

History of Wales / Library / Historical Documents concerning the Ancient Britons
Historical Documents concerning the Ancient Britons
Nennius, The History of the Britons (2 of 2)
Nennius, The History of the Britons (2 of 2): this part of the book, in Latin, from Historical Documents concerning the Ancient Britons.
Picture: A line of the Annals of Wales in the oldest copy, British Library Harley MS 3859, written about 1100: the death of King Cadwaladr in the great plague of AD 682 · Scribe of British Library Harley MS 3859, Public domain · Wikimedia Commons
The Latin and Greek
36. Factum est autem postquam castra metati sunt a Saxones in supradicta insula Taneth, promisit rex supradictus ἘΠ dari illis victum et vestimentum absque defectione: et placuit illis, et ipsi promiserunt expugnare inimicos ejus fortiter. At illi barbari quum multiplicati essent numero, non potuerunt Britones cibare illos. Quum postularent cibum et vestimentum, sicut promissum illis erat, dixerunt Britones: ‘ Non possumus vobis dare cibum nec vestimentum, quia numerus vester multiplicatus est: sed recedite a nobis, auxilio vestro non indigemus.’ Ipsi vero consilium fecerunt cum majoribus suis ut pacem disrumperent.
37. Hengistus autem, quum esset vir doctus atque astutus et callidus, quum explorasset super regem inertem, et super gentem illius, quod sine armis utebantur, inito consilio dixit ad regem Britannicum: ‘ Pauci sumus; 51 vis, mittemus ad patriam nostram, ut invitemus milites de militibus regionis nostre, et sit amplior numerus ad certandum pro te et pro gente tua. Et rex hoc idem concessit. Qui illico miserunt, et legati transfretaverunt trans Scithicam vallem. Qui reversi sunt cum chiulis 17; militesque electi venerunt in illis. Et in una chiula venit puella pulchta valde atque decora: erat enim filia Hengisti. Postquam venissent chiule, fecit convivium Hengistus Guorthigirno regi, et militibus suis, et interpreti suo, qui vocabatur Cerdicelmet. Nullo Britone Britonum sciente Saxonicam linguam præter istum Britonem, studet qui legit, quo eventu evenit ipsi viro intelligere sermonem Saxonicum. Hengistus itaque puellam jussit ministrare illis vinum et siceram; qni imebriati sunt nimis et saturati. 1115 bibentibus, intravit Sathanas in corde Guorthigerni ut adamaret puellam; et postulavit eam a patre suo per interpretem suum, et dixit; ‘ Omne quod a me postulas impetrabis, licet dimidium regni mei. Et Hengistus, inito consilio cum suis senioribus qui secum venerant de insula Oghgul, quid peterent regi pro puella; unum consilium illis omnibus fuit, ut peterent regionem quæ in lingua eorum vocatur Canthguaraland, in nostra autem lingua Chent. Et dedit illis, Guoirangono rege regnante in Cantia; et inscius erat quod traditum esset regnum ipsius paganis, et ipse solus, in potestatem illorum clam dari. Et sic data est puella illi in conjugium; et dormivit cum ea, et adamavit eam valde.
38. Dixit ergo Hengistus ad regem: ‘ Ego sum pater tuus, et consiliator ero tibi: et noli præterire consilium meum unquam, quia non timebis te superari ab ullo homine, neque ab ulla gente; gens enim mea valida est. Invitabo itaque filium meum cum fratrueli suo, bellatores illi sunt viri, ut dimicent contra Scotos; et da illis regiones quæ sunt in aquilone, juxta murum qui vocatur Gual. Et jussit ut invitaret eos: quos et invitavit, Ochta et Ebisa, cum 40 chiulis. At ipsi, quum nayigarent circa Pictos, vastaverunt Orcades insulas, veneruntque, et occupaverunt plurimas regiones trans Mare Fresicum, id est quod inter nos Scotosque est, usque ad confinia Pictorum. Et Hengistus semper chiulas ad se paulatim invitavit, ita ut insulas de quibus venerant absque habitatore relinquerent : quumque gens illius crevisset et in virtute et in multitudine, venerunt ad supradictam Cantuariam.
89. Et super hæc omnia mala adjiciens, Guorthigernus accepit filiam suam propriam in uxorem sibi, quæ peperit ei filium. Hoc autem quum compertum esset a S. Germano, yenit corripere regem cum omni clero Britonum. Et dum conventa esset magna synodus clericorum ac laicorum in uno Concilio, ipse rex premonuit filiam suam, ut exiret ad conyentum, et ut daret filium suum in sinum Germani, diceretque quod ipse erat pater ejus. Ac ipsa fecit sicut edocta erat. S. Germanus eum benigne accepit; et dicere ccepit: ‘ Pater tibi ero; nec te permittam, nisi mihi novacula cum forcipe pectineque detur, et ad patrem tuum carnalem tibi dare liceat.’ Mox ut audivit puer, obedivit verbo senioris sancti, et ad avum suum patremque carnalem, Guorthigernum perrexit, et dixit illi: ‘ Pater meus es tu, caput meum tonde, et comam capitis mei pecte.’ 1116 autem siluit, et puero respondere noluit; sed surrexit, iratusque est vehementer, et ut a facie Κα, Germani fugeret querebat: et maledictus est, et damnatus aB. Germano et omni consilio Britonum.
40. Post hæc igitur rex ad se invitavit omnes magnates ΟΠ suos, ut ab eis interrogaret, quid faceret. At illi dixerunt: £In extremos fines regni tui vade, ut arcem munitam conamasti occupabit cum universa tua gente post mortem tuam.’ 41. Postea vero ipse rex arcem cum magis suis quesiturus perrexit; et per multas regiones multasque provincias peragraverunt: et minime quod quezrebant reperientes, novissime ad illam regionem quæ vocatur Guoienit pervenerunt. Et illo lustrante in montibus Heriri, id est, Snaudun Anglice, tandem in uno montium, locum in quo aptum erat arcem condere adeptus est. Et magi ad illum dixerunt: ‘ Arcem in isto loco fac, quia tutissima a barbaris gentibus in eternum erit.’ Ipse vero artifices congregavit, id est lapidarios; et lapides et ligna congregaverunt. Quum vero congregata esset omnis materia, in una nocte omnino ablata est: tribusque vicibus jussit congregari, et nusquam comparuit.
42. Tunc magos suos ad se accersivit, illosque percunctatus est, quæ esset hæc causa malitiæ, et cur hoe eveniret? At illi responderunt: ‘ Nisi infantem sine patre inveneris, ut habeas qui occidatur, et arx de suo sanguine conspergatur, nunquam eedificabitur in sternum.
