

Hanes Cymru / Llyfrgell / Historical Documents concerning the Ancient Britons: ffynonellau’r hen Frythoniaid
Historical Documents concerning the Ancient Britons: ffynonellau’r hen Frythoniaid
Gildas, Am Ddinistr Prydain (1 o 3)
Gildas, Am Ddinistr Prydain (1 o 3): y rhan hon o’r llyfr, yn Lladin, o Historical Documents concerning the Ancient Britons: ffynonellau’r hen Frythoniaid.
Llun: Llinell o Flwyddnodau Cymru yn y copi hynaf, Llawysgrif Harley 3859 yn y Llyfrgell Brydeinig, a ysgrifennwyd tua 1100: marwolaeth y Brenin Cadwaladr yn y pla mawr yn 682 OC · Scribe of British Library Harley MS 3859, Parth cyhoeddus · Wikimedia Commons
Y Lladin a’r Roeg
In hoc libro quicquid deflendo potius quam declamando, vili licet stylo, tamen benigno, fuero prosequutus, ne quis me, affectu cunctos spernentis, omnibusve melioris, quippe qui commune bonorum dispendium malorumque cumulum la- chrymosis -querelis defleam, sed condolentis patrie incommoditatibus miseriisque ejus, ac remediis condelectantis, edicturum putet; quia vero non tam fortissimorum militum enunciare trucis belli pericula mihi statutum est, quam desidiosorum. Silui, fateor, cum immenso dolore mentis, et animi compunctione, cordisque contritione, et attonito sensu sepius hæc omnia in animo revolvere, et, ut mihi renum serutator testis est Dominus, spatio bilustri temporis, vel eo - amplius prætereuntis, imperitia, sicut et nunc, una cum ¢arissimis mei amicis imperantibus, ut qualemcunque gentis Britannice historiolam, sive admonitiunculam scriberem. In zelo igitur domus Domini, sacre legis, seu cogitatuum ΟΠ rationibus, vel fratrum religiosis precibus coactus, nunc persolvo debitum, multo tempore antea exactum, vile quidem ‘stylo, sed fidele, ut puto, et amicale quibusque egregiis Christi tyronibus; grave vero et importabile apostatis in- sipientibus: quorum priores, ni fallor, cum lachrymis forte qu ex Dei caritate profluunt, alii cum tristitia, sed quæ de indignatione et pusillanimitate deprehense conscientie extorquetur, illud excipient. Igitur, Deo volente, pauca, 1. De situ Britannie, 2. De contumacia, 3. De subjectione, 4. Derebellione, 5. De secunda subjectione ac duro famulatu, 6. De religione, 7. De persequutione, 8. De sanctis martyribus, ‘9. De diversis heresibus, 10. De tyrannis, 11. De duabus gentibus victricibus, De prima vastatione, 12. De defensione, 13. De secunda vastatione, 14. De secunda ultione, 15. De tertia vastatione, 16. De fame, 17. De epistolis, 18. De victoria, 19. De sceleribus, 20. De nuntiatis subito hostibus, 21. De famosa peste, 22. De consilio, 23. De seviore multo primis hoste, 24. De urbium subversione, 25. De reliquiis, 26. De postrema patriæ victoria quæ temporibus nostris Dei nutu donata est, dicere curabo. earissimis &c. usgue ad admonitiunculam scriberem, habet sequentia : una cum vilibus me meritis inhibentibus, ne qualemcunque admonitiunculam scriberem. Legebam nihilominus, admirandum legislatorem ob unius verbi dubitationem, terram desiderabilem non introiisse: filios sacerdotis alienum admovendo altari ignem, cito exitu periisse: populum verborum Dei prevaricatorem sexcentorum millium, duobus exceptis veracibus, et quidem Deo carissimum, quippe cui iter levissime stratum profundi glarea Maris Rubri, cibus celestis panis, potus novus ex rupe viator, acies invicta manuum sola intensa erectio fuerit, bestiis, ferro, igni per Arabie deserta sparsim cecidisse: post ingressum ignote acsi Jordanis porte, urbisque adversa meenia, solis tubarum clangoribus jussu Dei subruta: palliolum aurique parum de anathemate presumptum, multos stravisse: Gabaonitarum irritum foedus, calliditate licet extortum, nonnullis intulisse exitium: ob peccata hominum querulas sanctorum prophetarum voces, et maxime Hieremiæ ruinam civitatis suze quadruplici plangentis alphabeto. Videbamque etiam nostro tempore, ut 116 defleverat, ‘ Solam sedisse urbem viduam, antea populis plenam, gentium dominam, principem provinciarum sub tributo fuisse factam,’ id est ecclesiam, ‘ obscuratum aurum, coloremque optimum mutatum,’ quod est verbi Dei splendorem, ‘ Filios Sion,’ id est, sancte matris ecclesiæ, ἡ inclytos et amictos auro primo, amplexatos fuisse stercora. Et quod illi intolerabiliter utpote precipuo, mihi quoque licet abjecto, utcunque ad cumulum doloris crescebat, dum ita eosdem statu prospero viventes egregios luxerat, ut diceret ; ‘ Candidiores Nazarei ejus nive, rubicundiores ebore antiquo, sapphiro pulchriores.’ Ista ego et multa alia veluti speculum quoddam vite nostree in scripturis veteribus intuens, convertebar etiam ad novas, et ibi legebam clarius, quæ mihi forsitan antea obscura fuerant, cessante umbra, ac veritate firmius illucescente. Legebam, inquam, Dominum dixisse: ‘ Non veni, nisi ad oves perditas domus Israel.’ Et e contrario: ‘ Filii autem regni hujus ejicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium.’ Et iterum: ‘ Non est bonum tollere panem filiorum, et mittere canibus.’ Itemque: ‘Vz vobis Scribe et Pharisewi hypocrite.’ Audiebam: ‘ Multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham, Isaac, et Jacob in regno celorum. Et e diverso: ‘ Et tunc dicam eis: Discedite a me operarii iniquitatis.’ Legebam: ‘ Beate steriles, et ubera quæ non lactaverunt.’ Ete contrario: ‘ Quæ parate erant, intraverunt cum eo ad nuptias: postea venerunt et relique virgines, dicentes: Domine, Domine, aperi nobis.’ Quibus responsum fuerat: ‘ Non novivos.’ Audiebam sane: ‘ Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit: qui autem non crediderit, condemnabitur.’ Legebam Apostoli voce, Oleastri ramum bonæ olive insertum fuisse: sed a societate radicis pinguedinis ejusdem, si non timuisset, sed alta saperet, excidendum. Sciebam misericordiam Domini, sed et judicium timebam. Laudabam gratiam, sed redditionem unicuique secundum opera sua verebar. Oves unius ovilis dissimiles cernens, merito beatissimum dicebam Petrum ob Christi integram confessionem, at Judam infelicissimum propter cupiditatis amorem: Stephanum gloriosum ob martyrii palmam, sed Nicolaum miserum propter immundæ heresios notam. Legebam certe: ‘ Erant illis omnia communia:’ sed et quod dictum est: ‘ Quare convenit vobis tentare spiritum Dei ?” Videbam e regione quantum securitatis hominibus nostri temporis, acsi non esset quod timeretur, increverat. Hæc igitur et multo plura, quæ brevitatis causa omittenda decrevimus, cum qualicunque cordis compunctione, attonita mente seepius volvens: si, inquam, peculiari ex omnibus nationibus populo, semini regali, gentique sancte, ad quam dixerat:
‘ Primogenitus meus Israel, ejusque sacerdotibus, prophetis, regibus per tot secula, apostolo ministro, membrisque illius primitive ecclesiæ Dominus non pepercit quum a recto tramite deviarint ; quid tali hujus atramento etatis facturus est? cui præter illa nefanda immaniaque peccata, quæ communiter cum omnibus mundi sceleratis agit, accedit etiam illud veluti ingenitum quid et indelebile insipientiæ pondus, et levitatis ineluctabile. Quid? mihimet aione, miser, tibi veluti conspicuo ac summo doctori talis cura committitur, ut obstes ictibus tam violenti torrentis, et contra hunc inolitorum scelerum funem, per tot annorum spatia interrupte lateque protractum, serves depositum tibi creditum? Et: Taceas, alioquin hoc est dixisse pedi, speculare ; et manui, fatere. Habet Britannia rectores, habet speculatores. Quid tu nugando mutire disponis? Habet, inquam, habet, si non ultra, non citra numerum. Sed quia inclinati tanto pondere sunt pressi, idcirco spatium respirandi non habent. Preoccupabant igitur se mutuo talibus objectionibus, vel multo his mordacioribus, veluti condebitores sensus mei. Hi non parvo, ut dixi, tempore, quum legerem ‘ tempus esse loquendi et tacendi, et in quadam acsi angusta timoris porticu luctabantur. Obtinuit, vicitque tandem aliquando creditor: Si non es, inquiens, talis audacize, ut inter veridicas rationalis secunde a nuntiis derivationis creaturas non pertimescas libertatis auree decenti nota inuri, affectum saltem intelligibilis asinze eatenus elinguis non refugito spiritu Dei afflate, nolentis se vehiculum fole tiarati magi devoturi populum Dei, quæ in angusto macerie vinearum resolutum ejus attrivit pedem, ob id licet verbera hostiliter senserit, cuique Angelum coelestem ensem vacuum vagina habentem, atque contrarium, quem ille cruda stoliditate caecatus non viderat, digito quodammodo, quanquam ingrato ac furibundo, et innoxia ejus latera contra jus fasque ceedenti demonstravit. ]
Incipiunt Capitula Libri Sequentis
1. Descriptio Britanniæ insule, et quod illa divina statera, terre totius ponderatrice, sit librata: de ejus situ, habitu, et qualitate: de ameenitate, et pulchritudine: de fertilitate, et ubertate: de longitudine, et latitudine: de civitatibus antiquis, et fluminibus precipuis: de rivis pernitidis et leni murmure serpentibus: de lucidis fontibus, et congruis animalium pastibus: de frigidis lacubus, et torrentibus exundantibus.
2. De nimia tyrannide indigenarum, et crudelitate szevissima idololatrarum. y 3. Quam dolose Romani Britones sibi subegerint; et quam bellicose ipsis diutius reluctaverint. 4, Quomodo Romani postremo Britonibus preepositos vectigales prefecerint, ita ut non Britannia, sed Romania insula censeretur: et quicquid habere potuisset zris et argenti, vel
- 5. Quo tempore Christus in mundum venerit: et quanta persequutio tempore Diocletiani emerserit.
6. Quanta martyrum gloria tam in Britannia quam in universa tune effloruerit ecclesia.
7. Quomodo ecclesia redivivo flore respiraverit; sed tamen Ariani contagio infecta defecerit.
8. Qualiter gens Britonum imperatores Romanos attri-
9. Qualiter Britones arctati a Scotis et Pictis, pro Romano miserint auxilio, et obtinuerint: et quale consilium Romani eis dederint; videlicet, ut inter duo maria murum per millia passuum plurima trans insulam instruerent, a mari Scotiæ usque ad mare Hibernie, id est, a Kair Eden, civitas antiquissima, duorum ferme millium spatio a monasterio Abercurnig, quod nunc vocatur Abercorn, ad occidentem tendens, contra occidentem, juxta urbem Alcluth: at insulani murum - non tam lapidibus quam cespitibus construentes, ad nihilum -utilem statuunt ; quia, statim Romanis repatriantibus, iterum vain ipsis impugnati sunt. 10. Quam misere legati Britonum Romam iterum mit-Σ eetnr, scissis vestibus, nudis pedibus, opertis sablone capitibus, lubricis gressibus, lachrymosis_ postulationibus, querulis vocibus, cunctis membris contrementibus, a Romanis ° auxilia petentes et impetrantes.
11. Quomodo Britones rursum Romanorum solatium repetierunt, et qualiter Romani sese excusaverunt ; sed tamen laudare et monere coeperunt, ut murum a mari ad mare facerent: quod et fecerunt, a mari Norwagie usque ad mare Gallwadiæ, per octo pedes latum, et duodecim altum, et turres per intervalla construxerunt, eo in loco ubi Severus imperator maximam fossam, firmissimumque vallum crebris insuper turribus communitum, per 132 millia passuum longe ante fecerat, id est, a villa quæ Anglice Wallesende dicitur, Latine vero ‘ caput muri’ interpretatur, quæ est juxta Tinemuthe; qui murus multum distat a prefato vallo, ad meridiem, quod antea apud Kair Eden supra mare Scotie constituerunt.
