A line of the Annals of Wales in the oldest copy, British Library Harley MS 3859, written about 1100: the death of King Cadwaladr in the great plague of AD 682

History of Wales / Library / Historical Documents concerning the Ancient Britons

Historical Documents concerning the Ancient Britons

Gildas, On the Ruin of Britain (3 of 3)

Gildas, On the Ruin of Britain (3 of 3): this part of the book, in Latin, from Historical Documents concerning the Ancient Britons.

Picture: A line of the Annals of Wales in the oldest copy, British Library Harley MS 3859, written about 1100: the death of King Cadwaladr in the great plague of AD 682 · Scribe of British Library Harley MS 3859, Public domain · Wikimedia Commons

The Latin and Greek

77. Quid illi quoque perspicuum est vero vati, post expletionem signi ab eodem prædicti, et restitutionem aride manus impio regi, misso a Judza prophetare in Bethel, prohibitoque ne quid ibidem cibi gustaret, ac decepto ab alio, ut dicebatur, propheta, ut parum quid panis et aque sumeret, obtigit, dicente ad eum suo hospite: ‘ Hæc dicit Dominus Deus: Quia inobediens fuisti ori Domini, et non custodisti mandatum quod precepit Dominus Deus tuus, et reversus es, et comedisti panem, et bibisti aquam in hoc loco, in quo mandaveram tibi, ne manducares panem nec biberes aquam} non ponetur corpus tuum in sepulchro patrum tuorum, Et factum est, inquit, ‘ postquam manducavit panem et bibit aquam, stravit sibi asinam suam et abiit; et invenit eum leo in via, et occidit eum ?”

78. Esaiam quoque sanctum prophetam de sacerdotibus hoc modo loquentem audite: ‘ Vz impio in malum, retributio enim manuum ejus fiet ei. Populum meum exactores sui spoliaverunt, et mulieres dominate sunt ejus. Popule meus, qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum

-_tuorum dissipant. Stat ad judicandum Dominus, et stat ad judicandos populos. Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui et principibus ejus, Vos depasti estis vineam meam, rapina pauperis in domo vestra. Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis, dicit Do- minus exercituum?’ Et item: ‘ Ve qui condunt leges ini- quas, et scribentes injustitiam scripserunt, ut opprimerent in judicio pauperes, et vim facerent cause humilium populi mei, Ὁ ut essent vidue preda eorum, et pupillos diriperent. Quid facietis in die visitationis et calamitatis de longe venientis ?’ Et infra: ‘ Verum hi quoque pre vino nescierunt, et pre ebrietate erraverunt, sacerdotes nescierunt pre ebrietate, absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate, nescierunt videntem, ignoraverunt judicium. Omnes enim mens replete sunt vomitu sordium, ita ut non esset ultra locus.’ 79. “ Propterea audite verbum Domini, viri illusores, qui dominamini super populum meum, qui est in Jerusalem. Dixistis enim: Percussimus foedus cum morte, et cum inferno fecimus pactum. Flagellum inundans quum transierit non veniet super nos, quia posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus.’ Et post aliquanta: ‘ Et subvertet grando spem mendacii, et protectionem. Aque inundabunt, et delebitur foedus vestrum cum morte, et pactum vestrum cum inferno non stabit: flagellum inundans quum transierit, eritis et in conculcationem: quandocunque pertransierit, tollet vos.’ Et iterum: ‘ Et dixit Dominus: Eo quod appropinquat populus iste ore suo, et labiis glorificant me, cor autem eorum longe est a me: ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic, miraculo grandi et stupendo. Peribit enim sapientia a sapientibus ejus, et intellectus prudentium ejus abscondetur. Ve qui profundi estis corde, ut a Domino abscondatis consilium, quorum sunt in tenebris opera, et dicunt: Quis videt nos? et quis novit nos? Perversa enim hæc vestra cogitatio.’ Et post aliquanta: ‘ Hæc dicit Dominus: Colum sedes mea, et terra scabellum pedum meorum est. Quæ ἰδία est domus, quam edificabitis mihi, et quis erit locus quietis mee? Omnia hæc manus mea fecit, et facta sunt universa ista, dicit Dominus. Ad quem autem aspiciam, nisi ad pauperculum et contritum spiritu et trementem sermones meos? Qui immolat bovem, quasi qui interficiat virum: qui mactat pecus, quasi qui excerebret canem: qui offert oblationem, quasi qui sanguinem suillum offerat: qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolo. Hzc omnia elegerunt in viis suis, et in abominationibus suis anima eorum delectata est.’ 80. Jeremias quoque virgo prophetaque quid insipientibus a me, et ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt:’ Et paulo post: ‘ Et ingressi contaminastis terram meam, et hereditatem meam posuistis in abominationem. Sacerdotes non dixerunt, ubi est Dominus? Et tenentes legem nescierunt me, et pastores prevaricati sunt in me. Propterea adhuc judicio contendam vobiscum, ait Dominus, et cum filiis vestris disceptabo.’ Item post aliquanta: ‘ Stupor et mirabilia facta sunt in terra: prophete predicabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia. Quid igitur fiet in novissimis ejus?’ ‘Cui loquar et contestabor, ut audiat? Ecce incircumcise aures’ eorum, et audire non possunt. Ecce verbum Domini factum est illis in opprobrium, et non suscipiunt illud: ‘ quia extendam manum meam super habitantes terram, dicit Dominus. A minore quippe usque ad majorem omnes avaritize’ student, et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum. Et curabant contritionem filie populi mei cum ignominia dicentes, pax, pax, et non erit pax. Confusi sunt, qui abominationem fecerunt. Quin potius confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Quamobrem cadent inter ruentes, in tempore visitationis eorum corruent, dicit Dominus.’ Et iterum: ‘ Omnes isti principes declinantium, ambulantes fraudulenter, 2s et ferrum, universi corrupti sunt, defecit sufflatorium in igne, frustra conflavit conflator, mali-. tiæ autem eorum non sunt consumpte, argentum reprobum vocate eos, quia Dominus projecit 1105. Et post pauca: ‘Ego sum, Ego sum: Ego vidi, dicit Dominus. Ite ad locum meum in Silo, ubi habitavit nomen meum a principio: et videte quee fecerim ei propter malitiam populi mei Israel. Et nune quia fecistis omnia opera hæc, dicit Dominus: Et loquutus sum ad vos mane consurgens et loquens et non audistis, et vocavi vos et non respondistis. Faciam domui huic in qua invocatum est nomen meum, et in qua vos habetis. fiduciam: et loco quem dedi vobis et patribus vestris, sicut. feci Silo, et projiciam vos a facie mea.’ ΐ 81. Et iterum: ‘ Filii mei exierunt a me, et non subsis-- tunt: et non est qui extendat ultra tentorium meum, et erigat pelles meas: quia stulte egerunt pastores, et Dominum non quesierunt. Propterea non intellexerunt, et grex eorum eRe wre

