, ex quo tempore Romani in Britannia regnare cessarunt, post annos ferme quadringentos septuaginta ex quo Caius Julius Cæsar eandem insulam adiit. Habitabant autem intra vallum quod Severum trans insulam fecisse commemoravimus, ad plagam Meridianam, quod civitates, farus, pontes, et strate ibidem factee usque hodie testantur: ceterum ulteriores Britannia partes, vel eas etiam quæ ultra Britanniam sunt insulas jure dominandi possidebant.
12. Ut Britones a Scotis vastati Pictisque, Romanorum auxilia quesierint, qui secundo venientes, murum trans [3 insulam fecerint ; sed hoc confestim a prefatis hostibus ΕΞ
interrupto, majore sint calamitate depressi.
Exin Britannia in parte Britonum, omni armato milite, militaribus copiis universis, tota floride juventutis alacritate spoliata, quæ tyrannorum temeritate abducta nusquam ultra domum rediit, predx tantum patnit, utpote omnis bellici Ὁ usus prorsus ignara: denique subito duabus gentibus trans- marinis vehementer sevis, Scotorum a Circio, Pictorum ab Aquilone, multos stupet gemitque per annos. Transmarinas autem dicimus has gentes, non ‘quod extra Britanhiam essent posite; sed quia a parte Britonum erant remote, duobus sinibus maris interjacentibus, quorum unus ab Orientali mari, alter ab Occidentali, Britannie terras longe lateque irrumpit, quamvis ad se invicem pertingere non possint. Orientalis habet in medio sui urbem Giudi, Occidentalis supra se, hoc est, ad dexteram sui habet urbem Alcluith, quod lingua eorum significat ‘ petram Cluith; est énim juxta fluvium nominis illius.
Ob harum ergo infestationem gentium, Britones legatos Romam cum epistolis mittentes, lacrymosis precibus auxilia flagitabant, subjectionemque continuam, dummodo _hostis imminens longius arceretur, promittebant. Quibus mox legio destinatur armata, quæ ubi in insulam advecta et congressa est cum hostibus, magnam eorum multitudinem sternens, ceteros sociorum finibus expulit: eosque interim a dirissima depressione liberatos hortata est instruere inter duo maria trans insulam murum, qui arcendis hostibus posset esse præsidio: sicque domum cum triumpho magno reversa est. At insulani murum quem jussi fuerant, non tam lapidibus quam cespitibus construentes, utpote nullum tanti > operis artificem habentes, ad nihil utilem statuunt. Fecerunt autem eum inter duo freta vel sinus de quibus diximus maris, per millia passuum plurima: ut ubi aquarum munitio deerat, ibi præsidio valli fines suos ab hostium inruptione defen- derent: cujus operis ibidem facti, id est, valli latissimi et _altissimi, usque hodie certissima vestigia cernere licet. Incipit autem duorum ferme millium spatio a monasterio
Peanfahel, lingua autem Anglorum Penneltun appellatur ; et tendens contra Occidentem terminatur juxta urbem Alcluith.
Verum priores inimici, ut Romanum wmilitem abisse ᾿ς conspexerant, mox advecti navibus inrumpunt terminos,
᾿ς metunt, calcant, transeunt: unde rursum mittuntur Romam - legati, flebili voce auxilium implorantes, ne penitus misera patria deleretur, ne nomen Romanæ provincie quod apud eos tam diu claruerat, exterarum gentium improbitate obru-
tum vilesceret. Rursum mittitur legio, quæ inopinata temeosque qui evadere poterant omnes trans maria fugavit, qui cogere solebant. Tum Romani denunciavere Britonibus, non se ultra ob eorum defensionem tam laboriosis expeditionibus posse fatigari: ipsos potius monent arma corripere et certandi cum hostibus studium subire, qui non aliam ob causam quam si ipsi inertia solverentur eis possent esse fortiores. Quin etiam, quod et hoc sociis quos derelinquere cogebantur aliquid commodi adlaturum putabant, murum a mari ad mare recto tramite inter urbes quæ ibidem ob metum hostium facte fuerant, ubi et Severus quondam vallum fecerat, firmo de lapide conlocarunt: quem videlicet murum hactenus famosum atque conspicuum, sumptu publico privatoque, adjuncta secum Britannorum manu construebant, octo pedes latum et duodecim altum, recta ab Oriente in Occasum linea, ut usque hodie intuentibus clarum est:
Oceani ad Meridiem quo naves eorum habebantur, quia et ultra non reversuri. Quibus ad sua remeantibus, cognita cessant uncinata hostium tela: ignavi propugnatores misercivitatibus ac muro, fugiunt, disperguntur. Insequitur hostis, accelerantur strages cunctis crudeliores prioribus.
imminens sibi famis periculum latrocinio ac rapacitate mutua solatio, vacuaretur.
RRS Fi ser eco EX BEDA. 3861 13. Ut regnante Theodosio minore, cujus tempore Palladius ad Scotos in Christum credentes missus est, Britones ab Aktio Consule auxilium flagitantes non impetraverint.
Anno Dominice Incarnationis 423, Theodosius junior post Honorium quadragesimus quintus ab Augusto regnum suscipiens viginti et sex annos tenuit; cujus anno imperii octavo Palladius ad Scotos in Christum credentes a pontifice Romanæ ecclesiæ Ccelestino primus mittitur episcopus. Anno autem regni ejus vigesimo tertio, A‘tius vir illustris qui et patricius fuit, tertio cum Symmacho gessit consulatum. Ad hune paupercule Britonum reliquize mittunt epistolam, cujus hoc principium est: ‘ Ztio ter Consuli gemitus Britannorum?’ et in processu epistole, ita suas calamitates explicant: “Repellunt Barbari ad mare, repellit mare ad Barbaros; inter hæc oriuntur duo genera funerum, aut jugulamur, aut mergimur. Neque hæc tamen agentes quicquam ab illo auxilii impetrare quiverunt, utpote qui gravissimis eo tempore bellis cum ‘ Bledla et Attila regibus Hunnorum erat occu- patus. Et quamvis anno ante hunc proximo Bledla Attile fratris sui sit interemptus insidiis, Attila tamen ipse adeo intolerabilis reipublice remansit hostis, ut totam pene Euro-
Quin et iisdem temporibus fames Constantinopolim invasit : nec mora, pestis sequuta est; sed et plurimi ejusdem urbis muri cum quinquaginta septem turribus corruerunt; multis quoque civitatibus conlapsis fames et aerum pestifer odor ae plura hominum millia jumentorumque delevit.