12. Qualiter gens scabra Scotorum, comperta excusatione Romanorum, in Britones insurrexerint, et eos prosequendo lacesserint.
13. Quod Britones adhuc more solito ad Romanos mittentes, nihil profecerint: sed rursum suis viribus innitentes Pictos propulerint.
14. Quomodo omnis justitia a Britonibus perierit, et omnis nequitia pro veritate, etiam inter religiosos, succreverit.
15. Quod Britones pro Saxonibus miserunt, et eos, Deo judicante, pro peccati flagello susceperunt.
16. Qualiter gens Saxonica cum tribus kyulis Britanniam appulerit, et postea Britones impugnaverit.
17. Quomodo Saxones sumptus majores solito expetunt ; et hoc genere impugnandi materias quesierunt, et sancta Dei diripuerunt.
18. Qualiter Ambrosius Aurelianus solus eis restiterit ; et quis Gildæ Sapientis nativitatis annus sit.
19. Quomodo gens Britannica postea tota idololatrie erroribus sit subdita.
20. Recapitulatio singulorum, quæ superius descripta sunt, epigrammatum: in qua recapitulatione auctor operis promittit se majorem librum de regibus Britonum, et de preliis eorum suscepisse describendum ; quem et postea facit.
Τνοιριτ Liber Querulus 5. Gildæ Sapientis De Excidio Britanniæ: De Calamitatibus Et Prevaricationibus Ejus Civium: De Exulatione Britonum, Et Duris Oppressionibus Eorum; Et Quam Dolose Romani Eos Sibi Subegerint, Et Quam Bellicose Ipsis Diutius Restiterint; Et Quomodo Romani Postremo Eis Prepositos Vectigales Pre Fecerint
iTA UT NON BRITANNIA SED ROMANIA INSULA VOCARETOUR, ET
Omnis Moneta Auri, Argenti, Et Ris Imagine Csaris Notaretur: Quo Tempore Christus in Mundum Venerit: Et Quanta Persequutio Tempore Diocletiani Emerserit : Quanta Martyrum Gloria Tunc Britannia Effloruerit: Qualiter Gens Britonum Imperatores Romanos Attri- Verit. Historia Gilda
[In MSto Cantab. antiquiort habetur hæc nota “ Locus in quo factus est hic liber est Guales, insula marina, tempore Arthuri regis; persona Gilde sapientis.”
1. BRITANNIA insula in extremo ferme orbis limite Circium occidentemque versus, divina, ut dicitur, statera terre totius ponderatrice librata; ab Africo boreali propensius tensa axi, octingentorum in longo millium, ducentorum in lato spatium, exceptis diversorum prolixioribus promontoriorum tractibus, quæ arcuatis oceani sinibus ambiuntur, tenens ; cujus diffusione, et, ut ita dicam, intransmeabili undique circulo, absque meridiane freto plage, quo ad Galliam Belgicam navigatur, vallata, duorum ostiis nobilium Thamesis ac Sabrine fluminum veluti brachiis, per quæ eidem olim transmarine delicie ratibus vehebantur, aliorumque minorum, meliorata, bis denis bisque quaternis [fulget] civitatibus, ac nonnullis castellis [decoratur], murorum, turrium serratarum, portarum, domorumque, quorum culmina minaci proceritate porrecta in edito forti compage pangebantur, munitionibus non improbabiliter instructis decorata: campis [quoque fulget late pansis, collibusque ameeno situ locatis prepollenti culture aptis, montibusque alternandis animalium pastibus optime convenientibus, quorum diversorum colorum flores humanis gressibus pulsati, non indecentem quondam ceu picturam eisdem imprimebant, electa veluti sponsa monilibus diversis ornata: fontibus lucidis, crebris undis niveas veluti glareas palantibus, pernitidisque rivis Jeni murmure serpentibus, quorumque in ripis accubantibus suavis saporis pignus pretendentibus, et lacubus frigidum aque torrentem vive exundantibus irrigua.
2. Hæc erecta cervice et mente, ex quo inhabitata est, nunc Deo, interdum civibus, nonnunquam etiam transmarinis regibus, et subjectis interdum ingrata consurgit. Quid enim deformius, quidque iniquius potest humanis ausibus vel esse vel intromitti negotium, quam Deo timorem, bonis civibus caritatem, in altiore dignitate compositis, absque fidei detrimento, debitum denegare honorem, et frangere divino sensui humanoque fidem, et abjecto cceli et terre metu, propriis adinventionibus aliquem ex libidinibus regi? Igitur omittens priscos illos communesque cum omnibus gentibus errores, quibus ante adventum Christi in carne omne humanum genus obligabatur adstrictum, nec enumerans patriæ portenta ipsa diabolica, pene numero vincentia Aigyptiaca, quorum nonnulla, lineamentis adhuc deformibus intra vel extra deserta mcenia solito more rigentia, torvis vultibus intuemur; neque nominatim inclamitans montes ipsos, aut fontes vel colles, vel fluvios olim exitiales, nunc vero humanis usibus utiles, quibus divinus honor a czco tune populo cumulabatur ; et tacens vetustos immanium tyrannorum annos, qui in aliis longe positis regionibus vulgati sunt, ita ut Porphyrius, rabidus canis orientalis adversus ecclesiam, dementize sue ac vanitatis stylo hoc etiam adnecteret: ‘ Britannia est, inquiens, ‘ fertilis provincia tyrannorum;) illa tamen proferre conabor in medium, quæ temporibus imperatorum Romanorum et passa est, et aliis intulit civibus longe positis mala: quantum tamen potuero, non tam ex seripturis patrie, scriptorumve monumentis, quippe quæ, vel si qua fuerint, aut ignibus hostium exusta, aut civium exilii classe longius deportata non compareant, quam transmarina relatione, quæ crebris irrupta intercapedinibus non satis claret.