dispersus est. Et post aliquanta: ‘ Quid est quod dilectus meus in domo mea facit scelera multa? Nunquid carnes samcte auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata es? Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam vocabit Dominus nomen tuum. Ad vocem loquele, grandis exarsit ignis in ea, et combusta sunt fruteta ejus. Et iterum: “Venite, congregamini omnes bestie terre, properate ad devorandum:. Pastores multi demoliti sunt vineam meam, conculcaverunt partem meam, dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis. Itemque loquitur: ‘ Hæc dicit Dominus populo huic, qui dilexit movere pedes suos, et non quievit, et Domino non placuit. Nunc recordabitur iniquitatum eorum, et visitabit peccata illorum. Prophetæ dicunt eis: Non videbitis gladium, et fames non erit in vobis, sed pacem veram dabit Dominus vobis in loco isto. Et dixit Dominus ad me: Falso prophet vaticinantur in nomine meo, non misi eos et non precepi eis, visionem mendacem et divinationem et fraudulentiam et seductionem cordis sui prophetant vobis. Ideo hæc dicit Dominus: In gladio et fame consumentur prophete illi: et populi, quibus prophetaverunt, projecti erunt in viis. Jerusalem pre fame et

82. Et iterum : ‘ Ve pastoribus, qui disperdunt et dilacerant gregem pascue mee, dicit Dominus. Ideo hæc dieit Dominus Deus Israel ad pastores qui pascunt populum meum: Vos dispersistis gregem meum, et ejecistis eos, et non visitastis illos. Ecce, ego visitabo super vos malitiam studiorum vestrorum, dicit Dominus. Propheta namque et sacerdos polluti sunt, et in domo mea inveni malum eorum, dicit Dominus: et idcirco via eorum erit quasi lubricum in tenebris, impellentur enim et corruent in ea, afferam enim super eos mala, annum visitationis eorum, dicit Dominus. Et in prophetis Samariæ vidi fatuitatem, et prophetabant in Baal, et decipiebant populum meum Israel. Et in prophetis Jerusalem vidi similitudinem, adulterium, et iter mendacii: et confortaverunt manus pessimorum, ut non converteretur unusquisque a malitia sua: facti sunt mihi omnes Sodoma, et habitatores ejus quasi Gomorrah. Propterea hæc dicit Dominus ad prophetas: Ecce ego cibabo eos absinthio, et potabo eos felle. A prophetis enim Jerusalem est egressa pollutio super omnem terram. Hæc dicit Dominus exercituum: Nolite audire verba prophetarum, qui prophetant vobis, et decipiunt vos: visionem enim cordis sui loquuntur, non de ore Domini. Dicunt enim his, qui me blasphemant, loquutus est Dominus; Pax erit vobis: et omnibus, qui ambulant in pravitate cordis sui, dixerunt: Non veniet super eos malum. Quis enim affuit in consilio Domini, et vidit et audivit sermonem ejus? Quis consideravit verbum illius et audivit? Ecce, turbo Dominice indignationis egreditur, et tempestas erumpens super caput impiorum veniet: non revertetur furor Domini usque dum faciat, et usque dum compleat cogitationem cordis sui. In novissimis diebus intelligetis consilium ejus. 83. Parum namque cogitatis vel facitis; quod sanctus quoque Joel monens inertes sacerdotes, ac deflens detrimentum populi pro iniquitatibus eorum edixit: ‘ Expergiscimini qui estis ebrii a vino vestro, et plorate et lamentamini omnes qui bibitis vinum in ebrietatem, quia ablata est ab ore vestro jucunditas et gaudium. Lugete sacerdotes, qui deservitis altari, quia miseri facti sunt campi. Lugeat terra, quia miserum factum est frumentum, et siccatum est vinum, diminutum est oleum, aruerunt agricole. Lugete possessiones pro tritico et hordeo, quia periit vindemia ex agro, vitis arefacta est, ficus diminute sunt: granata, et palma, et malum, et omnia ligna agri arefacta sunt, quoniam confuderunt gaudium filii hominum, Quæ omnia spiritualiter intelligenda erunt vobis, ne tam pestilenti fame verbi Dei anime vestre arescerent. Et iterum: ‘ Flete sacerdotes, qui deservitis Domino, dicentes: Parce, Domine, populo tuo, et ne des hereditatem tuam in opprobrium, et ne dominentur eorum gentes, uti ne dicant gentes, ubi est Deus eorum. Sed hæc vos nequaquam auditis, sed omnia, quibus propensius divini furoris indignatio inardescat, admittitis.