43. Rex vero concite legatos suos ex consilio magorum misit per universam Britanniam, utrum infantem sine patre invenirent. At illi lustrando omnes provincias regionesque plurimas, venerunt ad Campum Electi, qui est in regione quæ vocatur Glevising. Et pile ludum agebant pueri: et ecce duo inter se litigabant, dixitque alter alteri: ‘ O homo sine patre, bonum non habebis. Et illi de puero diligenter percunctantes ad pueros ejusque matrem, sciscitabantur si patrem haberet. At illa negavit, et dixit, ‘ Nescio quomodo in utero meo est conceptus; sed unum scio, quia virum non cognovi unquam. Et juravit illis patrem non habere: timebat enim ne occideretur a rege iniquo, ideo patrem fateri noluit: qui legati secum eum duxere usque ad Guorthigirnum regem, quem insinuaverunt regi eum puerum sic inveniri.
44. In crastino conventio facta est, ut puer interficeretur. Et puer dixit regi: ‘ Cur viri tui me ad te detulerunt? Cui rex ait: “ Ut interficiaris, et sanguis tuus circa arcem istam aspergatur, ut possit zdificari.” Respondit puer regi: ‘ Quis tibi demonstravit hoc?’ Et rex: ‘ Magi mei mihi dixerunt. Cui dixit puer: ‘ Ad me vocentur. Et invitati sunt magi
SN iB RR TRIE qubus et dixit: ‘ Quis vobis revelavit ut ista arx a sanguine aspergeretur; et nisi aspergeretur a sanguine meo, nunquam edificaretur? Sed hoc cognoscam: quis e vobis de me palam fecit.’ Et iterum puer dixit: ‘ Modo {101 et enucleabo, rex, et in veritate tibi omnia pandam: sed ad magos tuos percunc- tor, quid in pavimento istius loci est? Placet enim mihi ut tibi ostendant quid sub pavimento habetur.’ At illi dixerunt: * Nescimus nos.’ Et ille dixit: ‘ Ego comperior. Stagnum in medio pavimenti est; venite et fodite et sic invenietis.’ Foderunt itaque, et sic invenerunt ut puer prædixerat. Iterum dixit ad magos: ‘ Proferte mihi quid est in stagno?’? Magi siluerunt, et non potuerunt revelare illi. At ille dixit illis: ‘Ego vobis propalabo. Duo vasa conclusa sunt in 60, et sic invenietis.’ Venerunt, et viderunt sic. Et puer ad magos dixit: ‘ Quid in vasis clausum habetur δ᾽ Et ipsi siluerunt, et non potuerunt revelare puero. At ille asserit: ‘ In medio - eorum tentorium est: separate ea et sic invenietis. Et rex separari jussit: et sic inventum est tentorium complicatum ut dixerat. Iterum puer interrogavit magos: ‘ Quid est in - medio tentorii? Jam nunc enarrate. Et non potuerunt. Dixitque puer: ‘ Duo vermes sunt in eo, unus albus et unus rufus. Tentorium nunc expandite. Et extenderunt: duo- quæ vermes in eo dormientes inventi sunt. Et dixit puer: ‘ Expectate et considerate quid facturi vermes sunt.’ Evigi- lantes autem, cceperunt alter alterum expellere, insimulque bellare: alius autem scapulas suas ponebat ut alterum usque ad dimidium tentorii, aliquando usque ad oram tentorii pellebat: et sic pugnabant tribus vicibus. Tamen tandem, qui infirmior videbatur, vermis rufus postea fortior albo fuit, et extra finem tentorii pepulit. Tunc victor superatum secutus est trans stagnum; et tentorium evanuit. Post hoc puer ; magos percunctatus est: ‘ Quid significat hoc mirabile signum ᾿ς quod factum est in tentorio?’ At illi responderunt: ‘ Nescimus.’ Et ait puer: ‘ En mihi revelatum est hoc mysterium, et ego vobis propalabo.’ Dixitque puer regi: * Regni tui est figura tentorii: duo vermes duæ sunt gentes. Draco - rufus, draco tuus est, et stagnum figura est hujus mundi: at - ille albus draco, illius gentis est quæ occupavit regiones et 4 gentes plurimas in Britannia, et pene a mari usque ad mare tenebunt. Et postea nostra gens surget, et gentem Anglorum trans mare viriliter dejiciet.’ 45. * Tu ergo de ista arce vade, quia eedificare eam non poteris, et multas provincias peragra, ut tutam arcem invenias: ego quidem hic manebo.’ Et rex adolescenti dixit: * Quo nomine vocaris?’ Ile respondit: ‘ Ambrosius vocor? Embreis Gluetic esse videbatur. Dixitque rex: ‘ De qua progenie ortus es!’ At ille: ‘ Unus de consulibus gentis Romanice est pater meus.’ Tunc rex dedit illi arcem cum omnibus provinciis plage Occidentalis Britannie. Et ipse cum magis suis ad sinistralem plagam pervenit, et usque ad regionem quæ vocatur Guennesi affugit, et urbem quæ vocatur nomine suo Cair-Guorthigirn edificavit. Guasmoric juxta Lugubaliam ibi edificavit, urbem scilicet quæ Anglice Palmecastre dicitur.
46. Interea Guortemir, filius Guorthigirni, cum Hengist et Horso et illorum gente potenter pugnabat, et eos usque ad insulam quæ dicitur Taneth expulit, illosque illic tribus vicibus conclusit, percussit, obsedit, comminuit, terruit. Ipsi itaque legatos trans mare usque in Germaniam miserunt, vocando chiulas cum ingenti numero virorum bellatorum et fortium. Et postea pugnabant contra reges gentis nostra: aliquando vincebant, et dilatabant terminos suos; aliquando vincebantur, et expellebantur. Et Guorthemir quatuor bella contra eos avide gessit. Iste Guorthemir, filius Guorthigirni, in synodo habita apud Guartherniaun, postquam nefandus rex, ob incestum quem cum filia commiserat, a facie Germani et clericorum Britannie in fugam iret, patris nequitie consentire noluit: sed rediens ad S. Germanum, ad pedes ejus cecidit veniam postulans, atque pro illata a patre suo et sorore copus opprobium tale sustinuit, in eternum suam fieri sancivit. Unde et in memoriam S. Germani Guarenniaun nomen quum episcopum vituperare putaverat, semet ipsum vituperio affecit. Guortemir vero, accepto regno, hostibus viriliter obsistit; qui tante magnitudinis esse et virtutis dicebatur, ut frondibus funditus extirparet, et cum ea solo tenus adversarios prosterneret: cum tali enim arbore Horsam satellitem bellicosum, confractis in alterutrum armis, pene defectis viribus prostravit, caterosque in fugam versos, ut stipulas, terre allidit, et ex omnibus finibus Britannie expulit; et per quinquennium postea insulam intrare non audebant, usque ad obitum Guortemir.