- 14. Ut Britones fame famosa coacti, barbaros suis e finibus pepulerint; nec mora, frugum copia, luxuria, pestilentia, et exterminium gentis sequutum sit.
Interea Britones fames illa prefata magis magisque afficiens, ac famam sue malitie posteris diuturnam relinquens, ᾿ς multos eorum coegit victas infestis predonibus dare manus, alios vero nunquam, quin potius confidentes in divinum ubi ᾿ a humanum cessabat auxilium, de ipsis montibus, speluncis ac saltibus continue rebellabant: et tum primum inimicis qui per multos annos predas in terra agebant, strages dare cceperunt. Revertuntur ergo impudentes grassatores Hiberni domum, post non longum tempus reversuri ; Picti in extrema parte insule tunc primum et deinceps quieverunt, predas tamen nonnunquam exinde et contritiones de Britonum gente agere non cessarunt. Cessante autem vastatione hostili, tantis frugnm copiis insula quantas nulla retro etas meminit, affluere ccepit: cui quibus et luxuria crescere, et hane continuo omnium lues scelerum comitari acceleravit, crudelitas precipue, et odium veritatis amorque mendacii, ita ut siquis eorum mitior, et veritati aliquatenus propior videretur, in hunce quasi Britannie subversorem, omnium odia telaque sine respectu contorquerentur. Et non solum hæc seculares viri, sed etiam ipse grex Domini ejusque pastores egerunt; ebriejusmodi facinoribus sua colla, abjecto levi jugo Christi, subdentes. Interea subito corrupte mentis homines acerba pestis corripuit, quæ in brevi tantam ejus multitudinem stravit ut ne sepeliendis quidem mortuis vivi sufficerent: sed ne morte quidem suorum nec timore mortis, hi qui supererant a morte animæ qua peccando sternebantur, revocari poterant : unde non multo post acrior gentem peccatricem ultio diri sceleris sequuta est. Initum namque est consilium quid agendum, ubi querendum esset præsidium ad evitandas vel repellendas tam feras tamque creberrimas gentium Aquilonalium irruptiones: placuitque omnibus cum suo rege Vortigerno ut Saxonum gentem de transmarinis partibus in auxilium vocarent: quod Domini nutu dispositum esse constat, ut veniret contra inprobos malum, sicut evidentius rerum exitus probavit.
15. Ut invitata Britanniam gens Anglorum, primo quidem adversarios longius ejecerit; sed non multo post juncto cum his feedere, in socies arma verterit.
invitata‘a rege preefato; in Britanniam tribus longis: navibus adyehitur, et in Orientali parte insule jubente eodem rege locum manendi, quasi pro patria pugnatura, re autem vera hance expugnatura, suscepit. Inito ergo certamine cum hostibus qui ab Aquilone ad aciem venerant, victoriam sumpsere Saxones. Quod ubi domi nunciatum est, simul et insule fertilitas, ac segnitia Britonum: wittitur confestim illo classis prolixior armatorum ferens manum fortiorem, quæ premisse adjuncta cohorti invincibilem fecit’exercitum. Susceperunt ergo qui advenerunt, donantibus Britannis, locum habitationis inter eos, ea conditione ut hi pro patria pace et salute contra adversarios militarent, ili militantibus debita stipendia conferrent. Advenerant autem de tribus Germaniæ populis fortioribus, id est, Saxonibus, Anglis, Jutis. De Jutarum origine sunt Cantuarii δὲ Vectuarii, hoc est, ea gens quæ Vectam ‘tenet insulam, et ea quæ usque hodie in provincia Occidentalium:® Sax- Anglis, hoc est, de illa patria quæ Angulus dicitur et ab eo tempore usque hodie manere desertus inter provincias Jutatum et Saxonum perhibetur, Orientales Angli, Mediterranei Angli, Mercii, tota Northanhumbrorum progenies, id est, illa- Orientalibus Cantizw partibus monumentum habet’suo nomine pater Vecta, cujus pater Woden, de cujus stirpe’ multarum foedere vastaturos. Neque aliquanto segnius minas effectibus prosequuntur: siquidem, ut breviter dicam, accensus manibus paganorum ignis, justas de sceleribus populi, Dei ultiones expetiit, non illius impar qui quondam a Chaldzis succensus Hierosolymorum meenia, immo edificia cuncta consumpsit. Sic enim et hic agente impio victore, immo disponento justo Judice, proximas quasque civitates agrosque depopulans, ab Orientali mari usque ad Occidentale, nullo prohibente suum continuavit incendium, totamque prope insule pereuntis superficiem obtexit. Ruebant edificia publica simul et privata, passim sacerdotes inter altaria trucidabantur, presules cum populis, sine ullo respectu honoris ferro pariter et flammis absumebantur, nec erat qui crudeliter interemptos sepulture traderet. Itaque nonnulli de miserandis reliquiis, in montibus comprehensi acervatim jugulabantur: alii fame confecti procedentes manus hostibus dabant, pro accipiendis alimentorum subsidiis sternum subituri servitium, si tamen non continuo trucidarentur: alii transmarinas regiones dolen- tes petebant: alii perstantes in patria trepidi pauperem vitam in montibus, silvis, vel rupibus arduis suspecta semper mente agebant. ἃ 4 16. Ut Britones primam de gente Anglorum victoriam, duce Ambrosio Romano homine, sumpserint. >, At ubi hostilis exercitus, exterminatis dispersisque insula Ὁ indigenis, domum reversus est, coeperunt et illi paulatim Ὁ vires animosque resumere, emergentes de latibulis quibus abditi fuerant, et unanimo consensu auxilium celeste pre-— cantes ne usque ad internecionem usquequaque delerentur. Utebantur eo tempore duce Ambrosio Aureliano, viro modesto, qui solus forte Romane gentis prefate tempestati super-— fuerat, occisis in eadem parentibus regium nomen et insigne ferentibus. Hoc ergo duce vires capessunt Britones, et victores provocantes ad prelium, victoriam ipsi, Deo favente, suscipiunt. Et ex eo tempore nunc cives, nunc hostes vincebant, usque ad annum obsessionis Badonici montis, quando non minimas eisdem hostibus strages dabant, quadragesimo circiter et quarto anno adventus eorum in Britanniam. Sed hæc postmodum.