84. Quid etiam sanctus Osee propheta sacerdotibus vestri moduli dixerit, signanter attendite: ‘ Audite hxc sacerdotes, et intendat domus Israel et domus regis, infigite auribus vestris, quoniam ad vos est judicium, quia laqueus facti estis Speculationi, et velut reticulum extensum super Itaburium quod indagatores venationis confixerunt. 85. Vobis etiam a Domino alienatio hujuscemodi intendatur per prophetam Amos dicentem: ‘ Odio habui et repuli dies festos vestros, et non accipiam odorem in solennibus conventionibus vestris, quia etsi obtuleritis holocaustomata et hostias vestras, non accipiam ea. Et salutare declarationis vestre non aspiciam. ‘Transfer a me sonum cantionum tuarum, et psalmum organorum tuorum non audiam, Famis etenim Evangelici cibi, culina ipsa vestre anime viscera excomedens grassatur in vobis, sicut supradictus propheta preedixit. ‘ Ecce, inquiens, ‘ dies veniunt, dicit Dominus, et emittam famem in terram, non famem panis, neque sitim aque, sed famem in audiendo verbum Dei, et movebuntur aque a mari usque ad mare, et ab Aquilone usque ad Orientem percurrent querentes verbum Domini, et non inyenient. 86. Auribus quoque percipite sanctum Micheam, acsi ceelestem quandam tubam adversus subdolos populi principes concisius personantem: ‘ Audite nunc, inquiens, ‘ principes domus Jacob, nonne vobis est ut cognoscatis judicium odientibus bona, et querentibus maligna, rapientibus pelles eorum ab eis, et carnes eorum ab ossibus eorum? Quemadmodum comederunt carnes plebis mea, et pelles corum ab eis excoriaverunt, ossa eorum confregerunt, et laniayerunt quasi carnes in olla; succlamabunt ad Deum et non exaudiet eos, et avertet faciem suam ab eis in illo tempore, propter quod malitiose gesserunt in adinventionibus suis super ipsos. Hæc dicit Dominus super prophetas qui seducunt populum meum, qui mordent dentibus suis, et predicant in eum pacem, et non est data in os eorum: excitavi in eum bellum. Propterea nox erit vobis ex visione, et tenebre vobis erunt ex divinatione, et occidet sol super prophetas, et contenebrescet super eos dies, et confundentur videntes somnia, et deridebuntur divini, et obtrectabunt adversus omnes ipsi: quoniam non erit qui exaudiat eos, si non ego implevero fortitudinem in spiritu Domini et judicio et potestate, ut annuntiem domui Jacob impietates suas, et Israel peccata sua. Audite hæc itaque duces domus Jacob, et residui domus Israe], qui abominamini judicium, et omnia recta pervertitis, qui edificatis Sion in sanguine, et Jerusalem in iniquitatibus: duces ejus cum muneribus judicant, et sacerdotes ejus cum mercede respondebant, et prophete ejus cum pecunia divinabant, et in Domino requiescebant, dicentes: Nonne Dominus in nobis est? Non venient super nos mala. Ideo propter vos Sion sicut ager arabitur, et Jerusalem sicut specula pomarii erit, et mons domus sicut locus sylve.’? Et post aliquanta: ‘ Heu me, quia factus sum sicut qui colligit stipulam in messe, et sicut racemus in vindemia quum non sit botrus ad manducandum primitiva. Heu me, anima quia periit terrenis operibus, semper peccatorum reverentia exoritur reverens a terra, et, qui corrigat inter homines, non est. Omnes in sanguinem judicio contendunt, et unusquisque proximum suum tribulatione tribulat, in malum manus suas preeparat. .

87. Quid Sophonias etiam propheta egregius de vestris olim comessoribus disceptaverit, attendite, de Jerusalem namque loquebatur quæ spiritualiter Ecclesia vel anima intelligitur: ‘ O,’ inquiens, ‘ quæ erat splendida et liberata civitas, confidens columba, non obaudivit vocem, nec percepit disciplinam, in Domino non confisa est, et ad Deum suum non accessit. Et id quare, ostendit: ‘ Principes ejus sicut leo rugientes, judices sicut lupi Arabie non relinquebant in mane, prophete ejus spiritum portantes viri contemptoris, sacerdotes ejus prophanabant sancta, et impie agebant in lege: Dominus autem justus in medio ejus, et non faciet injustum mane, mane dabit judicium suum.