47. Primum bellum super flumen Derevent. Secundum bellum super vadum quod dicitur in lingua eorum Episford, in nostra autem lingua Sathenegabail: et 101 cecidit Horsa cum filio Guorthigirn, cujus nomen erat Catigirnus. Tertium bellum in campo juxta Lapidem-tituli, qui est super ripam Gallici maris, statutum ; et Barbari victi sunt, illeque victor fuit, et ipsi in fugam usque ad chiulas suas reversi sunt, in eas muliebriter intrantes. Ile autem post modicum intervallum temporis mortuus est: et ante mortem suam, ad familiam suam animadvertit, ut illius sepulchrum in portu ponerent, a quo exierant super maris ripam, ‘in quo vobis commendo, quamvis in alia parte portum Britanniæ teneant, et habitaverunt, tamen in ista terra in eternum non manebunt.’ Illi autem mandatum ejus contempserunt, et eum in loco in quo imperaverat illis non sepelierunt: in Lincolnia enim sepultus est. At si mandatum ejus tenuissent, proculdubio per orationes ὃ. Germani quicquid petierant obtinuissent. At barbari magnopere reversi sunt, quum Guortigirnus amicus illorum erat pro uxore sua, et nullus illos abigere ultra audacter valuit. Quia non de virtute sua Britanniam occupaverunt, sed nutu divino; contra voluntatem Dei quis resistere nitatur? Sed quomodo voluit, Dominus fecit, et ; ΐ ipsa omnes gentes gubernat et regit.
48. Factum est autem post mortem Guorthemir, regis Vortigirni filii, et post reversionem Hengisti cum suis turmis, fallax consilium hortati sunt, ut dolum Vortigerno cum exerἱ citu suo facerent. At illi legatos ut pacem impetrarent miserunt, et ut perpetua amicitia inter illos fieret: et Vortigirnus, cum suis majoribus natu consilium fecerunt, et scrutati sunt quid facerent. Tandem consilium omnibus fuit ut pacem facerent: et legati Saxonum reversi sunt. Postea vero con- ᾿ς ventum adduxerunt: ut ex utraque parte Britones et Saxones in unum sine armis convenirent statutum est, et amicitia firma ad invicem esset.
49. Hengistus nequissimus omni familiæ suæ jussit Gnd unusquisque artavum suum sub pede suo in medio ficonis sui poneret: “ et quando clamavero ad vos et dixero, En Saxones, Nimep Eure Saxgs, id est, cultellos vestros de ficonibus vestris deducite, ‘ et in illos irruite, et fortiter contra resistite; regemque eorum nolite occidere, sed eum, pro causa filiæ meæ quam dedi illi in conjugium, tenete: quia melius est nobis ut ex manibus nostris redimatur. Et conventum adduxerunt, et in unum convenerunt. Saxones autem amicabiliter locuti sunt, et mente interim vulpino more agebant, et vir juxta virum socialiter sederunt. Et Hengistus, sicut dixerat, vociferatus est. Et omnes seniores, 300, Guortigerni regis sunt jugulati: ipseque solus captus et catenatus est; ac regiones plurimas pro redemptione anime suze tribuit illis, id est Eastsexe, Suthsexe, Midelsexe, ut ab illicita conjunctione se separaret.
50. Sanctus vero Germanus Guorthigirno predicabat, ut ad Dominum se converteret. At ille usque ad regionem quæ a nomine suo acceperat nomen, scilicet Guorthigirnianum, miserabiliter aufugit, ut ibi cum mulieribus suis lateret. Sanctus itaque Germanus eum persequutus est cum omni clero Britonum, et ibi 40 diebus totidemque noctibus mansit, et super petram orabat, ibique die ac nocte stabat. Et interim Guortigirnus usque ad arcem Guortigirni, quam edificaverat, et nomen suum imposuerat, id est Din Gurtigirn, atque in regione Dimetorum juxta flumen Teibi ignominiose abscessit. Solito autem more S. Germanus eum sequutus est, et ibi jejunus cum omni clero suo tribus diebus totidemque noctibus causaliter mansit; in quarta vero nocte arx tota, circa mediæ noctis horam, per ignem de celo © missum ex improviso cecidit, ardente igne ccelesti; et Guorthigirnus, cum omnibus qui cum eo erant, et cum uxoribus suis defecit. Hic est finis Guortigirni, sicut in libro B. Germani reperi: alii autem aliter dixerunt. ἢ
51. Postquam exosi fuerunt illi omnes homines gentis ἰ suze pro piaculo suo, inter potentes et impotentes, inter sere να et liberum, inter monachos et laicos, inter parvum et magnum, et ipse dum de loco ad locum vagus iret, tandem cor ejus crepuit, et defunctus est non cum laude.
52. Alii autem dixerunt terram apertam esse, quæ eum deglutivit, in nocte in qua combusta est arx circa eum ; quia non sunt invente ulle reliquie illoruam qui combusti “sunt cum eo in arce.
53. Tres filios habuit, quorum nomina hæc sunt; Guorthemir qui pugnavit contra barbaros, ut supra scripsi: -secundus Cantegirnus: tertius Pascent, qui regnavit in dua- _bus regionibus, id est Buelt et Guortigernianum, post mortem _patris sui, largiente Ambrosio, qui fuerat rex inter omnes reges Britannie: quartus fuit Faustus, qui illi de filia sua ‘natus est, quem S. Germanus baptizavit, enutrivit, atque docuit; et condidit locum magnum super ripam fluminis, quod vocatur Renis, et manet usque hodie: et unam habuit filiam, quæ, ut diximus, mater fuit S. Fausti.
54. Hæc est genealogia illius quæ ad initium retro currit. Firnimail, ipse est qui regit modo in regione Guorti- ‘girnianum, filius est Theudubr; ipse Theudubr est rex Buelth regionis: Theudubr filius Pascent, Map Apguocan, “Map Moriud, Map Eldat, Map Eldoe, Map Paul, Map -Mepric, Map Briecat, Map Pascent, Map Guorthigitn, Map Guortheneu, Map Guitaul, Map Guitolin, Map Gloui: Bonus, Paulus, Mauron, Guotolin, quatuor fratres fuerunt, filii Gloui qui edificavit urbem magnam super ripam fluminis Sabrinæ, quæ vocatur Britannico sermone Cair-Gloui, Sax- ‘onice autem Gloucestre. Satis dictum est de Guorthigerno, et de regno suo et de gente ejus.
Guorthigirni ad patriam suam. Et S. Patricius erat in illo lempore captivus apud Scotos, et dominus illius dicebatur flelchu, et porcarius cum illo erat: et in 17 anno etatis 5189 de captivitate reversus est, et nutu Dei eruditus est in sacris literls. Ac post Romam usque perrexit, et per longum ” spatium ibidem mansit ad legendum scrutandaque mysteria Dei; sanctasque percur rit Scripturas. Nam quum ibi esset & per. annos plurimos, missus est Palladius episcopus primitus a Celestino pee Romano, ad Scotos in Christum convertendos. Qui prohibitus est a Deo per quasdam tempestates: quia nemo potest quicquam accipere in terra nisi de colo datum illi fuerit. Et profectus est ille Palladius de Hibernia, pervenitque ad Britanniam, et ibi defunctus est in terra Pictorum.