17. Ut Germanus Episcopus cum Lupo Britanniam navigans, et primo maris, et postmodum Pelagianorum tempestatem divina virtute sedaverit.
Aute paucos sane adventus eorum annos heresis Pelagiana per Agricolam illata, Severiani episcopi Pelagiani filium, fidem Britanniarum foeda peste commaculaverat. Verum Britanni quum neque suscipere dogma perversum, gratiam Christi blasphemando, ullatenus vellent, neque versutiam nefariæ persuasionis refutare verbis certando sufficerent ; inveniunt salubre consilium, ut a Gallicanis antistitibus auxilium belli spiritualis inquirant. Quam ob causam collecta magua synodo querebatur in commune, qui illic ad succurrendum fidei mitti deberent; atque omnium judicio, electi sunt apostolici sacerdotes Germanus Autissiodorensis, et Lupus Trecasenæ civitatis episcopi, qui ad confirmandam fidem gratiæ ccelestis Britannias venirent. Quiquum prompta devotione preces et jussa sancte ecclesiæ suscepissent, intrant oceanum, et usque ad medium itineris quo a Gallico sinu Britannias usque tenditur, secundis flatibus navis tuta volabat. Tum subito occurrit pergentibus inimica vis demonum, qui tantos talesque viros ad recuperandam tendere populorum salutem inviderent: concitant procellas, ccelum diemque nubium nocte subducunt; ventorum furores vela non sustinent; cedebant ministeria victa nautarum; ferebatur navigium oratione, non viribus: et casu dux ipse vel pontifex fractus.corpore, lassitudine ac sopore resolutus est. Tum
yero quasi repugnatore cessante, tempestas excitata convaluit, et jam navigium superfusis fluctibus mergebatur. Tum beatus Lupus, omnesque turbati excitant seniorem elementis furentibus opponendum ; qui periculi inmanitate constantior Christum invocat, et adsumpto in nomine sancte Trinitatis levi aque spargine fluctus sevientes opprimit, collegam commonet, hortatur universos, oratio uno ore et clamore profunditur: adest Divinitas, fugantur inimici, tranquillitas serena subsequitur, venti e contrario ad itineris ministeria reverpotiuntur. Ibi conveniens ex diversis partibus multitudo excepit sacerdotes, quos venturos etiam vaticinatio adversa prædixerat. Nunciabant enim sinistri spiritus quod timebant, qui imperio sacerdotum dum ab obsessis corporibus detruduntur, et tempestatis ordinem et pericula quæ intulerant fatebantur, victosque se eorum meritis et imperio non negabant.
Interea Britanniarum insulam apostolici sacerdotes raptim opinione, predicatione, virtutibus impleverunt; divinusque per eos sermo, quotidie non solum in ecclesiis, verum etiam per trivia, per rura predicabatur; ita ut passim et fideles catholici firmarentur, et. depravati viam correctionis agnoscerent. LE rat illis, apostolorum instar, et gloria et auctoritas per, conscientiam, doctrina per litteras, virtutes ex meritis. Itaque regionis universitas in eorum sententiam prompta transfierat. Latebant abditi sinistre persuasionis auctores, et more maligni spiritus, gemebant perire 5101 populos evadentes, ad. extremum diuturna meditatione concepta prasumunt inire conflictum. Procedunt conspicui diyitiis, veste fulgentes, circumdati adsentatione multorum: discrimenque certaminis subire maluerunt, quam in populo quem subverterant pudorem taciturnitatis incurrere, ne viderentur se ipsi silentio damnavisse. Illic plane immensa multitudo; etiam cum conjugibus ac liberis excitata convenerat, aderat populus expectator, et, futurus judex, adstabant partes dispari conditione dissimiles; hine divina fides,, inde humana preesumptio; hinc pietas, inde superbia; inde Pelagius auctor, hinc Christus. Primo in loco beatissimi sacerdotes prebuerunt adversariis copiam disputandi, quæ sola nuditate verborum, diu inaniter et aures occupavit et tempora: deinde antistites venerandi, torrentes eloquii sui cum apostolicis et evangelicis imbribus profuderunt: miscebatur sermo proprius cum divino, et adsertiones molestissimas lectionum testimonia sequebantur: convincitur vanitas, perfidia confutatur; ita ut ad singulas verborum objectiones errare se, dum respondere nequiit, fateretur: populus arbiter vix manus continet, judicium tamen clamore testatur.
18. Ut idem filiam tribuni cecam illuminaverit, ac deinde ad.sanctum Albanum perveniens, reliquias ibidem et ipsius acceperit, et beatorum apostolorum, sive aliorum martyrum posuerit..
Tum subito quidam tribunitie potestatis cum conjuge procedit in medium, filiam decem annorum cecam curandam sacerdotibus offerens, quam illi adversariis offerri praeceperunt: sed hi conscientia puniente deterriti, jungunt cum parentibus preces, et curationem parvule a sacerdotibus deprecantur: qui inclinatos animo adversarios intuentes, orationem breviter fundunt: ac deinde Germanus plenus Spiritu Sancto, invocat Trinitatem, nec mora, adherentem lateri suo capsulam cum Sanctorum reliquiis collo avulsam manibus comprehendit, eamque in conspectu omnium puelle oculis applicavit, quos statim evacuatos tenebris lumen veritatis implevit. Exultant parentes, miraculum populus contremiscit: post quam diem ita ex animis omnium suasio iniqua deleta est, ut sacerdotum doctrinam sitientibus desideriis sectarentur.
Compressa itaque perversitate damnabili, ejusque auctoribus confutatis, atque animis omnium fidei puritate compositis, sacerdotes beatum Albanum martyrem, acturi Deo per ipsum gratias petierunt, ubi Germanus omnium aposto-: lorum, diversorumque martyrum secum reliquias habens, facta oratione jussit revelli sepulerum, pretiosa ibidem munera conditurus; arbitrans opportunum, ut membra sanctorum ex diversis regionibus collecta, quos pares meritis receperat celum, sepulcri quoque unius teneret hospitium. Quibus depositis honorifice, atque sociatis, de loco ipso, ubi beati martyris effusus erat sanguis, massam pulveris secum portatutus abstulit, in qua apparebat, cruore servato, rubuisse ᾿ς wmartyrum cedem persequutore pallente. Quibus ita gestis, innumera hominum eodem die ad Dominum turba conversa est.