88. Sed et beatum Zachariam prophetam monentem vos in verbo Dei audite: ‘ Hc enim dicit Dominus omnipotens: Judicium justum judicate, et misericordiam et miserationem facite unusquisque ad fratrem suum, et viduam et orphanum et advenam et pauperem per potentiam nolite nocere, et malitiam unusquisque fratris sui non reminiscatur in corde suo: et contumaces fuerunt ne observarent, et dederunt dorsum stultitiæ, et aures suas degravaverunt ut non audirent, et cor suum statuerunt insuadibile ne audirent legem meam et verba, quæ misit Dominus omnipotens in spiritu suo in manibus prophetarum priorum, et facta est ira magna a Domino omnipotente.’ Et iterum: ‘ Quoniam qui loquebantur, loquuti sunt molestias, et divini visa falsa, et somnia falsa loquebantur, et vana consolabantur: propter hoc aridi facti sunt sicut oves, et afflicti sunt quoniam non erat sanitas. Super pastores exacervata est iracundia mea, et super agnos visitabo.’ Et post pauca: ‘ Vox lamentantium pastorum, quia misera facta est magnitudo eorum. Vox rugientium leonum, quoniam miser factus est decursus Jordanis. . Hæc dicit Dominus omnipotens: Qui possidebant interficiebant, dictus Dominus, et ditati sumus, et pastores earum nihil passi sunt in eis. Propter quod non parcam jam super inhabitantes terram, dicit Dominus.’ 89. Quid præterea sanctus Malachias propheta vobis denunciaverit, audite: ‘ Vos,’ inquiens, ‘ sacerdotes qui spernitis nomen meum, et dixistis: In quo spernimus nomen tuum? Offerendo ad altare meum panes pollutos: et dixistis, In quo polluimus eos? In eo quod dixistis: Mensa Domini pro nihilo est, et quæ superposita sunt sprevistis: quoniam si adducatis cecum ad victimam, nonne malum? Si admoveatis claudum aut languidum, nonne malum? Offer itaque illud praposito tuo si suscipiet illud, si accipiet personam tuam, dicit Dominus omnipotens. Et nunc exorate faciem Dei vestri, et deprecamini eum: in manibus vestris facta sunt heec, si accipiam ex vobis personas vestras.’ Et iterum: ‘ Et intulistis de rapina claudum et languidum, et intulistis munus.. Nunquid suscipiam ilud de manu vestra, dicit Dominus? Maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum, et votum faciens immolat debile Domino, quia rex magnus ego sum, dicit Dominus exercituum, et nomen meum horribile in gentibus.’ ‘ Et nunc ad vos mandatum hoc, O sacerdotes, si nolueritis audire et ponere super cor ut detis gloriam nomini meo, ait Dominus exercituum, mittam in vos egestatem, et maledicam benedictionibus vestris, quoniam non posuistis super cor. Ecce ego projiciam vobis brachium, et dispergam super vultum vestrum stercus solennitatum vestrarum.’ Sed interea ut avidius organa nequitiæ preparetis ad bona, quid de sancto sacerdote dicat, si quantulaumcunque adhuc interni auditus in vobis remanet, auscultate: ‘ Pactum meum,’ inquiens, ‘ fuit cum eo, de Levi namque vel Moyse secundum historiam loquebatur, ‘ vite et pacis, dedi ei timorem, et timuit me, a facie nominis mei pavebat, lex veritatis fuit in ore ejus, et iniquitas non est inventa in labiis ejus, in pace et in equitate ambulavit mecum, et multos avertit ab iniquitate. Labia enim sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est.’ Nune item mutavit sensum, et malos increpare non desinit: ‘ Vos,’ inquiens, “ recessistis de via, et descandalizastis plurimos in lege, et irritum fecistis pactum cum Levi, dicit Dominus exercituum. Propter quod et ego dedi vos contemptibiles et humiles in omnibus populis, sicut non servastis vias meas, et accepistis faciem in lege. Nunquid non pater unus omnium nostrum: nunquid non Deus unus creavit nos? Quare ergo despicit unusquisque fratrem suum?’ Et iterum: ‘ Ecce veniet Dominus exercituum, et quis poterit cogitare diem adventus ejus? et quis stabit ad videndum eum? Ipse enim egredietur quasi ignis ardens, et quasi poa lavantium, et sedebit conflans et emundans argentum, et purgabit filios Levi, et colabit eos quasi aurum et quasi argentum.’ Et post pauca: ‘Invaluerunt super me verba vestra, dicit Dominus, et dixistis: Vanus est qui servit Deo, et quod emolumentum, quia custodivimus precepta ejus, et quia ambulavimus coram Domino exercituum tristes? Ergo nunc _beatos dicemus arrogantes, siquidem edificati sunt facientes iniquitatem, tentaverunt Deum, et salvi facti sunt.’ 90. Quid vero Ezechiel propheta dixerit, attendite: ‘ Ve, inquiens, ‘ super vee veniet, et nuntius super nuntium erit, et queretur visio a propheta, et lex peribit a sacerdote et consilium de senioribus. Et iterum: ‘ Hæc dicit Dominus: Eo quod sermones vestri sunt mendaces, et divinationes vestre vanze, propter hoc ecce ego ad vos, dicit Dominus: Extendam manum meam super prophetas qui vident mendacia, et eos qui loquuntur vana in disciplina populi mei non erunt, et in scriptura domus Israel non scribentur, et in terram Israel non intrabunt, et scietis quia ego Dominus. Propterea populum meum sedaxerunt dicentes, pax Domini, et non est pax Domini. Hic struit parietem, et ipsi ungunt eum, et cadet.’ Et post aliquanta: ‘ Vz his qui concinnant cervicalia subtus omnem cubitum manus, et faciunt velamina super omne caput universe etatis ad subvertendas animas. Animeque subverse sunt populi mei, et animas possidebant, et contaminabant me ad populum meum propter manum plenam hordei, et propter fragmentum panis ad occidendas animas quas non oportebat mori, et ad liberandas animas quas non ‘oportebat vivere, dum loquimini populo exaudienti vana eloquia.’ Et infra: ‘ Fili hominis dic, Tu es terra quæ non compluitur, neque pluvia facta est super te in die ire, in qua principes in medio ejus, sicut leones rugientes, rapientes rapinas, animas devorantes in potentia, et pretia accipientes, et vidue tuæ multiplicate sunt in medio tui, et sacerdotes ejus despexerunt legem meam, et polluebant sancta mea. Inter sanctum et pollutum non distinguebant, et inter medium immundi et mundi non dividebant, et a sabbatis meis obvelabant oculos suos, et polluebant in medio eorum,’ 91. Et iterum: ‘ Et querebam ex eis virum recte conversantem, et stantem ante faciem meam omnino in tempore ire, ne in fine delerem eam, et non inveni. Et effudi in eam animum meum in igne ire meæ ad consumendum eos: vias eorum in caput eorum dedi, dicit Dominus.’ Et post aliquanta: ‘ Kt factus est sermo Domini ad me dicens: Fili hominis loquere filiis populi mei, et dices ad eos: Terra in quam ego gladium superinducam, et acceperit populus terre hominem unum ex ipsis, et dederit eum sibi in speculatorem, et viderit gladium venientem super terram, et tuba cecinerit, et significaverit populo; et audierit qui audit vocem tube et non observaverit: et venerit gladius et comprehenderit eum, sanguis ejus super caput ejus erit. Quia, quum vocem tube audisset, non observavit, sanguis ejus in ipso erit: et hic, quia custodivit animam suam, liberavit. Et speculator si viderit gladium venientem et non significaverit tuba, et populus non observaverit: et veniens gladius acceperit ex eis animam, et ipsa propter iniquitatem suam capta est; et sanguinem de manu speculatoris requiram. Et tu fili hominis, speculatorem te dedi domui Israel, et audies ex ore meo verbum quum dicam peccatori, morte morieris: et non loqueris ut avertat se a via sua impius: et ipse iniquus in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram. Tu vero si praedixeris impio viam ejus, ut avertat se ab ea, et non se averterit a via sua: hic sua ἱπαροίαῖο morietur, et tu animam _tuam eripuisti.’ 92. Sed sufficiant hæc pauca de pluribus propheteirete testimonia, queis retunditur superbia vel ignavia sacerdotum contumacium, ne putent nos propria potius adinventione quam legis sanctorum vel auctoritate eis talia denuntiare. Videamus igitur quid evangelica tuba mundo personans inordinatis sacerdotibus eloquatur, non enim de illis, ut jam diximus, qui apostolicam sedem legitime obtinent, quique bene norunt largiri spiritualia conservis suis in tempore cibaria, si qui tamen multi impresentiarum sunt; sed de pastoribus imperitis, qui derelinquunt oves, et pascunt vana, et non habent verba pastoris periti, nobis sermo est. Evidens ergo indicium est, non esse eum legitimum pastorem, sed mediocrem quidem Christianum, qui hæc non tam nostra, qui valde exigui sumus, quam Veteris Novique Testamenti decreta recusarit, vel inficiatus fuerit; sicut bene quidam nostrorum ait: ‘ Optabiliter cupimus, ut hostes Ecclesiæ sint nostri quoque absque ullo foedere hostes; et amici ac defensores nostri non solum foederati, sed etiam patres ac domini habeantur.’. Conveniant namque singuli vero examine conscientiam suam, et ita deprehendent an secundum rectam rationem sacerdotali cathedre insideant. Videamus, inquam, quid Salvator mundi Factorque dicat. . ‘ Vos estis,’ inquit, ‘ sal terre, quod si sal evanuerit, in quo salietur? ad nihilum valet ultra, nisi ut projiciatur foras ut conculcetur ab hominibus.’ 7 93. Hoc unum testimonium ad confutandos impuddiieaa quosque abunde suflicere posset, sed ut evidentioribus adhue astipulationibus, quantis semetipsos intolerabilibus sceleram fascibus, falsi hi sacerdotes opprimant, verbis Christi com- probetur, aliqua annectenda sunt. Sequitur enim: ‘ Vos a estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita, neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt.’ Quis ergo sacerdotum hujus temporis ita ignorantiæ ceecitate depellit, ut ceu lux clarissime lucerne, in aliqua domo cunctis ποσί residentibus, scientiæ simul et bonorum operum lampade luceat? Quis ita universis ecclesiæ filiis tutum, publicum, conspicuumque refugium, ut sit civibus firmissima forte editi montis civitas vertice constituta, habetur? Sed et quod sequitur: ‘ Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et magnificent patrem vestrum qui in ceelis est:? quis eorum uno saltem die potest implere? Quin potius densissima quedam eorum nebula, atraque peccaminum omni insule ita incumbit nox, ut omnes pene a via recta avertat, ac per invios impeditosque scelerum calles errare faciat, quorum non modo Pater ceelestis non laudatur per opera, sed etiam intolerabiliter blasphematur. Velim quidem hæc scripture sacre testimonia huic epistole inserta vel inserenda, sicut nostra mediocritas posset, omnia utcunque historico vel morali sensu interpretari.