56. Audita morte Palladii episcopi, Patricius, Theodosio et Valentiniano regnantibus, a Celestino papa Romano, et angelo Dei cui nomen erat Victor monente, et Germano sancto episcopo, ad Scotos convertendos in Christum mittitur.
TR eae iy.) ecg
57. Misit ergo Germanus cum illo seniorem Segerum episcopum ad Amatheum regem in propinquo habitantem. Ibi sanctus erat sciens omnia quæ ventura essent illi, et illic gradum episcopalem a Matheo rege et a sancto episcopo accepit, nomenque, quod est Patricius, sumpsit ibi; quia Maun prius vocabatur. Auxilius presbyter, et Iserninus i diaconus, et ceteri inferiori gradu, simul cum eo ordinati sunt. ΕἿΣ
58. Tunc acceptis benedictionibus, perfectisque omnibus, in nomine sancte Trinitatis paratam ascendit navim; et pervenit ad Britanniam insulam, et predicavit ibi non multis diebus. Et amissis omnibus ambulandi anfractibus, summa velocitate flatuque prospero Mare Hibernicum me transfretavit: onerata vero navi, quum transfretaret hoc mare magnum, mirabilibus et spiritualibus thesauris, perrexit adal ae Hiberniam, et baptizavit eos. 4 59. A Mundi principio usque ad baptismum Hiber- Σὰ nensium, 5330 anni sunt. In quinto Loigere regis anno exorsus est Patricius predicare fidem Dei. Sanctus itaque Patricius Evangelium Christi exteris nationibus per annos 40 preedicabat, virtutes apostolicas faciebat, cecos illuminabat, fq leprosos mundabat, surdos audire faciebat, demones ex ἢ obsessis corporibus fugabat, mortuos 9 suscitavit, captivos "ἢ multos utriusque sexus suis propriis sumptibus redemit. Ἐ ἢ 60. Scripsit abegetoria 365, et eo amplius numero. Ecclesias quoque eodem numero fundavit 365. Ordinayit episcopos eodem numero 365, et eo amplius, in quibus spiritus Dei erat. Presbyteros autem usque tres mille ordi- navit. Et 12 millia hominum in una regione, quæ vocatur =
Connachta, ad fidem Christi convertit et baptizavit; et septem reges, qui erant filii Amolgith, in uno die baptizavit. - Quadraginta diebus, totidemque noctibus, in cacumine collis Eli jejunavit, id est Cruachan Eli: in quo colle, in aere, " tres petitiones pro his Hibernensibus qui fidem Christi rece- perint, clementer postulavit.
61. Prima ejus petitio fuit, ut fertur a Scotis, quod unusquisque susciperet pcenitentiam credentium, licet in -extremo vite suæ statu: secunda, ne a barbaris consumentur in eternum: tertia, ut non supervivat aliquis Hibernensium ‘in adventu Judicii; quia delebitur aqua, pro honore S. Pa- ‘tricii, 7° annis ante diem judicii. In illo autem tumulo benedixit populo Hibernensium; et ideo ascendit ut oraret pro eis, et videret fructum laboris sui: veneruntque ad eum aves multi coloris innumerabiles, ut benediceret eis. Quod significat omnes Sanctos utriusque sexus Hibernensinm peryenire ad eum in die judicii, ad patrem et magistrum suum, ut sequantur illum ad Judicium. Postea in senectute bona ‘mnigravit ad Dominum, ubi nunc letatur in secula sæculorum. Amen. 62. Quatuor modis zequantur Moyses et Patricius. Primo, id est, angelo sibi colloquente in rubo igneo: secundo, in monte 40 diebus et 40 noctibus jejunavit: tertio, similes fuerunt state, 120 annis: quarto, sepulchrum illius non invenitur; sed in occulto humatus est, nemine sciente. Quindecim annis in captivitate, in vigesimo quinto anno ab Amatheo sancto episcopo subrogatur. Octoginta quinque annorum in Hibernia predicavit. Res autem exigebat amplius loqui de S. Patricio, sed tamen pro compendio sermonis volui breviare. ᾿ς 63. In illo tempore Saxones invalescebant, et crescebant non modice in Britannia. Mortuo autem Hengisto, Ochta filius ejus transivit de sinistrali parte Britanniæ ad regem ~Cantuariorum ; et de ipso orti sunt reges illius patria. Artur pugnabat contra illos in illis diebus, videlicet Saxones, cum ‘regibus Britonum: sed ipse dux erat bellorum, et in omnibus bellis victor extitit. Artur, Latine translatum, sonat ‘ ursum horribilem, vel ‘ malleum ferreum,’ quo confringuntur mole leonum : Mab Uter, Britannice, ‘ filius horribilis,’ Laney : quoniam a pueritia sua crudelis fuit. .
64. Primum bellum fuit in ostium fluminis quod dicitar Glem. Secundum et tertium et quartum et quintum super πα flumen quod vocatur Duglas, quod est in regione Linuis. Sextum bellum super flumen quod vocatur Bassas. Septimum bellum fuit in silva Calidonis, id est, Cat coit Celidon. Octavum fuit bellum in castello Gunnion ; in quo Arthur portavit imaginem crucis Christi et Sancte Marie semper virginis, super humeros suos: et pagani versi sunt ἴῃς fugam in illo die; et multi ceciderunt, plagaque magna super eos venit per virtutem Domini nostri Jesu Christi, sancteeque sue genetricis. Nam Arthur Hierosolymam perrexit, et ibi crucem ad quantitatem salutifere crucis fecit, et ibi consecrata est; et per tres continuos dies jejunavit, vigilavit, et oravit coram Cruce Dominica, ut ei Dominus victoriam daret per hoc signum de paganis; quod et factum est: atque secum imaginem ὃ. Marie detulit, cujus fracture adhue apud Wedale in magna veneratione servantur. Wo dale, Anglice; Vallis-doloris, Latine: Wodale est villa im provincia Lodonesie, nunc vero juris episcopi S. Andree Scotia, 6 milliaria ab occidentali parte, ab illo quondam nobili et eximio monasterio de Meilros. Nonumque bellun gestum est in urbe Legionis. Decimum bellum gestum est in littore fluminis quod vocatur Ribroit. Undecimum bellum fuit in monte quod dicitur Agned Cathregonnon. Duodeci mum fuit bellum in monte Badonis; in quo corruerunt une die 840 viri de uno impetu Arturi, et nemo eos prostravit nis ipse solus.