3. Etenim reges Romani quum orbis imperium obtinuissent, subjugatisque finitimis quibusque regionibus vel insulis orientem versus, primam Parthorum pacem Indorumque confinium, qua. peracta, in omni pene terra tum cessavere bella, potioris fame viribus firmassent ; non acies flammæ, quodammodo rigidi tenoris, ad occidentem ceruleo oceani torrente vel cohiberi potuit, vel extingui; sed transfretans insule parendi leges nullo obsistente advexit, imbellemque populum sed infidelem, non tam ferro, et igni, machinisque, ut alias gentes, quam solis minis, vel judiciorum concussionibus, in superficie tamen vultus, presso in altum cordis dolore, sui obedientiam proferentem edictis -subjugavit. -
4, Quibus statim Romam, ob inopiam cespitis, ut aiunt, repedantibus, et nihil de rebellione suspicantibus, rectores sibi relictos ad enuntianda plenius vel confirmanda Romani regni molimina leena trucidavit dolosa. Quibus ita gestis, quum talia senatui nuntiarentur, et propero exercitu vulpeculas, ut fingebat, subdolas ulcisci festinaret ; non militaris in mari classis parata fortiter dimicare pro patria, neque quadratum agmen, nec dextrum cornu, aliusve belli apparatus in littore conseritur; sed terga pro scutis fugantibus dabantur, et colla gladiis, gelido per ossa tremore currente, manusque vinciendæ muliebriter protenduntur: ita ut in proverbium et in derisum longe lateque efferatur, quod non Britanni sunt in bello fortes, nec in pace fideles.
5. Itaque Romani, multis perfidorum cesis, nonnullis ad servitutem, ne terra penitus in solitudinem redigeretur, mancipalibus reservatis, patria vini oleique experte, Italiam petunt, suorumque quosdam prepositos relinquentes, indigenarum dorsis mastigias, cervicibus jugum, solo nomen Romane servitutis herere facturos, ac non tam militari manu quam flagellis callidam gentem maceraturos, et si res sic postulavisset, ensem, ut dicitur, vagina vacuum lateri ejus populi accommodaturos; ita ut non Britannia, sed Romania insula censeretur, et quicquid habere potuisset eris, argenti vel auri, imagine Cæsaris notaretur.
6. Interea glaciali frigore rigenti insulæ, et velut longiore terrarum secessu soli visibili non proxime, verus ille Sol, non de firmamento solum temporali, sed de summa etiam cewlorum arce, tempora cuncta excedente, universo orbi prefulgidum sui coruscum ostendens, tempore, ut scimus, summo Tiberii Czsaris, quo absque ullo impedimento ejus propagabatur religio, comminata, senatu nolente, a principe morte dilatoribus militum ejusdem, radios suos primum indulget, id est, sua precepta Christus.
7. Quæ licet ab incolis tepide suscepta sunt, apud quosdam tamen integre, et apud alios minus, usque ad persequutionem Diocletiani tyranni novennem ; in qua subverse per totum mundum sunt ecclesie, et cuncte sacre scripture, quæ inveniri potuerunt, in plateis exuste, et electi sacerdotes gregis Domini cum innocentibus ovibus trucidati; ita ut ne vestigium quidem, si fieri potuisset, in nonnullis provinciis Christiane religionis appareret. Permansere tunc quante fuge, quante strages, quante diversarum mortium pene, quant religionis apostatarum ruine, quante gloriosissimorum martyrum corone, quanti persequutorum rabidi furores, quante e contrario sanctorum patientie fuere, Ecclesiastica Historia narrat: ita ut agmine denso certatim, relictis post tergum mundialibus tenebris, ad ameena celorum regna, quasi ad propriam sedem, tota festinaret ecclesia.
8. Magnificavit igitur misericordiam suam Deus nobiscum volens omnes homines salvos fieri, et vocans non minus peccatores, quam eos qui putant se esse justos: qui gratuito munere, supradicto, ut cognoscimus, persequutionis tempore, ne crassa atre noctis caligine Britannia obfuscaretur, clarissimas lampades sanctorum martyrum nobis accendit, quorum nunc corporum sepultur, et passionum loca, si non lugubri divortione barbarorum, quamplurima ob scelera nostra, civibus adimerentur, non minimum intuentium mentibus ardorem divine caritatis incuterent: Sanctum Albanum Verolamiensem, Aaron et Julium, Legionum urbis cives, et ceteros utriusque sexus diversis in locis summa magnanimitate in acie Christi perstantes dico. Quorum prior, postquam caritatis gratia confessorem alium persequutoribus insectatum et jam jamque comprehendendum, imitans et in hoe Christum animam pro ovibus ponentem, domo primum, ac mutatis dein mutuo vestibus occuluit, et discrimini se, in fratris supradicti vestimentis, libenter persequendum dedit: ita Deo placens, inter sacram confessionem cruoremque, coram impiis Romana tum stigmata cum horribili phantasmate preferentibus, signorum miraculis mirabiliter adornatus est, ut oratione ferventi, illi Israeliticee arenti vie minusque trite, stante diu arca, prope glareas, testamenti, in medio Jordanis canali, simile iter ignotum, trans nobilis fluvii alveum, cum mille viris, sicco ingrediens pede, suspensis utrinque modo preruptorum fluvialibus montium gurgitibus aperiret; et priorem carnificem tanta prodigia videntem in agnum ex lupo mutaret, et una secum triumphalem martyrii palmam sitire vehementius, et excipere fortius faceret. Ceteri vero sic diversis cruciatibus torti sunt, et inaudita membrorum discerptione lacerati sunt, ut absque cunctamine gloriosi, in egregiis Hierusalem veluti portis, martyrii sui trophea defigerent. Nam qui superfuerant, sylvis ac desertis abditisque speluncis se occultavere, expectantes a justo rectore omnium Deo, carnificibus severa quandoque judicia, sibi vero animarum tutamina. Igitur_bilustro supradicti turbinis necdum ad integrum adimpleto, emarcescentibusque nece suorum auctorum nefariis edictis, letis luminibus omnes Christi tyrones, quasi post hyemalem ac prolixam noctem, temperiem lucemque serenam aure ceelestis excipiunt. Renovant ecclesias ad solum usque destructas;_basilicas sanctorum martyrum fundant, construunt, perficiunt, ac velut victricia signa passim propalant; dies festos celebrant ; sacramenta mundo corde oreque conficiunt; omnes exultant filii, gremio acsi matris ecclesiæ confoti.