94. Sed, ne in immensum modum opusculum hoc, his qui non tam nostra quam Dei despiciunt, fastidiunt, avertunt, proteletur, simpliciter et absque ullo verborum circuitione congesta vel congerenda sunt. Et post pauca: ‘ Qui enim solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno celorum. Et iterum: ‘ Nolite judicare, ut non judicemini: in quo enim judicio judicaveritis, judicabitur de vobis. Quis rogo vestrum respiciet id quod sequitur? ‘ Quid autem vides, inquit; ‘ festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non consideras? aut quomodo dicis fratri tuo, Sine ejiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabes in oculo tuo est. Vel quod sequitur: ‘ Nolite dare sanctum canibus, neque miseritis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi disrumpant vos, quod sepissime vobis evenit. Et populum monens, ne a dolosis doctoribus, ut estis vos, seduceretur, dixit: ‘ Attendite vobis a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestitu ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces: a fructibus eorum cognoscetis eos. Nunquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? Sic omnis arbor bona bonos fructus facit, et mala malos. Et infra: “ Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum ccelorum: sed qui facit voluntatem patris mei qui in ceelis est, ipse intrabit in regnum ccelorum. 95. Quid sane vobis fiet, qui, ut propheta dixit, labiis tantum et non corde Deo creditis? Qualiter autem impletis quod sequitur: ‘ Ecce, inquiens, ‘ ego mitto vos sicut oves in medio luporum, qui versa vice, ut lupi in gregem ovium, proceditis; vel quod ait: ‘ Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbe?’ Prudentes quidem estis ut aliquem ore exitiabili mordeatis, non ut caput vestrum, quod est Christus, objectu quodammodo corporis defendatis, quem totis operum malorum conatibus conculcatis. Nec enim simplicitatem columbarum habetis, quin potius corvino assimilati nigrori, ac semel de arca, id est ecclesia, evolitantes, inventis carnalium voluptatum feetoribus, nusquam ad eam puro corde revolastis. Sed videamus et cetera: ‘ Nolite, ait, ‘ timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere, sed timete eum qui potest et animam et corpus perdere in gehennam. Quidnam horum feceritis, recogitate. Quem vero vestrum sequens testimonium non in profundo cordis arcano vulneret, quod de pravis antistitibus Salvator ad apostolos loquitur? ‘ Sinite illos, czeci sunt duces cecorum: czcus autem si ceco ducatum prestet, ambo in foveam cadent. Egent sane populi, quibus preestis, vel potius quos decepistis, audire.

96. Attendite verba Domini ad apostolos et turbas loquentis, quæ et nos, ut audio, in medium crebro proferre non pudet. ‘Super cathedram Moysi sederunt Scribe et Phariszi. Omnia ergo quecunque dixerint vobis, servate et facite: secundum vero opera eorum nolite facere. Dicunt enim et ipsi non faciunt. Periculosa certe ac supervacua sacerdotibus doctrina est, quæ pravis operibus obfuscatur. ‘ Vz vobis hypocrite, qui clauditis regnum ccelorum ante homines, vos autem non intratis nec introeuntes sinitis intrare. Non solum enim pre tantis malorum criminibus quæ geritis in futuro, sed etiam pro his, qui vestro quotidie exemplo pereunt, poenali peena plectemini: quorum sanguis in die judicii de vestris manibus requiretur. Sed quid mali quod servi parabola pretenderit inspicite, dicentis: ‘ In corde suo moram facit dominus meus venire. Qui pro hoc forsitan ‘ inceperat percutere conservos suos, manducans et bibens cum ebriis. Veniet ergo, inquit, ‘ dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat, et dividet eum, a sanctis scilicet sacerdotibus, ‘ partemque ejus ponet cum hypocritis, cum eis certe, qui sub sacerdotali tegmine multum obumbrant nequitiæ. ‘ Illic, inquiens, ‘ erit fletus et stridor dentium, quibus in hac vita non crebro evenit ob quotidianas ecclesiæ -matris ruinas filiornm, vel desideria regni ccelorum.

97. Sed videamus quid Christi verus discipulus, Magister gentium Paulus, qui omni ecclesiastico doctori imitandus est, “ sicut et ego Christi, in tali negotio preloquatur in prima epistola dicens, ‘ Quia quum cognoverunt Deum, non sicut Deum magnificaverunt, aut gratias egerunt: sed evanuerunt in cogitationibus suis, et occecatum est insipiens cor eorum ; dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt. Licet hoe gentibus dici videatur, intuemini tamen quia competenter istius zvi sacerdotibus cum populis coaptabitur. Et post pauca: ‘ Qui commutaverunt, inquit, ‘ veritatem Dei in mendacium, et coluerunt et servierunt creature potius quam Creatori qui est benedictus in seecula: propterea tradidit illos Deus in passiones ignominie. Et iterum: ‘ Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant quæ non conveniunt, repletos omni iniquitate, malitia, impudicitia, fornicatione, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidio, scilicet animarum populi, “ contentione, dolo, malignitate ; susurrones, detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum: parentibus inobedientes, insensatos, incompositos, sine misericordia, sine affectione, qui quum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt, quoniam qui talia agunt, digni sunt morte.

98. Quisnam supradictorum his omnibus in veritate caruit? Si enim esset, forte caperetur subjecto sensu in quo ait: ‘Non solum qui faciunt ea, sed etiam qui consentiunt facientibus, nullo scilicet hoc malo eorum exstante immuni. Et infra: ‘Tu autem secundum duritiam tuam, et cor impoenitens thesaurizas tibi iram in diem ire, et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua. Et iterum: ‘ Non est enim acceptio personarum apud Deum. Quicunque enim sine lege peccaverunt, sine lege et peribunt: quicunque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur. Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur. Quid ergo severitatis ingruit his qui non solum implenda non faciunt, et prohibita non declinant, sed etiam ipsam verborum Dei lectionem, vel tenuiter auribus ingestam, pro sevissimo angue refugiunt ?