19. Ut idem causa infirmitatis ibidem detentus, et incendia domorum orando restinxerit; et ipse per vistonem a suo
sit languore curatus.
Unde dum redeunt, insidiator inimicus casualibus laqueis preparatis, Germani pedem lapsus occasione contrivit, ignorans merita illius, sicut Job beatissimi, afflictione corporis 7 propaganda: et dum aliquandiu uno in loco infirmitatis necessitate teneretur, in vicina qua manebat casula exarsit incendium: quod consumptis domibus quæ illic palustri arundine tegebantur, ad illud habitaculum in quo idem jacebat, flabris stimulantibus ferebatur. Concursus omnium ad antistitem convolavit, ut elatus manibus periculum quod imminebat evaderet: quibus increpatis, moveri se, fidei presumptione non passus est. At multitudo omnis desperatione perterrita, obviam currit incendio. Sed ut Dei potentia manifestior appareret, quidquid custodire tentaverat turba, consumitur ; quod vero jacens et infirmus defenderat, reserato hospitio sancti viri, expavescens flamma transilivit, ultra citraque deseviens, et inter globos flammantis incendii, in- colume tabernaculum, quod habitator inclusus servabat, emi- τὸ cuit. Exultat turba miraculo, et victam se divinis virtutibus gratulatur. Excubabat diebus ac noctibus ante tugurium pauperis vulgus sine numero; hi animas curare cupientes, hi corpora. Referri nequeunt quæ Christus operabatur in famulo, qui virtutes faciebat infirmus: et quum debilitati suze nihil remedii pateretur adhiberi, quadam nocte candentem niveis vestibus vidit 5101 adesse personam, quæ manu extensa Bg jacentem videretur adtollere, eumque consistere firmis vesti- τὸ giis imperabat: post quam horam ita fugatis doloribus recepit zi pristinam sanitatem, ut die reddito itineris laborem subiret_ , intrepidus. a
20. Ut tidem episcopi Britonibus in pugna auxilium
celeste tulerint, sicque domum reversi sint.
Interea Saxones, Pictique bellum adversum Britonesjunctis viribus susceperunt, quos eadem necessitas in castra contraxerat: et quum trepidi partes suas pene impares judicarent, Ὁ sanctorum antistitum auxilium petierunt: qui promissum maturantes adventum, tantum paventibus fiducie contulerunt, ὦ ut accessisse maximus crederetur exercitus. Itaque apostolicis ducibus Christus militabat in castris. Aderant etiam Quadragesimee venerabiles dies, quos religiosiores reddebat praeesentia sacerdotum, in tantum ut quotidianis predicationibus instituti ὦ certatim populi, ad gratiam baptismatis convolarent. Nam Ἢ a 4 maxima exercitus multitudo undam lavacri salutaris expetiit, ' et ecclesia ad diem Resurrectionis Dominicx frondibus con- texta componitur, atque in expeditione campestri instar civitatis aptatur. Madidus baptismate procedit exercitus, fides fervet in populo, et conterrito armorum præsidio, Divinitatis expectatur auxilium. Institutio vel forma castitatis hostibus nunciatur, qui victoriam, quasi de inermi exercitu -presumentes, adsumpta alacritate festinant; quorum tamen adventus exploratione cognoscitur. Quumque emensa sollemnitate Paschali, recens de lavacro pars major exercitus arma capere, et bellum parare temtaret, Germanus ducem se prelii profitetur, eligit expeditos, circumjecta percurtit, et e regione qua hostium sperabatur adventus, vallem circumdatam ‘ mediis montibus intuetur. Quo in loco novum componit exercitum, ipse dux agminis. Et jam aderat ferox hostium multitudo, quam adpropinquare intuebantur in insidiis constituti. Tum subito Germanus signifer universos admonet, et preedicat ut voci suse uno clamore respondeant; securisque ph ostibus qui se insperatos adesse confiderent, Alleluiam tertio " repetitam sacerdotes exclamant. Sequitur una vox omnium, et elatum clamorem repercusso aere montium conclusa multiplicant: hostile agmen terrore prosternitur, et super se non solum rupes circumdatas, sed etiam ipsam celi machinam contremiscunt, trepidationique injecte vix sufficere pedum ᾿ pernicitas credebatur: passim fugiunt, arma projiciunt, gaudentes vel nuda corpora eripuisse discrimini: plures etiam ‘timore precipites, flumen quod transierant devoravit. Ulti- _onem suam innocens exercitus intuetur, et victorize concesseÆ otiosus spectator efficitur. Spolia colliguntur exposita, et “celestis palm gaudia miles religiosus amplectitur. Triumshant pontifices hostibus fusis sine sanguine, triumphant victoria fide obtenta, non viribus. ; - Composita itaque insula securitate multiplici, superatisque ostibus vel invisibilibus vel carne conspicuis, reditum moli- “untur pontifices. Quibus tranquillam navigationem, et merita propria et intercessio beati martyris Albani paraverunt, quie- ᾿ tosque eos suorum desideriis felix carina restituit.
21. Ut renascentibus virgultis Pelagiane pestis Germanus cum Severo Britanniam reversus, prius claudo juveni in- { cessum, deinde et populo Dei, condemnatis sive emendatis hereticis, gressum recuperarit fidet.