9. Mansit namque hæc Christi capitis membrorumque consonantia suavis, donec Arriana perfidia, atrox seu anguis, transmarina nobis evomens venena, fratres in unum habitantes exitiabile faceret sejungi, ac sic, quasi via facta trans oceanum, omnes omnino bestiæ fere mortiferum cujuslibet heeresios virus horrido ore vibrantes, letalia dentium vulnera patrie, novi semper aliquid audire volenti, et nihil certe stabiliter obtinenti infigebant.
10. Itemque tandem tyrannorum virgultis crescentibus et in immanem sylvam jam jamque erumpentibus, insula nomen Romanum, nec tamen mores legemque tenens quin potius = abjiciens, germen suæ plantationis amarissime ad Gallias, magna comitante satellitum caterva, insuper etiam imperatoris insignibus, quæ nec decenter usquam gessit nec legitime, sed ritu tyrannico et tumultuante initiatum milite Maximum mittit. Qui, callida primum arte potius quam virtute, finitimos quosque pagos vel provincias contra Romanum statum, per retia perjurii mendaciique sui facinoroso regno adnectens, et unam alarum ad Hispaniam, alteram ad Italiam extendens, et thronum iniquissimi imperii apud Treveros statuens, tanta insania in dominos debacchatus est, ut duos imperatores legitimos, unum Roma, alium religiosissima vita pelleret. Nec mora, tam fertilibus vallatus audaciis, apud Aquileiam urbem capite nefando ceditur, qui decorata totius orbis capita regni quodammodo cervicibus dejecerat.
11. Exin Britannia, omni armato milite militaribusque copiis, rectoribus linquitur immanibus, ingenti juventute spoliata, quæ comitata vestigiis supradicti tyranni domum nunquam ultra rediit, et omnis belli usus ignara penitus, duabus primum gentibus transmarinis vehementer sevis, Scotorum a Circione, Pictorum ab Aquilone calcabilis, multos stupet gemetque per annos.
12. Gens igitur Britonum, Scotorum Pictorumque impetum non ferens, ob quorum infestationem ac dirissimam depressionem, legatos Romam cum epistolis mittit, militarem manum ad se vindicandam lachrymosis postulationibus poscens, et subjectionem sui Romano imperio continue tota animi virtute, si hostis longius arceretur, vovens. Cui mox destinatur legio preeteriti mali immemor, sufficienter armis instructa. Quæ ratibus trans oceanum in patriam advecta, et cominus cum gravibus hostibus congressa, magnamque ex eis multitudinem sternens, et omnes e finibus depulit, et subjectos cives tam atroci dilaceratione ex imminenti captivitate liberavit: quos jussit construere, inter duo maria, trans insulam murum, ut esset arcendis hostibus turba instructus terrori, civibusque tutamini. Qui vulgo irrationabili, absque rectore, factus non tam lapidibus quam cespitibus, non profuit.
18. Illa legione cum triumpho magno et gaudio domum repetente, illi priores inimici, ac quasi ambrones lupi profunda fame rabidi, siccis faucibus in ovile transilientes, non comparente pastore, alis remorum remigumque brachiis, ac velis vento sinuatis vecti, terminos rumpunt, caeduntque omnia, et queque obvia, maturam ceu segetem metunt, calcant, transeunt.
14. Iterumque mittuntur queruli legati, scissis, ut dicitur, vestibus, opertisque sablone capitibus, impetrantes a Romanis auxilia, ac veluti timidi pulli patrum fidelissimis alis succumbentes, ne penitus misera patria deleretur, nomenque Romanum, quod verbis tantum apud eos auribus resultabat, vel exterarum gentium opprobrio obrosum vilesceret. At illi, quantum humane nature possibile est, commoti tante historia trageedie, volatus ceu aquilarum, equitum in terra, nautarum in mari cursus accelerantes inopinatos primum, tandem terribiles inimicorum ungues cervicibus infigunt mucronum; casibusque foliorum tempore certo adsimilandam istam peragunt stragem, ac ut si montanus torrens crebris tempestatum rivulis auctus, sonorosoque meatu alveos exundans, ac sulcato dorso fronteque acra, erectis, ut aiunt, ad nebulas undis, luminum quibus pupilli perszepe licet palpebrarum convolutibus innovati, adjunctis sibi minutissimarum rotarum tautonibus, veluti fuscantur, mirabiliter spumans; “ ast uno objectas sibi vincit gurgite moles:” ita emulorum agmina auxiliatores egregii, si qua tamen evadere potuerant, propere trans imaria fugaverunt; quia anniversarias avide predas, nullo obsistente, trans maria exaggerabant. Igitur Romani patriam reversi, denuntiantes nequaquam se tam laboriosis expeditionibus posse frequentius vexari et, ob imbelles erraticosque latrunculos, Romana stigmata, tantum talemque exercitum terra ac mari fatigari: sed ut insula potius, consuescendo armis ac viriliter dimicando, terram, substantiolam, conjuges, liberos, et, quod his majus est, libertatem vitamque _totis viribus vendicaret, et gentibus nequaquam se fortioribus, nisi segnitia et torpore dissolverentur, ut imermes vinclis vinciendas nullo modo, sed instructas peltis, ensibus, hastis, et ad cedem promptas protenderet manus, suadentes; quia et hoc putabant aliquid derelinquendo populo commodi accrescere, murum, non ut alterum, sumptu publico privatoque, adjunctis secum miserabilibus indigenis, solito structure more, tramite e mari usque ad mare, inter urbes quæ ibidem forte ob metum hostium collocate fuerant, directo librant ; fortia formidoloso populo monita tradunt, exemplaria instituendorum armorum relinquunt ; in littore quoque oceani ad meridianam plagam, qua naves eorum habebantur, et inde barbarize fere bestiæ timebantur, turres per intervalla ad prospectum maris collocant; valedicunt tanquam ultra non reversuri.