65. Ipsi vero barbari, dum in omnibus bellis prosterneren tur, auxilium a Germania petebant, et augebantur multipli citer sine intermissione ; et reges a Germania deducebant ἃ regnarent super eos in Britannia. Et regnabant usque ad tempus quo Ida filius Eobba regnavit, qui fuit primus rex in Bernicia id est in Berneich. =e",
66. Ida filius Eobba tenuit regiones in sinistrali par Humbri maris 12 annis. et junxit arcem, id est, Dingueirin Gurbirneth: quæ due regiones fuerunt in una regione, i est Denr a Berneth, Anglice Deira et Bernicia. Elfled filia Edwini 12mo die post Pentecosten baptismum accepit, cum innumerabilibus hominibus de viris et mulieribus cum ea. Et hæc prima baptizata est: Edwinus vero postea in sequenti Pascha baptismum suscepit, et 12 millia hominum - in uno die baptizati sunt cum eo. §. Paulinus Eboracensis archiepiscopus eos baptizavit; et per 40 dies non cessavit baptizare omne genus Ambronum, id est Aldsaxonum; et per preedicationem illius multi crediderunt Christo. Sed quum inutiles magistro meo, id est, Beulando presbytero, visze sint genealogie Saxonum et aliarum genealogie gentium, ᾿ς nie Insule, ut alii scriptores ante me scripsere, scripsi.
Nomina Omnium Civitatum Britanniæ
67. Cair Gurthigirn, Cair Muncip, Cair Meguod, Cair Ebroauc, Cair Caratauc, Cair Manchguid, Cair Caint, Cair Peris, Cair Legion, Cair Segeint, Cair Guent, Cair Lerion, Cair Pensavelcoith, Cair Celemon, Cair Guintwig, Cair Lwuadiit, Cair Colun, Cair Custeint, Cair Grauth, Cair Lun- den, Cair Guoeirangon, Cair Dauri, Cair Guoricon, Cair Legion, Cair Britto, Cair Droithan, Cair Urnath, Cair Luitcoith. Hæc sunt nomina omnium civitatum quæ sunt in Britannia, quarum numerus est 28.
[Quidam codices habent 33 nomina civitatum, quæ nec eodem ordine nec in eadem parte histori occurrunt. Ea sunt - 1Cair Ebrauc. 2 Cair Ceint. 3 Cair Gurcoc. 4 Cair Guorthegern. 5 Cair Gusteint. 6 Cair Guoranegon. 7 Cair Se- geint. 8 Cair Guintruis. 9 Cair Merdin. 10 Cair Peris. - 11 Cair Lion. 12 Cair Mencipit. 13 Cair Caratauc. 14 Cair Cleri. 15 Cair Gloui. 16 Cair Luilid. 17 Cair Graut. 18 Cair Daun. 19 Cair Britoc. 20 Cair Meguaid. 21 Cair - Mauiguid. 22 Cair Ligion. 23 Cair Guent. 24 Cair Collon.
sunt nomina antiquarum civitatum Britanniæ insule.]
De Mirabilibus Britanniæ Insulæ
68. Primum miraculum est stagnum Lummonu; quia in eo sunt insule 340 et ibi habitant homines: 340 rupi- bus ambitur, et nidus aquile in unaquaque rupe est: et flumina 340 fluunt in eo, et non vadit ex eo ad mare nisi unum flumen, quod vocatur Leven. ae
69. Secundum miraculum, ostium Trannoni fluminis: quia in una unda instar montis ad sissam tegit litora, et recedit ute cetera maria iterum. > i
70. Tertium miraculum, stagnum calidum quod est in regione Huicciorum. Et muro ambitur ex latere et lapide facto; et in eo vadunt homines per omne tempus ad lavandum, et unicuique sicut placuerit i illi lavacrum, sic fit sibi secundum voluptatem suam: si voluerit esse balneum figs dum, erit; si calidum, erit. οι
71. Quartum miraculum est, fontes de salo; a quibus fontibus sal decoquitur, aqua extracta, unde omnia cibaria saliuntur; et non sunt prope mari, sed de terra emergunt.
72. Aliud miraculum est Donrighabren, id est, duo reges Sabrine. Quando inundatur mare ad sissam in hostium Sabrine, duo cumuli spumarum congregantur separatim, et bellum faciunt inter se in modum arietum: et procedit unusquisque ad alterum, et collidunt se ad invicem. Et iterum recedit alter ab altero, et iterum procedunt ex uno cumulo super omnem faciem maris. In unaquaque sissa hoc faciunt ab initio mundi usque in hodiernum diem.
73. Aliud miraculum est stagni Livane, quod est Apetiin 4 Livan: ostium fluminis illius fluit in Sabrina, et quando inundatur Sabrina ad sissam, et mare similiter, inundaturin ostio supradicti fluminis, et in ostio stagni recipitur in modum voraginis, et mare non vadit sursum. Et est litus juxta flumen ; et quando Sabrina inundatur ad sissam, istud litus non tegitur: et quando recedit mare, et Sabrina, tune stagnum Liguane ructat omne quod devoravit de mari, et : litus istud tegitur: et instar montis in una eructat unda et rumpit. Et si fuerit exercitus totius regionis in qua est istud litus, et direxerit faciem suam contra undam, et unda αἱ trahit exercitum per vim humoris, repletis vestibus, et equi ΟΠ similiter trahuntur. Si supradictus exercitus terga versus : fuerit contra eam, non nocet ei unda. Et quando recesserit mare totum, tunc litus quod unda tegit retro setae et ᾿ς mare recedit ab ipso. 74. Est alind mirabile in regione Cinloipiauc. Est ibi fons nomine Fontaun Guorhelic. Non fluit rivus ex eo neque in eo: et vadunt homines piscari ad fontem. Alii vadunt in fontem ad partem Orientis, et deducunt pisces ex ea parte ; alii ad dexteram, alii ad sinistram, ad Occidentemque, et _trahuntur pisces ab unaquaque parte: et aliud genus piscium _trahitur ex omnibus partibus. Magnum mirabile, pisces _inyeniri in fontem dum non flumen fluit in eo, neque ex eo; et in eo inveniuntur 4 genera piscium, et non est de magni- ‘tudine neque de profunditate. Profunditas illius usque ad -genua, 20 pedes in longitudine et latitudine; ripas altas habet in omni parte. _. 75, Juxta flumen quod vocatur Goy, poma inveniuntur super fraxinum, in proclivo saltus, qui est prope ostium ᾿ fluminis. 76. Est aliud mirabile in regione quæ dicitur Guent. Est τ δὶ fovea, a qua ventus flat per omne tempus sine intermissione ; et quando non flat ventus in tempore estatis, de - illa fovea incessanter flat, ita ut nemo possit sustinere neque ante foveam, pro frigiditate: et vocatur nomen ejus ‘ Huit guint? Britannico sermone, Latine autem ‘ flatio venti. Magnum mirabile est ventum de terra flare.