Nec multo interposito tempore, nunciatur ex eadem insula, Pelagianam perversitatem iterato paucis auctoribus dilatari: rursusque ad beatissimum virum preces sacerdotum omnium deferuntur, ut causam Dei, quam prius obtinuerat, tutaretur. Quorum petitioni festinus obtemperat. Namque adjuncto sibi Severo totius sanctitatis viro, qui erat discipulus beatissimi patris Lupi Trecassenorum episcopi, et tunc Treviris ordinatus episcopus gentibus prime Germaniæ verbum predicabat, mare conscendit, et consentientibus elementis tranquillo nayigio Britannias petiit. %
Interea sinistri spiritus pervolantes totam insulam, Germanum venire invitis vaticinationibus nunciabant; in tant torum sine ulla manifesti nuncii relatione properaret, exhi- bens secum filium quem in ipso flore adolescentize debilite dolenda damnaverat. Erat enim arescentibus nervis contracto poplite, cui per siccitatem cruris usus vestigii negabatur. Hune Elafium provincia tota subsequitur: veniunt sacerdotes, occurrit inscia multitudo, confestim benedictio, et sermonis divini doctrina profunditur. Recognoscunt populu in ea qua reliquerat credulitate durantem: intelligunt culpam esse paucorum, inquirunt auctores, inventosque condemnant, Quum subito Elafius pedibus advolvitur sacerdotum, offerens filium, cujus necessitatem ipsa debilitas etiam sine precibus adlegabat: fit communis omnium dolor, pracipue sacerdotum, qui conceptam misericordiam ad divinam clementiam con= tulerunt: statimque adolescentem beatus Germanus sedere compulit, adtrectat poplitem debilitate curvatum, et per tota infirmitatis spatia medicabilis dextera percurrit, salubremqt tactum sanitas festina subsequitur, ariditas succum, nervi officia receperunt, et in conspectu omnium filio incolumi aS, patri filius restituitur. Implentur populi stupore miraculi, et in pectoribus omnium fides catholica inculcata firmatur Preedicatio deinde ad plebem de prevaricationis omen convertitur, omniumque sententia pravitatis auctores qui erant expulsi insula, sacerdotibus adducuntur ad Mediterranea ᾿ς deferendi, ut et regio absolutione et illi emendatione fruerentur. Factumque est ut in illis locis multo ex eo tempore, fides ᾿ς intemerata perduraret.
Itaque compositis omnibus beati sacerdotes ea qua venerant prosperitate redierunt. Porro Germanus post hæc ad Ravenἢ nam pro pace Armoricane gentis supplicaturus advenit, ibique a Valentiniano, et Placidia matre ipsius summa. reverentia susceptus, migravit ad Christum. Cujus corpus honorifico ᾿ς agmine comitantibus virtutum operibus, suam defertur ad ᾿ς urbem. Nec multo post Valentinianus ab tii patricii quem occiderat satellitibus interimitur, anno imperii Marciani sexto, cum quo simul Hesperium concidit regnum.
22. Ut Britones quiescentibus ad tempus exteris, civilibus sese bellis contriverint, simul et majoribus flagitiis submerserint.
Interea in Britannia cessatum quidem est parumper ab externis, sed non a civilibus bellis. Manebant exterminia ᾿ς civitatum ab hoste dirutarum ac desertarum, pugnabant con- tra invicem qui hostem evaserant cives. Attamen recente -adhuc memoria calamitatis et cladis inflict servabant ut- 3 cumque reges, sacerdotes, privati, et optimates suum quique ordinem. At illis decedentibus, quum successisset ztas tem-Ἵ pestatis illius nescia, et presentis solum serenitatis statum experta, ita cuncta veritatis ac justitie moderamina concussa ac subversa sunt, ut earum non dicam vestigium, sed ne memoria quidem, præter in paucis, et valde paucis ulla appareret. Qui inter alia inenarrabilium scelerum facta, quæ 4 historicus eorum Gildus flebili sermone describit, et hoc addebant, ut nunquam genti Saxonum sive Anglorum secum -Britanniam incolenti, verbum fidei preedicando committerent. Sed non tamen divina pietas plebem suam, quam prescivit, F deseruit, quin multo digniores genti memorate precones veritatis, per quos crederet, destinavit.
Bb2 23. Ut sanctus papa Gregorius Augustinum cum monachis ad predicandum genti Anglorum mittens, epistola quogue illos exhortatoria, ne a laborando cessarent, confortaverit.
Siquidem anno ab Incarnatione Domini 582, Mauricius ab Augusto quinquagesimus quartus imperium suscipiens, viginti et uno annis tenuit. Cujus anno regni decimo Gregorius, vir doctrina et actione precipuus, pontificatum Romane et apostolicæ sedis sortitus rexit annos tredecim menses sex, et dies decem; qui divino admonitus instinctu anno decimo quarto ejusdem principis, adventus vero Anglorum in Britanniam anno circiter centesimo quinquagesimo, misit servum Dei Augustinum, et alios plures cum eo monachos timentes Dominum, predicare verbum Dei genti Anglorum. ΣΝ
I. 84. His temporibus [A.D. 603.] regno Northauhumbro- ' rum prefuit rex fortissimus et glorie cupidissimus Ethelfridus, qui plus omnibus Anglorum primatibus gentem vastavit Ὁ Britonum. II. 2. Ut Augustinus Britonum episcopos pro pace catholica, etiam miraculo coelesti coram eis facto, monuerit ; queve 3 illos spernentes ultio sequuta sit.
Interea Augustinus adjutorio usus Ethelberti regis, vit ad suum colloquium [A. D. 603. ] episcopos sive doctores proximæ Britonum provinciæ, in loco qui usque hodie lingua bg Anglorum ‘ Augustines ac, id est, robur Augustini, in confinio-Huicciorum et Occidentalium Saxonum, appellatur: coepitque eis fraterna admonitione suadere, ut pace catholica secum habita, communem evangelizandi gentibus pro Domino . laborem susciperent. Non enim Pasche Dominicum diem ae suo tempore, sed a quarta decima usque ad vicesimam Lunam observabant: qua computatio octoginta quatuor annorum circulo continetur. Sed et alia plurima unitati ecclesiastica contraria faciebant. Qui quum, longa disputatione habita, neque precibus, neque hortamentis, neque increpationibus Augustini ac sociorum ejus assensum prebere voluissent, 3 suas potius traditiones universis, quæ per orbem sibi in Christo concordant, ecclesiis preferrent, sanctus pater Au gustinus hunc laboriosi atque longi certaminis finem fecit, ut diceret: ‘ Obsecremus Deum, qui habitare facit unanimes in domo Patris sui, ut Ipse nobis insinuare ceelestibus signis ᾿ς dignetur, quæ. sequenda traditio, quibus sit viis ad ingressum regni illius properandum. Adducatur aliquis ger, et per ΟΠ cujus preces fuerit curatus, hujus fides et operatio Deo _devota atque omnibus sequenda credatur.’ Quod quum adversari’ inviti licet concederent, allatus est quidam de genere Anglorum, oculorum luce privatus: qui quum oblatus Britonum sacerdotibus, nil curationis vel sanationis horum minis- ' terio preciperet; tandem Augustinus justa necessitate compulsus, flectit genua sua ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, deprecans ut visum caco, quem amiserat, restitueret, ᾿ et per illuminationem unius hominis corporalem, in plurimo- ‘rum corde fidelium spiritualis gratiam lucis accenderet. Nec mora, illuminatur cecus, ac verus summe lucis preco ab omnibus predicatur Augustinus. Tum Britones confitentur quidem intellexisse se veram esse viam justitie quam predicaret Augustinus: sed non se posse absque suorum consensu ac licentia priscis abdicare moribus. Unde postulabant ut secundo synodus pluribus advenientibus fieret.