15. Itaque illis ad sua remeantibus, emergunt certatim de curicis, quibus sunt trans Tithicam vallem vecti, quasi in alto Titane incalescenteque caumate de arctissimis foraminum cavernulis fusci vermiculorum cunei, tetri Scotorum Pictorumque greges, moribus ex parte dissidentes, et una eademque sanguinis fundendi aviditate concordes, furciferosque magis vultus pilis, quam corporum pudenda pudendisque proxima vestibus tegentes, cognitaque condebitorum reversione et reditus denegatione, solito confidentius omnem aquilonalem extremamque terre partem, pro indigenis, muro tenus capessunt. Statuitur ad hæc in edito arcis acies segnis ad pugnam, inhabilis ad fugam, trementibus precordiis inepta, quæ diebus ac noctibus stupido sedili marcebat. Interea non cessant uncinata nodorum tela, quibus miserrimi cives de muris tracti solo allidebantur. Hoc scilicet eis proficiebat immature mortis supplicium, qui tali funere rapiebantur, quo fratrum pignorumque suorum miserandas imminentes poenas cito exitu devitabant. Quid plura loquar? Relictis civitatibus muroque celso, iterum illis fuge, iterum dispersiones solito desperabiliores. Item ab hoste insectationes, item strages accelerantur crudeliores: et sicut agni a lanionibus, ita deflendi cives ab inimicis discerpuntur, ut commemoratio eorum ferarum assimilaretur agrestium.
16. Nam laniant et seipsos mutuo, nec pro exigui victus brevi sustentaculo miserrimorum civium latrocinando temperabant: et augebantur extranee clades domesticis motibus, quo et hujusmodi tam crebris direptionibus vacuaretur omnis regio totius cibi baculo, excepto venatoriæ artis solatio.
17. Igitur rursum misere reliquiæ mittentes epistolas ad inquiunt: ‘Agitio ter consuli gemitus Britannorum :’ et post pauca loquentes: ‘ Repellunt nos Barbari ad mare, repellit nos mare ad Barbaros; inter hæc oriuntur duo genera funerum; aut jugulamur, aut mergimur: nec pro eis quicquam adjutorii habent. Interea famis dira ac famosissima vagis ac nutabundis heret, quæ multos eorum cruentis compellit predonibus sine dilatione victas dare manus, ut pauxillum ad refocillandam animam cibi caperent; alios vero nusquam, quin potius de ipsis montibus, speluncis ac saltibus, dumis consertis continue rebellabant.
18. Et tum primum inimicis per multos annos in terra in Deo, secundum illud exemplum Philonis: ‘ Necesse est adesse divinum, ubi humanum cessat auxilium. Quievit parumper inimicorum audacia, nec tamen nostrorum. malitia. Recesserunt hostes a civibus, nec cives a suis sceleribus.
19. Moris namque continui erat genti, sicut et nunc est, ut infirma esset ad retundenda hostium tela, et fortis et invicta ad civilia bella, et ad onera peccatorum sustentanda: infirma est, ut inquam, ad exequenda pacis ac veritatis insignia, fortis ad scelera et mendacia. Revertuntur ergo impudentes grassatores ad hibernas domos, post non multum temporis reversuri. Picti in extrema parte insule tunc primum et deinceps requieverunt, preedas et contritiones nonnunquam facientes. In talibus itaque induciis desolato populo seva cicatrix obducitur, alia virulentiore tactus pullulante. Quiescente autem vastatione, tantis abundantiarum copiis insula affluebat, ut nulla haberi tales retro «tas meminisset, cum quibus omnimodis et luxuria crescit.. Crevit etenim germine prepollenti, ita ut competenter eodem tempore diceretur: ‘Omnino talis auditur fornicatio, qualis nec inter gentes fuit. Non solum vero hoc vitium, sed et fuerunt omnia quæ humane nature accidere solent, et precipue, quod et nunc quoque in ea totius boni evertit statum, odium veritatis fuit cum assertoribus suis, amor mendacii cum suis fabricatoribus, susceptio mali pro bono, veneratio nequitiæÆ pro benignitate, cupido tenebrarum pro sole, exceptio Satane pro Angelo lucis. Ungebantur reges et non per Deum, sed qui ceteris crudeliores extarent: et paulo post ab unctoribus, non pro verl examinatione, trucidabantur, aliis electis trucioribus. Si quis vero eorum mitior et veritate aliquatenus propior videretur; in hunc, Britannie quasi subversorem, omnium odia telaque sine respectu torquebantur; et omnia quæ displicuerant Deo placuerantque, equali saltem lance pendebantur, si non gratiora fuissent displicentia: ita ut merito patrie illud exemplum propheticum, quod veterano illi populo denuntiatum est, potuerit aptari: “ Filii, inquiens, ‘sine lege dereliquistis Dominum, et ad iram provocastis Sanctum Israel. Quid adhuc percunctemini apponentes iniquitatem? Omne caput languidum, et omne cor merens, a planta pedis usque ad verticem, non est in eo sanitas. Sicque agebantur cuncta quæ saluti contraria fuerint, acsi nihil largiretur mundo medicine a vero omnium Medico. Et non solum hac seculares viri, sed et ipse grex Domini ejusque pastores, qui exemplo esse omni plebi debuerant, ebrietate quam plurimi, quasi vino madidi, torpebant resoluti, et animositatum tumore, jurgiorum contentione, invidize capacibus ungulis, indiscreto boni malique judicio, carpebantur: ita ut perspicue, sicut et nunc est, effundi videretur contemptio super principes, et seduci vanis eorum et errore, in invio et non in via.
20. Interea volente Deo purgare familiam suam, et tanta malorum labe infectam auditu tantum tribulationis emendare, non ignoti rumoris penniger ceu volatus arrectas omnium penetrat aures, jamjamque adventus veterum hostium volentium penitus totam delere, et inhabitare solito more a fine usque ad terminum regionem. Nequaquam tamen ob hoc proficiunt, sed comparati jumentis insipientibus, strictis, ut dicitur, morsibus rationis frenum obfirmantes, per latam diversorum vitiorum mortique proclive ducentem, relicto salutari licet arcto itinere, discurrebant viam.
21. Dum ergo, ut Solomon ait, Servus durus non emendatur verbis, flagellatur stultus et non sentit; pestifera lues feraliter insipienti populo incubuit, quæ in brevi tempore tantam ejus multitudinem, remoto mucrone, sternit, quantam ne possent vivi humare. Sed ne hac quidem emendantur, ut illud Esaiæ Prophete in eo quoque populo impleretur dicentis: ‘ Et vocavit Deus populum ad planctum et ad calvitium, et ad cingulum sacci: ecce ceeperunt vitulos occidere et jugulare arietes, ecce manducare et bibere et dicere; Manducemus et bibamus, cras enim moriemur: appropinquabat siquidem tempus, quo ejus iniquitates, ut olim Amorrhzorum, complerentur.