77. Est alind mirabile in Gubir, altare quod est in loco qui dicitur Loin garth, quod nutu Dei fulcitur. Fabulam istius altaris melius mihi videtur narrare quam reticere. ‘Factum est autem dum sanctus Eltutus orabat in spelunca sua, quæ est juxta mare quod adluit terram supradicti loci, os hujus spelunce ad mare est, et ecce navis navigabat ad se le mari, et duo viri remigantes eam, et corpus cujusdam ᾿ “sancti hominis erat cum illis in nave, et altare supra faciem i ejus quod nutu Dei fulciebatur; et processit homo Dei in obviam illorum: et corpus sancti homines de navi duxerunt, 4 altare inseparabiliter supra faciem sancti corporis stabat. Et dixerunt ad sanctum Eltutum: ‘ Iste homo Dei pracepit nobis ut deduceremus eum ad te, et sepeliremus eum tecum. Et nomen ejus non reveles ulli homini, ut non jurent per eum homines.’ Et sepelierunt eum. Et post sepulturam illi duo viri reversi sunt ad navim, et navigaverunt. At ille sanctus Eltutus ecclesiam fundavit circa corpus sancth hominis et circa altare; et manet usque in hodiernum diem altare potestate Dei fulcitum. Venit quidam regulus ut probaret, portans virgam in manu sua; curvavit eam circa altare, et tenuit ambabus manibus virgam ex utraque parte, et traxit ad se: et sic veritatem hujus rei probavit. Sed ille postea mensem integrum non vixit. Alter autem sub altare aspexit, et aciem oculorum ejus amisit, et ante mensem integrum vitam finivit.
78. Est autem aliud mirabile in supradicta regione, id est Guent. Est ibi fons juxta vallem‘putei Maurit, et lignum in medio fontis: et lavant homines manus suas cum faciebus suis, et lignum sub pedibus suis habent quando lavant: nam et ego vidi et probavi. Quando mare inundatur ad malinam, extenditur Sabrina super omnem maritimam ripam et tegit, et usque deducitur ad fontem, et impletur fons de sissa_ Sabrine, et trahit lignum secum usque ad mare magnum, et per spacia trium dierum in mare invertitur, et in quarto die in supradicto fonte invenitur. Factum est autem ut unus de rusticis sepeliret eum in terra ad probandum ; et in 4 die inventus est in fonte, et ille rusticus qui eum abscondit et sepelivit statim defunctus est ante finem mensis. "ἢ 79. Est aliud mirabile in regione quæ dicitur Buelt. Est ibi cumulus lapidum, et unus lapis superpositus super con-— gestum cum vestigio canis in eo. Quando venatus est porcus Terit, impressit Cabal, qui erat canis Arturi militis, vestigiam in lapide. Et Artur postea congregavit congestum lapidum sub lapide in quo erat vestigium canis sui; et vocatur Carncabal. Et veniunt homines et tollunt lapidem in manibus suis per spatium diei et noctis, et in crastino invenitur super congestum suum. - 80. Est aliud miraculum. In regione Ercing habetur sepulchrum juxta fontem qui vocatur Oculus Amr: et vit nomen qui sepultus est in tumulo sic vocabatur Amr: filius Arturi militis erat, et ipse occidit eum ibidem et sepelivit.
Et veniunt homines ad mensurandum tumulum. In longitudine habet aliquando 7 pedes, aliquando 15, aliquando 12, aliquando 9. In qua mensura metieris eum in ista vice, iterum non invenies eum in una mensura: et ego ipse
De Mirabilibus Mon Insula
81. Primum miraculum est litus sine mari. τ΄ 82. Secundum miraculum: est ibi mons qui giratur tribus -vicibus in anno.
83. Tertium miraculum est vadum ibi: quando inundatur mare, et ipse inundatur: et quando decrescit mare et ipse ‘minuitur. 84. Quartum*est miraculum. Est lapis qui ambulat in nocturnis temporibus super vallem Chenin: et projectus est olim in voragine Polkerist, qui est in medio pelagi quod vocatur Mcenei, et in crastino supra ripam supradicte vallis sine dubio inventus est.
De Mirabilibus Hibernize
85. Est ibi stagnum quod vocatur Luchem. Quatuor circulis ambitur. Primo circulo gronna stagni, id est stain, ambitur: Secundo circulo gronna plumbi, id est minn, ambitur: tertio circulo gronna ferri ambitur: quarto circulo gronna eris ambitur. Et in eo stagno margarite multx - inveniuntur, quæ ponunt reges in auribus suis.
86. Est aliud stagnum quod facit ligna arescere, in lapides ‘durescere: homines autem fingunt ligna; et postquam *formaverint, projiciunt in stagno, et manet in eo usque ad caput anni: et in capite anni lapis reperitur, et vocatur ΤΟΝ echac.
* 87. Est aliud mirabile in regione quæ vocatur Ceretum. ‘Est ibi mons qui cognominatur Crucmare, et est sepulchrum ᾿ς in cacumine montis. Et omnis homo quicumque venerit ad in una longitudine invenitur sepulchrum et homo. Et si fuerit homo brevis et parvus, similiter et longitudo sepulchri __juxta staturam hominis invenitur: et si fuerit longus atque " procerus, etiam si fuisset in longitudine 4 cubitorum, juxta Z2 staturam uniuscujusque hominis, sic tumulus invenitur. Et omnis peregrinus tediosus qui tres flectiones flectaverit juxta illud, non erit tedium super eum usque ad diem mortis sux, et non gravabitur iterum ullo teedio, quamvis habitasset solus in extremis finibus cosmi. .