99. Sed transeamus ad sequentia: ‘ Quid ergo, inquit, ‘dicemus? Permanebimus in peccato ut gratia abundet? absit. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo iteram vivemus in illo?? Et post aliquanta: ‘ Quis nos, ait, separabit a caritate Christi? tribulatio? an angustia, an persequutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius?’? Quem vestrum, queso, talis intimo corde occupabit affectus, qui non modo pro pietate non laboratis, sed etiam ut inique agatis et Christum offendatis, multa patimini? Vel quod sequitur: “Nox precessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamus arma lucis, sic ut in die honeste ambulemus, non in commessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et zmulatione: sed induite Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis.

100. Et iterum ad Corinthios in prima Epistola: “ Ut sapiens, inquit, ‘ architectus fundamentum posui, alter superedificat. Unusquisque autem videat quomodo superedificet. Fundamentum enim aliud nemo potest ponere præter id quod est Jesus Curistus. Si quis autem superedificet super fundamentum hoc aurum et argentum, lapides pretiosos, ligna, foenum, stipulam, unumquodque opus manifestum erit ; dies enim Domini declarabit illud, quia in igne revelabitur, et uniuscujusque opus, quale sit, ignis probabit. Si cujus opus manserit, omnia per ignem judicabuntur. Qui superedificaverit, mercedem accipiet. Si cujus opus arserit, detrimentum patietur. Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Et iterum: ‘ Si quis videtur apud vos sapiens esse in hoe sæculo, stultus fiat, ut sit sapiens. Sapientia enim hujus mundi, stultitia est apud Deum. Et post aliquanta: Non bona gloriatio vestra. Nescitis, quia modicum fermentum, totam massam corrumpit? Expurgate igitur vetus fermentum, ut sitis nova conspersio. Quomodo expurgabitur vetus fermentum, id est peccatum, quod a diebus. indies cunctis conatibus cumulatur? Et iterum: ‘ Scripsi vobis in epistola, ne commisceamini fornicariis; non utique fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut rapacibus, aut idolis servientibus: alioquin debueratis de hoc mundo exire. Nunc autem scripsi vobis ne commisceri, si quis nominatur frater, et est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum hujusmodi nec cibum quidem sumere. Sed latro nequaquam pro furto vel latrocinio furem alium damnat, quem potius optat, tuetur, amat, utpote sui sceleris consortem.

101. Item in Epistola ad Corinthios secunda: ‘ Ideo, inquit, ‘ habentes hanc administrationem, juxta quod misericordiam consequuti sumus, non deficiamus: sed abjiciamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei, per malum exemplum scilicet, et per adulationem. In subsequentibus autem ita de malis doctoribus dicit: ‘ Nam ejusmodi pseudoapostoli sunt, operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi. Et non mirum : ipse enim Sathanas transfigurat se in angelum lucis. Non est magnum igitur si ministri ejus transfigurentur ut angeli justitie, quorum finis erit secundum opera eorum.

102. Attendite quoque quid ad Ephesios dicat. An nescitis vos pro hoc in aliquo reos teneri? ‘ Hoc,’ inquiens, ὁ dico et testificor in Domino, ut jam non ambuletis sicut gentes ambulant in vanitate sensus sui, tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a via Dei, per ignorantiam, quæ est in illis propter cecitatem cordis eorum, qui desperantes semetipsos tradiderunt impudicitie in operationem omnis immunditie et avaritie.’ Et quis vestrum sponte expleverit id quod sequitur: ‘ Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quæ sit voluntas Dei, et nolite inebriari vino, in quo est luxuria: sed replemini Spiritu Sancto?

103. Sed et quod ad Thessalonicos dicit: ‘ Neque enim fuimus apud vos aliquando in sermone adulationis, sicut scitis, neque in occasione avaritiæ, nec querentes ab hominibus gloriari, neque a vobis, neque ab aliis, quum possimus honori esse, ut ceteri apostoli Christi. Sed facti sumus sicut parvuli in medio vestrum, vel tanquam si nutrix foveat parvulos suos, ita desiderantes vos cupide, volebamus vobis tradere non solum Evangelium, sed etiam animas nostras.’ Si hunc vos apostoli retinetis in omnibus affectum, ejus quoque cathedre legitime insidere noscatis. Vel etiam quod sequitur: ‘ Scitis,’ inquit, ‘quæ precepta dederim vobis. Hæc est voluntas Dei sanctificatio vestra, ut abstineatis vos a fornicatione, et sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in honore οἱ sanctificatione, non in passione desiderii, sicut et gentes quæ ignorant Deum. Et ne quis supergrediatur neque eircumveniat in negotio fratrem suum; quoniam vindex est Dominus de his omnibus. Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem. Itaque qui hæc spernit,non hominem spernit sed Deum.’ Quis etiam vestrum circumspecte cauteque custodivit id quod sequitur: “ Mortificate ergo membra vestra quæ sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, et concupiscentiam malam, propter quæ venit ira Dei in filios diffidentiæ? ‘ Videtis enim pro queis peccatis ira Dei potissimum consurgat.

104. Audite itaque quid de vobis prophetico spiritu sanctus idem apostolus vestrisque consimilibus prædixerit, ad Timotheum aperte scribens: ‘ Hoc enim scitote, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa. Erunt enim homines semetipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus inobedientes, ingrati, scelesti, sine affectione, incontinentes, immites, sine benignitate, proditores, protervi, tumidi, voluptatum amatores magis quam Dei, habentes quidem speciem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. ‘ Et hos devita, sicut et propheta dicit: ‘ Odivi congregationem malignorum, et cum impiis non sedebo. Et post aliquanta, quod nostro tempore videmus pullulare, ait: ‘ Semper discentes, et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes. Quemadmodum enim Jannes et Mambres restiterunt Moysi, ita et isti resistunt veritati: homines corrupti mente, reprobi circa fidem, sed ultra non proficient. Insipientia enim eorum manifesta erit omnibus sicut et illorum fuit.