22. Initur namque consilium, quid optimum, quidve saluberrimum, ad repellendas tam crebras et tam ferales supradictarum gentium irruptiones predasque, decerni potius deberet.
23. ‘Tum omnes consiliarii una cum superbo tyranno Gurthrigerno Britannorum duce cecantur, et adinvenientes tale præsidium, imo excidium patrie, ut ferocissimi 111 nefandi nominis Saxones, Deo hominibusque invisi, quasi in caulas lupi, in insulam ad retrudendas aquilonales gentes intromitterentur. Quo utique nihil ei usquam perniciosius, nihilque amarius factum est. O altissimam sensus caliginem: O desperabilem crudamque wentis hebetudinem! Quos propensius morte, quum abessent, tremebant, sponte, ut ita dicam, sub unius tecti culmine invitabant: Stulti sunt principes, ut dictum est, Thafneos dantes Pharaoni consilium insipienti. Tum erumpens grex catulorum de cubili leene barbarie, tribus, ut lingua ejus exprimitur, ‘ cyulis, nostra lingua ‘ longis navibus, secundis velis, secundo omine auguriisque, quibus vaticinabatur, certo apud eum presagio, quod ter centum annis terram, cui proras librabat, insideret, centum vero quinquaginta, hoc est dimidio temporis, sapius quoque vastaret; evectus, primum in orientali parte insule, jubente infausto tyranno, terribiles infixit ungues, quasi pro patria pugnaturus, sed eam certius impugnaturus. Cui supradicta genitrix, primo comperiens agmini fuisse prosperatum, item mittit satellitum canumque prolixiorem catastam, quæ ratibus advecta adunatur cum manipularibus spuriis. Inde germen iniquitatis, radix amaritudinis, virulenta plantatio nostris condigna meritis, in nostro cespite ferocibus palmitibus pampinisque pullulabat. Igitur intromissis in insulam barbaris, veluti militibus, et magna, ut mentiebantur, pro bonis diserimina hospitibus subituris, impetrant sibi annonas dari.
Quæ multo tempore impertite clauserunt, ut dicitur, canis faucem. Item queruntur non affluenter sibi epimenia contribui, occasiones de industria colorantes; et nisi profusior eis munificentia cumularetur, testantur se cuncta insule rupto feedere depopulaturos. Nec mora, minas effectibus prosequuntur.
24. Confovebatur namque, ultionis juste precedentium scelerum causa, de mari usque ad mare ignis orientalis, sacrilegorum manu exaggeratus, et finitimas quasque civitates agrosque populans, qui non quievit accensus, donec cunctam pene exurens insule superficiem, rubra occidentalem trucique oceanum lingua delamberet. In hoc ergo impetu, Assyrio olim in Judeam comparando, completur quoque in nobis, secundum historiam, ut dicitur: ‘ Incenderunt igni sanetuarium tuum, in terra polluerunt tabernaculum nominis tui?’ et iterum dicit: ‘ Deus, venerunt gentes in hereditatem tuam; polluerunt templum sanctum tuum,\ &c. Ita ut cuncte columnæ crebris arietibus, omnesque coloni cum prapositis ecclesiæ, cum sacerdotibus ac populo, mucronibus undique micantibus ac flammis crepitantibus, simul solo sternerentur, et miserabili visu, in medio platearum, una turrium edito cardine evulsarum, murorumque celsorum saxa, sacra altaria, cadaverum frusta, crustis ac gelantibus purpurei cruoris tecta, velut in quodam horrendo toreulari mixta viderentur, et nulla esset omnimodis, præter horribiles domorum ruinas, bestiarum volucrumque ventres, in medio sepultura, salva sanctarum animarum reverentia, si tamen multe invente sint, quæ arduis celi per id temporis a sanctis angelis vehebantur. Ita enim degeneraverat tune vinea illa olim bona in amaritudinem versa, uti raro, secundum prophetam, videretur quasi post tergum vindemiatorum aut messorum racemus vel spica.
25. Itaque nonnulli miserarum reliquiarum in montibus deprehensi acervatim jugulabantur; alii fame confecti accedentes, manus hostibus dabant in evum servituri, si tamen non continuo trucidarentur, quod altissime gratia stabat in loco ; alii transmarinas petebant regiones, cum ululatu magno ceu celeusmatis vice, hoc modo sub velorum sinibus cantantes: ‘ Dedisti nos tanquam oves escarum, et in gentibus dispersisti nos Deus: alii a montanis collibus, minacibus preruptis vallati, et densissimis saltibus marinisque rupibus vitam, suspecta semper mente, credentes, in patria licet trepidi perstabant. Tempore igitur mterveniente aliquanto, quum recessissent domum crudelissimi predones, roborate a Domino reliquiæ, quibus confugiunt undique diversis in locis miserrimi cives, tam avide quam apes alvearii procella immihente, simul deprecantes eum toto corde, et, ut dicitur, “ innumeris onerantes zthera votis, ne ad internecionem ita usquequaque delerentur, duce Ambrosio Aureliano, viro modesto, qui solus fuit comes, fidelis, fortis, veraxque forte Romane gentis, qui tante tempestatis collisione, occisis in eadem parentibus purpura nimirum indutis, superfuerat, cujus nunc temporibus nostris sobolis magnopere avita bonitate degeneravit, vires capessunt, victores provocantes ad prelium; queis victoria, Deo annuente, ex voto cessit.