Woden genuit Beldeg, genuit Beornec, genuit Gethbrond, genuit Aluson, genuit Inguec, genuit Adibrith, genuit Ossa, genuit Eobba, genuit Ida. Ida autem 12 filios habuit, 7 quorum nomina sunt, Adda, Hadldric, Decdric, Edric, Deo- there, Osmer, et unam reginam Bearnoch, Ealric. Ealdric genuit Aelfret, ipse est Edlferd Flesaur: nam et ipse habuit filios septem, quorum nomina sunt, Anfrid, Osguald, Osbiu, © Osguid, Osgudu, Oslapf, Offa. Osguid gennit Alcfrid et AElfguin et Echfird; Echgfrid ipse est qui fecit bellum contra fratruelem suum, qui erat rex Pictorum nomine Birdei, et ibi ἥ corruit cum omni robore exercitus sui, et Picti cum rege 50 victores extiterunt: et nunquam addiderunt Saxones Ambro- num ut a Pictis vectigal exigerent a tempore istius belli; vocatur Gueith lin-garan. Osguid autem habuit duas uxores, quarum una vocabatur Riemmelth, filia Royth, filii Rum, et altera vocabatur Eanfled, filia Eadguin, filii Alli. ἢ
Hengist genuit Octha, genuit Ossa, genuit Eormoric, genuit Ealdberht, genuit Ealdbald, genuit Ercunberht, genuit Eee berth. ¥
Woden genuit Casser, genuit Titinon, genuit Trigil, sean Ἴ Rodmunt, genuit Rippan, genuit Guillem, Guechan. Ipse primus regnavit in Britannia super gentem Estanglorum. Guecha genuit Guffan, genuit Tidil, genuit Ecni, genuit Edric, genuit Aldulfh, genuit Elric. 3
Woden genuit Guedolgeat, genuit Gueagon, genuit Gui-— thleg, genuit Guerdmund, genuit Offa, genuit Ongen, genuit Eamer, genuit Pubba. TIpse Pubba habuit 12 filios, quorum: duo notiores mihi sunt quam alii, id est, Penda et Eua;_ Eadlit, filius Pantha, Penda filius Pubba. Eadlbalt filius Alguing, filius Eua, filius Penda, filius Pubba. Eegfrid - filius Offa, filius Dum Inferth, filius Eandulf, filius Ossulfhy, ¥ filius Eua, filius Pubba. 7 a Woden genuit Beldeyg, Brond genuit Siggar, genuit Sebald genuit Zegulfh, genuit Soemil. Ipse primus separavit Deur O Birneich. Soemil genuit Sguerthing, genuit Giulglis, genuit Usfrean, genuit 1ffi, genuit Ulli, Aidguin; Osfrid et Fadfird, duo filii Edguin erant, et cum ipso corruerunt in bello Meicen; et de origine illius nunquam iteratum est regnum, quia non evasit unus de genere illius de isto bello, sed interfecti omnes sunt cum illo ab exercitu Catguollauni regis Guendote regionis. Osguid genuit Ecgfird, ipse est Etgfird. Ailguin genuit Oslach, genuit Alhun, genuit Adlsing, genuit Echun, genuit Oslaph. Ida genuit Eadric, genuit Ecgulf, genuit Liodguald, genuit Aitan; ipse est Eata Glin, Maur; genuit Eadbirth, et Ecgbirth episcopum, qui fuit primus de natione eorum.
Ida filius Eobba tenuit regiones in sinistrali parte Britannize, id est Umbri maris, et regnavit annis 12 et unxit Dynguayrdi Guuerth-berneich.
Tune Dutigirn in illo tempore fortiter dimicabat contra gentem Anglorum. Tunc Talhaern Tataguen in poemate claruit, et Neiren, et Taliessin, et Bluchbard, et Cian qui _vocatur Guenithguant, simul uno tempore in poemate Britannico claruerunt.
Mailcunus magnus rex apud Britones regnabat, id est in regione Guenedotæ; quia atavus illius, id est Cunedag, cum filiis suis, quorum numerus octo erat, venerat prius de parte sinistrali, id est de regione quæ vocatur Manau Guotodin, 146 annis ante quam Mailcun regnaret; et Scotos cum ingentissima clade expulerunt ab istis regionibus, et nusquam
Adda filius Ida regnavit annis octo. Adlric filius Adda regnavit quatuor annis. Deoric filius Ida regnavit septem
Urbgen et Riderch-hen et Guallanc et Morcant dimicaverunt.
In illo autem tempore aliquando hostes, nune cives vince- -bantur; et ipse conclusit eos tribus diebus, et tribus noctibus in insula Metcaud; et dum erat in expeditione jugulatus est, Morcanto destinante pro invidia, quia in ipso pre omnibus regibus virtus maxima erat in instauratione belli. Eadfered Flesaurs regnavit 12 annis in Berneich, et alios 12 in Deur: 24 annis inter duo regna regnavit; et dedit uxori sue Dinguo Aroy, quæ vocatur Bebbab, et de nomine sue uxoris suscepit nomen, id est Bebbanburch. Eoguin filius Alli regnavit annis 10 et 7; et ipse occupavit Elmet, et expulit Certic regem illius regionis. Eanfled filia illius, duodecimo die post Pentecosten, baptismum accepit cum universis hominibus suis de viris et mulieribus cum ea. Eadguin vero in sequenti Pascha baptismum suscepit, et 12 millia hominum baptizati sunt cum eo. Si quis scire voluerit, quis eos baptizavit, Rum map Urbgen baptizavit eos, et per 40 dies non cessavit baptizare omne genus Ambronum, et per predicationem illius multi crediderunt in Christo. Oswald filius Eadfred regnavit novem annis; ipse est Oswald-Lamnguin: ipse occidit Catgublaun regem Guenedote regionis, in bello Catscaul, cum magna clade exercitus sui. Osguid filius Eadlfrid regnavit 28 annis et sex mensibus. Dum ipse regnabat, venit mortalitas hominum, Catgualart regnante © apud Britones post patrem suum, et in ea periit. Et ipse occidit Pantha in Campo Gai; et nunc facta est strages Gab Campi, et reges Britonum interfecti sunt, qui exierant cum rege Pantha in expeditione usque ad urbem quæ vocatur Judeu. Tune reddidit Osguid omnes divitias quæ erant cum eo in urbe usque in manum Pendea, et Penda distribuit ea regibus Britonum; id est Atbret Judeu. Solus autem Catgabail, rex Guenedote regionis, cum exercitu suo evasit, de nocte consurgens ; quapropter vocatus est Catgabail Catguommedd. Egfrid filius Osbiu regnavit novem annis. In tempore illius, 8. Cuthbertus episcopus obiit in insula Medcaut. -_ Ipse est qui fecit bellum contra Pietos, et corruit ibi. Ἕ Penda filius Pybba regnavit decem annis: ipse primus separavit regnum Merciorum ἃ regno Nordorum; et Onnan regem Easter-Anglorum, et sanctum Oswaldum regem Nor~ © dorum, occidit per dolum. Ipse fecit bellum Cocboy, in quo cedidit Koua filius Pippa, frater ejus, rex Merciorum, et e Oswald rex Nordorum; et ipse victor fuit per diabolicam artem. Non erat baptizatus, et nunquam Deo credidit.
A Mundi principio usque ad Constantinum et Rufum 5658 anni reperiuntur.
Item a duobus Geminis Rufo et Rubelio usque in Stilli- cionem consulem trecenti septuaginta tres anni.
Item a Stilicione usque ad Valentinianum filium Placide, et regnum Guorthigerni, viginti octo anni.
Eta regno Guorthigerni usque ad discordiam Guitolini et Ambrosi, anni sunt 12, quod est Guoloppum, id est Catguo- loph. Guorthigernus autem tenuit imperium in Britannia, Theodosio et Valentiniano consulibus: et in quarto anno regni sui, Saxones ad Britanniam venerunt, Felice et Tauro - consulibus, quadringentesimo primo anno ab Incarnatione
Domini nostri Jesu Christi.
sunt sexaginta novem.