105. Etenim evidenter ostendit qualiter se exhibeant suo officio sacerdotes, ita ad Titum scribens: ‘ Te ipsum prebe exemplum bonorum operam, in doctrina, in integritate, in gravitate, verbum sanum habens, irreprehensibile, ut -is qui ex adyerso est vereatur; nullum malum habens dicere de nobis. Et iterum ad Timotheum: ‘ Labora, inquit, ‘ sicut bonus miles Christi Jesu. Nemo militans Deo, implicat se negotiis secularibus, ut placeat ei cui se probavit. Nam et qui contendit in agone, non coronatur nisi legitime certaverit.’ Hæc quidem bonorum adhortatio. Quod vero item comprehendit, malorum hominum, ut vos quibusque intelligentibus apparetis, denuntiatio est: ‘ Si quis,’ inquiens, “ aliter docet, et non acquiescit sermonibus sanis Domini nostri Jesu Christi, et ei quæ secundum pietatem est doctrine, superbus est, nihil sciens, sed languescens erga questiones, et pugnas ᾿ verborum, ex quibus oriuntur invidiæ, contentiones, blasphemiæ, suspiciones male, conflictationes hominum mente corruptorum, qui veritate privati sunt, existimantium questum esse pietatem.’ 106. Sed quid sparsim positis amplius utentes testimoniis, sensuum ac diversorum undis, in despecta ingenii nostri cymbula fluctuabimur? Recurrere tandem aliquando usque ad lectiones illas, quæ ad hoc non solum ut recitentur, sed etiam adstipulentur benedictioni, qua initiantur sacerdotum vel ministrorum manus, eosque perpetuo doceant, uti ne a mandatis, quæ fideliter continentur in eis, sacerdotali dignitate degenerantes recedant, ex omni pene sanctarum scripturarum textu merito excerpt sunt, necessarium duximus; ut apertius cunctis pateat eterna supplicia mansura eos, et non esse sacerdotes vel Dei ministros, qui earum doctrinas atque mandata opere, secundum vires suas, non adimpleverint. Audiamus ergo quid princeps apostolorum beatus Petrus de tali negotio signaverit: ‘ Benedictus,’ inquiens, ‘ Deus et pater Domini nostri Jesu Christi, qui per magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vite eterne, per resurrectionem a mortuis Domini nostri Jesu Christi, in hereditatem incorruptibilem, immarcessibilem, incontaminatam, conservatam in ceelis in vos, qui in virtute Dei custodimini.’ Quare enim insipienter a vobis violatur talis hereditas, quæ non sicut terrena decidua, sed immarcessibilis atque eterna est? Et post aliquanta: ‘ Propter quod succincti estote lumbos mentis vestra, sobrii, perfecte sperantes in eam, quæ offertur vobis, gratiam in revelatione Jesu Christi.’ Rimamini namque pectoris vestri profunda an sobrii sitis, et perfecte sacerdotalem gratiam examinandam in Domini revelatione conservetis. Et iterum dicit: ‘ Quasi filii benedictionis non configurantes vos illis prioribus ignorantiæ vestre desideriis, sed secundum eum qui vos vocavit sanctos, et yos sancti in omni conversatione estote. Propter quod scriptum est: Sancti estote, quia ego sum sanctus.’ Quis rogo vestrum ita sanctitatem toto animi ardore sectatus est, ut hoc quantum in se est avide festinaret implere? Sed videamus quid in ejusdem secunda lectione contineatur: ‘ Carissimi,’ inquit, ‘ animas vestras castificate ad obediendum fidei per spiritum in caritate, in fraternitate, ex corde vero invicem diligentes perseveranter, quasi renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili verbo Dei vivi, et permanentis in zternum.’ 107. Hæc quidem ab apostolo mandata, et in die vestre ordinationis lecta, ut ea indirupte custodiretis, sed nequaquam a vobis in judicio impleta, sed nec multum cogitata vel intellecta sunt. Et infra: ‘ Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationem, et invidiam, et detractiones, sicut modo geniti infantes, rationabiles, et sine dolo lac concupiscite, ut eo crescatis in salutem, quoniam dulcis est Dominus.’ Recogitate an hæc quoque surdis auribus a vobis audita crebrius conculcentur. Et iterum: ‘ Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in adoptionem, ut virtutes annuncietis ejus qui de tenebris vos vocavit in illud tam admirabile lumen suum,’ Non solum enim per vos virtutes Dei non annuntiantur vel meliorantur, sed etiam pravissimis vestris apud incredulos quosque despiciuntur exemplis. Audistis forte in eodem die, quod in lectione Actus Apostolorum lectum est: ‘Petro in medio discipulorum surgente qui dixit: Viri fratres, oportet scripturam impleri, quam prædixit Spiritus Sanctus per os David de Juda.’ Et paulo post: ‘ Hic itaque acquisivit agrum de mercede iniquitatis.’ Hoc, securo vel potius hebeti corde, quasi non de vobis lectum fuisset, audistis. Quis, queso, vestrum non querit agrum de mercede iniquitatis? Judas namque loculos compilabat, vos Ecclesie donaria filiorumque animas ejus vastatis. Ille adiit Judwos ut Deum venderet, vos tyrannos et patrem vestrum diabolum ut Christum despiciatis. 1116 triginta argenteis venalem habuit omnium Salvatorem, vos vel uno obolo.

108. Quid plura? Fertur vobis in medium Matthiæ in confusionem vestram exemplum, sanctorum quoque Apostolorum, electione vel judicio Christi non propria voluntate sortiti, ad quod ceci effecti non videtis quam longe a meritis ejus distetis, dum in amorem et effectum Jude traditoris sponte corruistis. Apparet ergo eum qui vos sacerdotes, sciens, ex corde dicit, non esse eximium Christianum. Sane quod sentio, proferam. Posset quidem lenior fieri increpatio, sed quid prodest vulnus manu tantum palpare, unguentove ungere, quod tumore jam vel fcetore sibi horrescens, cauterio et publico ignis medicamine eget, si tamen ullo modo sanari possit, egro nequaquam medelam querente, et ab hoc medico longius recedente? O inimici Dei et non sacerdotes, veterani malorum et non pontifices, traditores et non sanctorum apostolorum successores, impugnatores et non Christi ministri. Auscultastis quidem secunde lectionis apostoli Pauli verborum sonum, sed in nullo modo monita virtutemque servastis, et simulachrorum modo, quæ non vident neque audiunt, eodem die altari astitistis, tunc et quotidie vobis intonantis: ‘ Fratres, inquit, ‘ fidelis sermo est, et omni acceptione dignus. Ile dixit fidelem et dignum, vos ut infidelem et indignum sprevistis: ‘ Si quis episcopatum cupit, bonum opus desiderat. Vos episcopatum magnopere avaritiæ gratia, non spiritualis profectus obtentu cupitis, et bonum opus illi condignum nequaquam habetis: ‘ Oportet ergo hujusmodi irreprehensibilem esse. In hoc namque sermone lachrymis magis quam verbis opus est, acsi dixisset apostolus eum esse omnibus irreprehensibiliorem debere: ‘ Unius uxoris virum. Quid ‘ita apud nos quoque contemnitur quasi non audiretur vel idem dicere et virum uxorum? ‘ Sobrium, prudentem. Quis etiam ex vobis hoc aliquando inesse sibi saltem optavit? * Hospitalem :’ Id, si forte casu evenerit, popularis aure potius quam precepti gratia factum, non prodest, Domino Salvatore ita dicente: ‘ Amen dico vobis, receperunt mercedem suam: ‘ Ornatum, non vinolentum, non percussorem, sed modestum, non litigiosum, non cupidum. O feralis immutatio, O horrenda preceptorum ccelestium conculcatio ! Nonne infatigabiliter ad hæc expugnanda, vel potius obruenda, actuum verborumque arma corripitis, pro queis conservandis atque firmandis, si necesse fuisset, et pena ultro subeunda, et vita ponenda erat ?