Quod quum esset statutum, venerunt, ut perhibent, septem Britonum episcopi et plures viri doctissimi, maxime de nobilissimo eorum monasterio, quod vocatur lingua Anglorum Bancornaburg, cui tempore illo Dinoot abbas preefuisse narratur, qui ad preefatum ituri concilium, venerunt primo ad - quemdam virum sanctum ac prudentem, qui apud eos ana- ‘choreticam ducere vitam solebat, consulentes, an ad preediationem Augustini suas deserere traditiones deberent. Qui respondebat: ‘Si homo Dei est, sequiminiillum.’ Dixerunt; *Et unde hoc possumus probare?’ At ille; ‘ Dominus, inquit, ‘ ait:’ ‘ Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde.’ Si ergo Augustinus ille mitis est et humilis corde, credibile est quia jugum Christi et ipse portet, et vobis portandum offerat: sin autem inmitis ac superbus est, constat quia non est de Deo, neque Obis ejus sermo curandus.’ Qui rursus aiebant; “ Et unde 5] hoc dinoscere valemus?’ ‘ Procurate,’ inquit, ‘ ut ipse ior cum suis ad locum synodi adveniat, et si vobis adpropinquantibus adsurrexerit, scientes quia famulus Christi est, obtemperanter illum audite: sin autem vos spreverit, nec coram vobis adsurgere voluerit, quum sitis numero plures, et ipse spernatur a vobis.’ Fecerunt ut dixerat. Factumque est, ut venientibus illis sederet Augustinus in sella. Quod illi videntes, mox in iram conversi sunt, eumque notantes 8 superbie, cunctis quæ dicebat contradicere laborabant. Dicebat autem eis, ‘ quia in multis quidem nostre consuetudini, immo universalis ecclesie contraria geritis: et tamen si in 3 tribus his mihi obtempetare vultis ; ut Pascha suo tempore ᾿ celebretis; ut ministerium baptizandi, quo Deo renascimur, Ὁ juxta morem sancte Romane et apostolice ecclesize compleatis; ut genti Anglorum una nobiscum verbum Domini predicetis: czetera quæ agitis, quamvis moribus nostris contraria, equanimiter cuncta tolerabimus.’ At illi nil ee se facturos, neque illum pro archiepiscopo habituros esse respondebant: conferentes ad invicem, quia si modo nobis” ‘ adsurgere noluit, quanto magis si ei subdi cceperimus, jam ; nos pro nihilo contemnet. ᾿ τ Quibus vir Domini Augustinus fertur minitans prædixisse, i ‘ quia si pacem cum fratribus accipere nollent, bellum ab hostibus forent accepturi; et si nationi Anglorum noluissent viam ‘vite predicare, per horum manus ultionem essent mortis passuri.’ Quod ita per omnia, ut prædixerat, div agente judicio patratum est. fortissimus Ethilfrid, collecto grandi exercitu, ad civitatem Legionum, quæ a gente Anglorum Legacaestir, a Britonibus autem rectius Carlegion appellatur, maximam gentis perfidas stragem dedit. [A. D.613.] Quumque bellum acturus videre ao sacerdotes eorum, qui ad exorandum Deum pro milite bellum agente convenerant, seorsum in tutiore loco consistere, scisci+ tabatur qui essent hi, quidve acturi illo convenissent. Erant autem plurimi eorum de monasterio Bancor, in quo tantus fertur fuisse numerus monachorum, ut quum in septem por - 4 nes esset cum prwpositis sibi rectoribus monasterium divie sum, nulla harum portio minus quam trecentos homines haberet, qui omnes de labore manuum suarum vivere solebant. Horum ergo plurimi ad memoratam aciem, peracto jejunio triduano, cum aliis orandi causa convenerant, habentes defensorem nomine Brocmailum, qui eos intentos precibus a barbarorum gladiis protegeret. Quorum causam adventus quum intellexisset rex Ethilfrid, ait: ‘ Ergo si adversum nos ad Deum suum clamant, profecto et ipsi quamvis arma non _ferant, contra nos pugnant qui adversis nos imprecationibus ᾿ς persequuntur. Itaque in hos primum arma verti jubet, et sic ceteras nefande militiæ copias non sine magno exercitus sui damno delevit. Exstinctos in ea pugna ferunt, de his qui ad ' orandum venerant, viros circiter mille ducentos, et solum quinquaginta fuga esse lapsos. Brocmail ad primum hostium adventum cum suis terga vertens, eos quos defendere debuerat, inermes ac nudos ferientibus gladiis reliquit. Sicque ᾿ς completum est preesagium sancti pontificis Augustini, quam- vis ipso jam multo ante tempore ad colestia regna sublato, ut etiam temporalis interitus ultione sentirent perfidi, quod oblata sibi perpetuæ salutis consilia spreverant. . 11. 4. Successit Augustino in episcopatum Laurentius, quem ipse idcirco adhuc vivens ordinaverat, ne se defuncto ᾿ status ecclesie tam rudis, vel ad horam pastore destitutus, yacillare inciperet. In quo et exemplum sequebatur primi pastoris ecclesiw, hoc est, beatissimi apostolorum principis Petri, qui fundata Rome ecclesia Christi Clementem sibi adjutorem evangelizandi, simul et successorem consecrasse perhibetur. Laurentius archiepiscopi gradu potitus strenussime fundamenta ecclesia, quæ nobiliter jacta vidit, aug- ‘mentare, atque ad profectum debiti culminis, et crebra voce sancte exhortationis, et continuis pie operationis exemplis provehere curavit. Denique non solum nove, quæ de Anglis erat collecta, ecclesia curam gerebat, sed et veterum Britannie incolarum, necnon et Scotorum qui Hiberniam insulam Britannize proximam incolunt, populis pastoralem impendere sollicitudinem curabat. Siquidem ubi Scotoram in preefata ipsorum patria, quomodo et Britonum in ipsa Britannia vitam ac professionem minus ecclesiasticam in “multis esse cognovit, maxime quod Pasche sollemnitatem mon suo tempore celebrarent, sed, ut supra docuimus, a “decima-quarta luna usque ad vicesimam Dominice Resurrectionis diem observandum esse putarent; scripsit cum coepiscopis suis, exhortatoriam ad eos epistolam: obsecrans eos, et contestans unitatem pacis et catholice observationis cum ea quæ toto orbe diffusa est ecclesia Christi, tenere ; cujus videlicet epistole principium hoc est:
‘ Dominis carissimis fratribus Episcopis, vel Abbatibus per Universam Seotiam, LAURENTIUs, MELLITUS, et JUsTUS episcopi, servi servorum Dei. Dum nos sedes apostolica, more suo sicut in universo orbe terrarum, in his Occiduis partibus ad predicandum gentibus paganis dirigeret, atque in hanc insulam, quæ Britannia nuncupatur, contigit introisse antequam cognosceremus: credentes quod juxta morem universalis ecclesia ingrederentur, in magna reverentia sanctitatis tam Britones quam Scotos venerati sumus; sed cognoscentes Britones, Scotos meliores putavimus. Scotos vero per Daganum episcopum in hanc, quam superius memoravimus, insulam, et Columbanum abbatem in Gallis venientem, nihil discrepare a Britonibus in eorum conversatione didicimus. Nam Daganus episcopus ad nos veniens, non solum cibum nobiscum, sed nec in eodem hospitio quo vescebamur, sumere voluit. Misit idem Lanurentius cum coepiscopis suis, etiam Britonum sacerdotibus literas suo gradui condignas, quibus eos in unitate catholica confirmare sategit. Sed quantum hæc agendo profecerit, adhuc pra-_ sentia tempora declarant.
II. 20. Edwinus quum decem et septem annis genti An- 4 glorum simul et Britonum gloriosissime preesset, 6 quibus— sex etiam ipse, ut diximus, Christi regno militavit, rebellavit ὧς adversus eum Cadwalla rex Britonum, auxilium prebente illi Penda viro strenuissimo de regio genere Merciorum, qui et ipse eo tempore, gentis ejusdem regno annis viginti oe duobus varia sorte prefuit: et conserto gravi prelio in campo qui vocatur Haethfelth, occisus est Edwinus die quarta Iduum Octobris, auno Dominice Incarnationis 633, quum esset annorum quadraginta et octo: ejusque totus vel interemptus vel dispersus est exercitus. In quo etiam bello, ante illum unus filius ejus Osfrid juvenis bellicosus cecidit, alter Eadfrid necessitate cogente ad Pendam regem transfugit, et ab eo postmodum regnante Oswaldo, contra fidem jurisjurandi peremptus est. # ‘Quo tempore maxima est facta strages in ecclesia vel gente Northanhumbrorum, maxime quod unus ex ducibus a quibus acta est, paganus, alter quia barbarus erat pagano -sevior. Siquidem Penda cum omni Merciorum gente idolis deditus, et Christiani erat nominis ignarus: at vero Cadwalla, quamvis nomen et professionem haberet Christiani, adeo tamen erat animo ac moribus barbarus, ut ne sexui quidem -muliebri, vel innocue parvulorum parceret etati, quin universos atrocitate ferina morti per tormenta contraderet, multo tempore totas eorum provincias debacchando perva- _gatus, ac totum genus Anglorum Britannie finibus erasurum se esse deliberans. Sed nec religioni Christiane, quæ apud eos exorta erat, aliquid impendebat honoris. Quippe quum usque hodie moris sit Britonum, fidem religionemque Anglorum pro nihilo habere, neque in aliquo eis magis communicare quam paganis. Adlatum est autem caput Edwini regis Eboracum, et illatum postea in ecclesiam beati apostoli Petri, quam ipse ccepit, sed successor ejus Oswaldus perfecit, ut supra docuimus, positum est in porticu sancti pape Gregorii, a cujus ipse discipulis verbum vite susce- perat.
Ill. 1. Nec mora, utrumque [Osricum regem Deirorum et Eanfridum regem Berniciorum] rex Britonum Cadwalla impia manu, sed justa ultione peremit. Et primo quidem proxima estate Osricum, dum se in oppido municipio temerarie obsedisset, erumpens subito cum suis omnibus imparatum cum toto exercitu delevit. Dein quum anno integro provincias Northanhumbrorum non: ut rex victor ᾿ς possideret sed quasi tyrannus seviens disperderet, ac tragica cede dilaceraret, tandem Eanfridum inconsulte ad se cum Bs duodecim lectis militibus, postulande pacis gratia venientem ᾿ς simili sorte damnavit. Infaustus ille annus [A. Ὁ. 634] et omnibus bonis exosus usque hodie permanet, tam propter ᾿ς apostasiam regum Anglorum qua se fidei sacramentis exu- erant, quam propter vesanam Britonici regis tyrannidem. Unde cunctis placuit regum tempora computantibus, ut ablata de medio regum perfidorum memoria, idem annus sequentis regis, id est, Oswaldi, viri Deo dilecti regno adsignaretur: quo, post occisionem fratris EKanfridi, superveniente cum parvo exercitu, sed fide Christi munito, infandus Britonum dux cum immensis illis copiis quibus nihil resistere posse jactabat, interemptus est; in loco qui lingua Anglorum Denisesburna, id est Rivus Denisi vocatur.