Perfidia Persarum. Fallacia Grecorum. ᾿ς Astutia Aigyptiorum. Seevitia Saracenorum. Levitas Chaldzorum.
Varietas Afrorum. _~Gula Gallorum.
‘Crudelitas Hunorum.
Immunditia Sabinorum. _Ferocitas Francorum. δια! Saxonum.
- Hebetudo Bavariorum. Luxuria Wascanorum.
Vinolentia Hispanorum. Duritia Pictorum.
- Livido Scotorum.
De Bonis Naturis Gen- Tium
Prudentia Hebrzorum.
Stabilitas Persarum.
Sollertia Zgyptiorum.
Sapientia Grecorum.
Gravitas Romanorum.
Largitas Longobardorum.
Sobrietas Gothorum.
Sagacitas Chaldzeorum.
Ingenium Africorum.
Firmitas Gallorum.
Fortitudo Francorum.
Instantia Saxonum.
Agilitas Wascanorum.
Magnanimitas Pictorum.
Hospitalitas Britonum.
Argutia Hispanorum.
Fidelitas Scotorum.
Communio Normannorum.
[Greek text: see the scan]
Tra Britonum. Grecus irasciturantecausam, Spurcitia Sclavorum. Francus in causa. a
Rapacitas Normannorum. Romanus propter causam. ΔῈ Normanni minus sunt animosi. Francus fortis. [Libido Suevorum. Romanus gravis.
ssiiaona vel superbia Pictavorum.] Afer semper versipellis.
Scripserat
συ D E P Adjutor benignus, caris doctor effabilis fonis, G H I i. Samueli. K M Gaudium honoris isti katholica lege magni.
N τῆν P 0. R 8.7.30 Nos omnes precamur, qui ros sit tutus utatur, i. Beulani.
Xpe tribuisti patri Samuelem leta matre.
(y) 2. mater. z. Samuel.
Hymnizat hæc semper tibi longevus ben servus tui,
Zona indue salutis istum pluribus annis.
Versus Ejusdem Nennii
Fornifer qui digitis scripsit ex ordine trinis, Incolumis obtalmis sitque omnibus membris, En vocatur ben litteris nominis quini.
In uno codice habentur sequentia.
Anno Dominice Incarnationis 858, vicesimo vero quarte Mervini regis Britonum, hæc historia a Nennio Britonum Historiografo est composita.
Anno ab Orbe condito usque ad Urbem conditam, ut ait Orosius, anni 4484. 3
Anno ante Urbem conditam 868, ut ait Henricus Hun em dunensis, Britannia a Britonibus est habitata. ἢ
Ab Adam, juxta Orosium, usque Abraham, anni 3184. ΑἹ Abraham usque Nativitatem Christi, anni sunt 2015. An tivitate autem Johannis usque Nativitatem Christi, sex menses fuerunt. Natus est ergo Johannes Baptista transactis annis ab origine mundi 5198, et mensibus 6. Itaque ab origine mundi usque ad Christum, anni fuerunt 5199.
Anni igitur ab exordio mundi usque in annum presentem, 5108 fiunt.
In margine alius codicis sunt hæc quæ sequuntur.
Anno 1167 gratie, fuit annus a mundi initio 5348: ab
Angliam 2331. Igitur tertio millesimo et 213™° anno ab initio mundi primum Britones ad possidendum venerunt Angliam. Ex quo Britones primum fidem Christi, transmittente papa Evaristo, regnante rege Lucio susceperunt, hoc anno gratiæ 1166 mille et duo anni transacti sunt ; adventus Augustini 1169. Intererant igitur inter adventum Augustini et Christianitatem regis Britannie Lucii 467 anni. Inter adventum Britonum et Anglorum 1629 anni transierunt. Unde liquet Britones tot annis Angliam tenuisse, sed in paganismo per mille annos 477 obtinebant. Insula vero ista tribus annorum millibus et 13 inhabitata erat, quam primus hominum Brutus adierat, et cum prole sua per 1629 tenuerat. Tunc vero Anglorum gens supervenerat.
Where these words come from
Latin: J. A. Giles, D.C.L., Historical Documents concerning the Ancient Britons (London: George Bell, 1847), the Appendix of Original Documents to his History of the Ancient Britons. Scans: archive.org/details/historicaldocume00gileuoft and archive.org/details/historicaldocume00gile
It was printed long ago and is out of copyright. It is printed here as it was printed then, old spellings and all; the introductions are my own.
Read Next on This Subject

The Writers Who Recorded Early Wales
From Gildas at Llanilltud Fawr to Gerald of Wales on the road in 1188: the monks, scholars and storytellers who wrote down the history of the Britons, the lives of the saints, the deeds of the kings and the first tales of Arthur, and the scribes who kept it all.

Yr Hen Ogledd: The Old North, Where Welsh Poetry Was Born
From the Clyde and the Forth to the Pennines, the Britons of the North spoke the language that became Welsh. Their kingdoms, Gododdin, Rheged, Strathclyde and Elfed; their kings, Urien, Owain and Rhydderch Hael; the poets Aneirin and Taliesin; Catraeth and Arfderydd; and the Men of the North whom Wales has never forgotten.

Among the First Churches in the World: The Books That Tell of the British Church
Where is it written that the church of the Britons was one of the first? In Tertullian, Origen and Eusebius, in the acts of Arles, in Gildas, Bede and the Book of Llandaf, in the speeches at Constance and Basel, and in the great books of Ussher and the Welsh scholars. The witnesses, book by book, and where to read them.

Roman Wales
Legions, forts, roads and gold: three and a half centuries on the edge of an empire.
By Ifan Last updated
Spotted a mistake? Tell meAbout this site
Cite this page
Ifan, “Historical Documents Concerning the Ancient Britons: Nennius, The History of the Britons (2 Of 2)”, History of Wales, last updated 24 November 2026, https://historyofwales.cymru/en/library/giles-documents-nennius-2.
Picture credits for this page (4)
- The opening of Psalm 1 in the Rhygyfarch Psalter, made at Llanbadarn Fawr about 1080 — Ithael and Ieuan ap Sulien, Llanbadarn Fawr; Trinity College Dublin · Public domain
- Castle Rock in Edinburgh, Din Eidyn, the stronghold of Mynyddog Mwynfawr and the Gododdin — Scglossop1 · CC BY-SA 4.0
- The amphitheatre at Caerleon, the City of the Legions, where Julius and Aaron died for the faith — Alun Salt · CC BY-SA 2.0
- The Roman amphitheatre at Caerleon (Isca), seen from one of its entrances — Nilfanion · CC BY-SA 4.0
Each picture belongs to the person named and is used under the licence shown. See every picture on the site, with its credit