109. Sed videamus et sequentia: ‘ Domum,’ inquit, ‘ suam bene regentem, filios habentem subditos, cum omni castitate.’ Ergo imperfecta est patrum castitas, si eidem non et filiorum accumuletur. Sed quid erit, ubi nec pater, nec filius mali genitoris exemplo pravatus, conspicitur castus? ‘ Si quis autem domui suze preesse nescit, quomodo Ecclesie Dei diligentiam adhibebit?? Hæc sunt verba quæ indubitatis effectibus approbantur: ‘ Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non vino multum deditos, non turpe lucrum sectantes, habentes mysterium fidei in conscientia pura. Hi autem probentur primum, et sic ministrent, nullum crimen habentes.’ His nimirum horrescens diu immorari, unum veridice possum dicere, quin hæc omnia in contrarios actus mutentur, ita ut clerici, quod non absque dolore cordis fateor, impudici, bilingues, ebrii, turpis lucri cupidi, habentes fidem et, ut verius dicam, infidelitatem in conscientia impura, non probati in bono, sed in malo opere presciti ministrantes, et innumera crimina habentes sacro ministerio adsciscantur. Audistis etiam illo die, quo multo dignius multoque rectius erat, ut ad carcerem vel catastam poenalem quam ad sacerdotium traheremini, Domino scistitanti, quem se esse putarent discipuli, Petrum respondisse: ‘ Tu es Christus filius Dei vivi; eique Dominum pro tali confessione dixisse : ‘ Beatus es Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed pater meus qui in celis est. Ergo Petrus a Deo patre doctus, recte Christum confitetur: vos autem moniti a patre vestro diabolo, inique Salvatorem malis actibus denegatis. Vero sacerdoti dicitur: ‘ Tu es Petrus, et super hane petram edificabo Ecclesiam meam:’ vos quidem assimilamini “ὙΠῸ stulto, qui edificavit domum suam super arenam.’~ Notandum vero est, quod insipientibus in edificanda domo, arenarum pendule mobilitati Dominus non cooperetur, secundum illud: ‘ Fecerunt sibi reges, et non per me.’ Itidemque quod sequitur eadem sonat dicendo: ‘ Et porte ¥

inferni non prevalebunt, ejusque peccata intelliguntur. De vestra quid exitiabili structura pronunciatur? ‘ Venerunt flumina, et flaverunt venti, et impegerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina ejus magna. Petro ejusque successoribus dicit Dominus: ‘ Et tibi dabo claves regni ccclorum :’ vobis vero: ‘ Non novi vos, discedite a me operarii iniquitatis, ut separati sinistre partis cum heedis, eatis in ignem eternum. Itemque omni sanctv sacerdoti promittitur: ‘ Et quecunque solveris super terram, erunt soluta et in ceelis: et quecunque ligaveris super terram, erunt ligata et in ccelis. Sed quomodo vos aliquid solvetis ut sit solutum et in celis, a ceelo ob scelera adempti, et immanium peccatorum funibus compediti, ut Salomon quoque ait: ‘ Criniculis peccatorum suorum unusquisque constringitur ? Quaque ratione aliquid in terra ligabitis quod supra modum etiam ligetur, præter vosmetipsos, qui ita ligati iniquitatibus in hoc mundo tenemini, ut in celis nequaquam ascendatis, sed in infausta Tartari ergastula, non conversi in hac vita ad Dominum, decidatis ?

110. Nec sibi quisquam sacerdotum de corporis mundi solum conscientia supplaudat, quum eorum queis preest, si qui propter ejus imperitiam vel desidiam seu adulationem perierint, in die judicii de ejusdem manibus, veluti interfectoris, anime exquirantur. Quia nec dulcior mors, quæ infertur a bono quoque homine quam malo: alioquin non dixisset apostolus, velut paternum legatum suis successoribus derelinquens: ‘ Mandus ego sum ab omnuium sanguine. Non enim subterfugi quo minus annuntiarem vobis omne mysterium Dei. Multum namque usu ac frequentia peccatorum inebriati, et incessanter irruentibus vobis scelerum cumulatorum acsi undis quassati, unam veluti_post naufragium, in qua ad vivorum terram evadatis, pcenitentiee tabulam toto animi nisu exquirite, ut avertatur furor Domini a vobis misericorditer dicentis: ‘ Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. -Ipse omnipotens Deus totius consolationis et misericordiæ paucissimos bonos_ pastores conservet ab omni malo, et municipes faciat, subacto communi hoste, civitatis Jerusalem ccelestis, hoc est, sanctorum

Gild Sapientis De Excidio Britanniæ

omnium congregationis, Pater et Filius, et Spiritus Sanctus, Amen.

300 cui sit honor, et gloria in secula sæculorum.

Where these words come from

Latin: J. A. Giles, D.C.L., Historical Documents concerning the Ancient Britons (London: George Bell, 1847), the Appendix of Original Documents to his History of the Ancient Britons. Scans: archive.org/details/historicaldocume00gileuoft and archive.org/details/historicaldocume00gile

It was printed long ago and is out of copyright. It is printed here as it was printed then, old spellings and all; the introductions are my own.

By Ifan Last updated

Cite this page

Ifan, “Historical Documents Concerning the Ancient Britons: Gildas, On the Ruin of Britain (3 Of 3)”, History of Wales, last updated 24 November 2026, https://historyofwales.cymru/en/library/giles-documents-gildas-3.