III. 4. Anno Incarnationis Dominice 565, quo tempore - gubernaculum Romani imperii post Justinianum Justinus minor accepit, venit de Hibernia presbyter et abbas habitu et vita monachi insignis, nomine Columba, Britanniam, predicaturus verbum Dei provinciis Septentrionalium Pictorum, hoc est, eis quæ arduis atque horrentibus montium jugis, ab Australibus eorum sunt regionibus sequestrate. Namque ipsi Australes Picti, qui intra eosdem montes habent sedes, multo ante tempore, ut perhibent, relicto errore idololatriæ, fidem veritatis acceperant, predicante eis yerbum Nynia episcopo reverentissimo et sanctissimo viro, de natione Britonum, qui erat Rome regulariter fidem et mysteria veritatis edoctus; cujus sedem episcopalem, 5. Martini episcopi nomine et ecclesia insignem, ubi ipse etiam corpore una cum pluribus sanctis requiescit, jam nunc Anglorum gens obtinet. Qui locus ad provinciam Berniciorum pertinens, vulgo vocatur ‘ Ad Candidam casam, eo quod ibi ecclesiam de lapide, insolito Britonibus more fecerit.
III. 10. Eodem tempore [A. D. 643] venit alius quidam de natione Britonum, ut ferunt, iter faciens juxta ipsum locum in quo prefata erat pugna completa [ Maserfelih, ubi Oswaldus rex occisus est]; et vidit unius loci spatium cztero campo viridius ac venustius: coepitque sagaci animo conjicere quod nulla esset alia causa insolite illo in loco viriditatis, nisi quia ibidem sanctior cztero exercitu vir aliquis fuisset interfectus. Τα] itaque de pulvere terre illius secum illigans in linteo, cogitans quod futurum erat, qui ad medelam infirmantium idem pulvis proficeret.
IV. 23. Mater ejus [Hilde abbatisse Bregesuid . . . qauum vir ejus Herericus exularet [circ. A. D. 605] sub rege Britonum Cerdice, ubi et veneno periit, vidit per somnium, quasi subito sublatum eum quesierit cum omni diligentia, nullumque ejus uspiam vestigium apparuerit. Verum quum sollertissime illum quesisset, extemplo se reperire sub veste sua monile pretiosissimum: quod dum attentius consideraret, tanti fulgore luminis refulgere videbatur, ut omnes Britannize fines illius gratia splendoris impleret.
IV. 26. Anno post hunc proximo [A. D. 685] idem rex [Edwinus] quum temere exercitum ad vastandam Pictorum provinciam duxisset, multum prohibentibus amicis et... Cuthberto . . . extinctus est anno etatis sue 40, regni autem 15, die 18 Cal. Jun..... Ex quo tempore spes ccepit et virtus regni Anglorum fluere ac retro sublapsa referri. Nam et Picti terram possessionis suze quam tenuerunt Angli et Scoti qui erant in Britannia, Britonum quoque pars nonnulla, libertatem receperunt, quam et hactenus habent per annos circiter quadraginta sex [ergo, usque ad annum 731.]
V. 15. Quo tempore [A. D. 687] plurima pars Scotorum in Hibernia, et nonnulla etiam de Britonibus in Britannia rationabile et ecclesiasticum Paschalis observantiæ tempus, Domino donante [per predicationem Adamnani qui in Britannia ad veram fidem conversus est] suscepit.
V. 18. Aldhelmus, quum adhuc esset presbyter, et abbas tonum, quo vel Pascha non suo tempore celebrant, vel alia
Britones, ad catholicam Dominici Pasche celebrationem hujus lectione perduxit.
V. 23. Britones, quamvis et maxima ex parte domestico sibi odio gentem Anglorum, et totius catholice ecclesiæ statum Pascha minas recte moribusque improbis impugnent ; tamen et divina sibi et humana prorsus resistente virtute, in quamvis ex parte sui sint juris, nonnulla tamen ex parte Anglorum sunt servitio mancipati. .. Hic est impresentiarum
Where these words come from
Latin: J. A. Giles, D.C.L., Historical Documents concerning the Ancient Britons (London: George Bell, 1847), the Appendix of Original Documents to his History of the Ancient Britons. Scans: archive.org/details/historicaldocume00gileuoft and archive.org/details/historicaldocume00gile
It was printed long ago and is out of copyright. It is printed here as it was printed then, old spellings and all; the introductions are my own.
Read Next on This Subject

Among the First Churches in the World: The Books That Tell of the British Church
Where is it written that the church of the Britons was one of the first? In Tertullian, Origen and Eusebius, in the acts of Arles, in Gildas, Bede and the Book of Llandaf, in the speeches at Constance and Basel, and in the great books of Ussher and the Welsh scholars. The witnesses, book by book, and where to read them.

Coins Found in Wales: The Gold of the Britons, Hywel’s Penny and the Princes’ Mints
From the gold staters of the Britons found on Anglesey to Roman hoards, the island emperors Carausius and Allectus, the one penny of Hywel Dda and the princes’ mint at Rhuddlan: the coins found in Wales, and how to read their markings.

Macsen Wledig: The Emperor from Britain and the Birth of Wales
In 383 the soldiers of Britain made their general emperor of Rome. He ruled the West for five years, and Wales has never let him go. Welsh tradition made Macsen the husband of Elen of Caernarfon, the father of royal lines, the founder of Brittany, and the man with whom the story of the Welsh nation begins.

Roman Wales
Legions, forts, roads and gold: three and a half centuries on the edge of an empire.
By Ifan Last updated
Spotted a mistake? Tell meAbout this site
Cite this page
Ifan, “Historical Documents Concerning the Ancient Britons: Bede on the Britons”, History of Wales, last updated 24 November 2026, https://historyofwales.cymru/en/library/giles-documents-bede.
Picture credits for this page (4)
- The amphitheatre at Caerleon, the City of the Legions, where Julius and Aaron died for the faith — Alun Salt · CC BY-SA 2.0
- Silver denarii from the Llanfaches hoard, buried about AD 160 in a cooking pot and found in 2006 — Helen Hall · CC BY-SA 2.0
- Excavated foundations inside the Roman fort of Segontium, Caernarfon — Wolfgang Sauber · CC BY-SA 3.0
- The Roman amphitheatre at Caerleon (Isca), seen from one of its entrances — Nilfanion · CC BY-SA 4.0
Each picture belongs to the person named and is used under the licence shown. See every picture on the site, with its credit