26. Et ex eo tempore nunc cives, nunc hostes vincebant, ut in ista gente experiretur Dominus solito more preesentem Israelem, utrum diligat eam Dominus an non, usque ad annum obsessionis Badonici montis, qui prope Sabrinum ostium habetur, novissimeque ferme de furciferis non minime stragis, quique quadragesimus quartus, ut novi, oritur annus, mense jam primo emenso, qui jam et mex nativitatis est. Sed ne nunc quidem, ut antea, civitates inhabitantur, sed desert diruteeque hactenus squalent, cessantibus licet externis bellis sed non tamen civilibus. Heesit etenim tam desperati insulee excidii, insperatique mentio auxilii memorie eorum qui utriusque miraculi testes extitere: et ob hoc reges, publici privatique, sacerdotes, ecclesiastici suum ordinem servarunt. Atillis decedentibus, quum successisset etas tempestatis illius nescia, et presentis tantum serenitatis experta, ita cuncta veritatis ac justitie moderamina concussa ac subversa sunt, ut eorum, non dicam vestigium, sed ne monimentum quidem supradictis propemodum ordinibus appareat, exceptis paucis, et valde paucis, qui, ob amissionem tante multitudinis quee quotidie prona fuit ad Tartara, tam brevis numeri habentur, ut eos quodammodo venerabilis mater ecclesia, ut in sinu suo recumbentes non videat, quos solos veros habet. Quorum ne quis me egregiam vitam, hominibus admirabilem Deoque amabilem, carpere putet, quibus nostra infirmitas, sacris orationibus, ut non penitus collabatur, quasi columnis quibusdam ac fulcris saluberrimis sustentatur, dixi si qua liberius de his, imo lugubrius, cumulo malorum compulsus, qui serviunt non solum ventri, sed et diabolo potius quam Christo, ‘ qui est benedictus super omnia Deus in secula, non tam disceptavero, quam deflevero. Quippe quid celabunt cives, quod non solum norunt, sed exprobrant jam in circuitu nationes? ;
Explicit Liber Gilda Sapientis De Excidio Britannilæ Et Britonum Exulatione. Historiam Gyldæ Cormac Sic Perlege Scriptam Doctoris Digitis, Sensu Cultuque Redactam: Hec Tenues Superat, Multos Carpitque Superbos. Epistola Gild
27. RecEs habet Britannia, sed tyrannos; judices habet, sed impios: sepe preedantes et concutientes, sed innocentes; vindicantes et patrocinantes, sed reos et latrones ; quamplurimas conjuges habentes, sed scortantes et adulterantes ; crebro jurantes, sed perjurantes; voventes, et. continuo propemodum mentientes ; belligerantes, sed civilia et injusta bella agentes; per patriam quidem fures magnopere insectantes, et eos qui secum ad mensam sedent latrones, non solum amantes, sed et munerantes; eleemosynas largiter dantes, sed 6 regione immensum montem scelerum exaggerantes: in sede arbitraturi sedentes, sed raro recti judicii regulam querentes ; innoxios humilesque despicientes ; sanguinarios, superbos, parricidas, commanipulares et adulteros Dei inimicos, si sors, ut dicitur, tulerit, qui cum ipso nomine certatim delendi erant, ad sydera, prout possuut efferentes ; vinctos plures in carceribus habentes, quos dolo sui potius quam merito proterunt catenis onerantes ; inter altaria jurando demorantes, et hæc eadem acsi lutulenta paulo post saxa despicientes.
28. Cujus tam nefandi piaculi non ignarus est immundæ leenæ Damnonie tyrannicus catulus Constantinus. Hoc anno, post horribile juramenti sacramentum, quo se devinxit nequaquam dolos civibus, Deo primum jureque jurando, sanctorum demum choris et genitrice comitantibus fretis, facturum, in duarum venerandis matrum sinibus, ecclesiæ carnalisque, sub sancti abbatis amphibalo, latera regiorum tenerrima pucrorum vel precordia crudeliter duum, totidemque nutritorum, quorum brachia nequaquam armis, quæ nullus pene hominum fortius hoc eis tempore tractabat, sed Deo altarique protenta, in die judicii, ad tue civitatis portas, Christe, veneranda patientiæ ac fidei suze vexilla suspendent, inter ipsa, ut dixi, sacrosancta altaria nefando ense hastaque, pro dentibus, laceravit, ita ut sacrificii ccelestis sedem purpurea acsi coagulati cruoris pallia attingerent. Et hoc ne post Jaudanda quidem merita egit. Nam multis ante annis, crebris alternatisque fcetoribus adulteriorum victus, legitima uxore, contra Christi Magistrique gentium interdictum, repulsa, dicentium: ‘ Quod Deus conjunxit, homo non separet: et, “ Viri, diligite uxores vestras. Amarissimum enim quoddam de vite Sodomorum in cordis sui infructuosa bono semini gleba, surculamen incredulitatis et insipientie plantaverat, quod vulgatis domesticisque impietatibus, velut quibusdam venenatis imbribus irrigatum, et ad Dei offensam avidius se erigens, parricidii sacrilegiique crimen produxit in medium. Sed nec adhuc priorum retibus malorum expeditus, priscis recentia auget malis.
29. Age, jam quasi presentem arguo, quem adhuc superesse non nescio. Quid stupes anime carnifex proprie? Quid tibi flammas inferni voluntarie accendis nequaquam defecturas? Quid, inimicorum vice, propriis te confodis sponte ensibus, hastis? Anne ipsa quidem virulenta scelerum acsi pocula pectus tuum satiare quiverunt? Respice, queso, et veni ad Christum, siquidem laboras, et immenso pondere curvaris: et ipse te, ut dixit, requiescere faciet. Veni ad eum qui non vult ‘ peccatoris mortem, sed ut convertatur et vivat. ‘ Dissolve, secundum prophetam, ‘ vincula colli tui, fili Sion. Redi, rogo, e longinquis licet peccatorum recessibus ad piissimum patrem, qui despicienti porcorum sordidos cibos ac pertimescenti dire famis mortem, et revertenti sibi letus occidere consuevit vitulum filio saginatum, et proferre primam erranti stolam et regium annulum, et tum spei celesti acsi saporem pregustans, senties ‘ quam suavis est Dominus. Nam si hæc contempseris, scias te inextricabilibus tenebrosisque ignium torrentibus jamjamque rotandum urendumque.
30. Quid tu quoque, ut propheta ait, catule leoline Aureli Conane, agis? Nonne eodem quo supradictus, si non. exitiabiliore, parricidiorum, fornicationum adulteriorumque ceeno, velut quibusdam marinis irruentibus tibi voraris feraliter undis? Nonne pacem patrie, mortiferum ceu serpentem odiens, civiliaque bella et crebras injuste predas sitiens, anime tue ccelestis portas pacis ac refrigerii precludis? Relictus, queso, jam solus, acsi arbor in. medio campo arescens, recordare patrum fratramque tuorum supervacuam phantasiam, juvenilem immaturamque mortem. Num centennis tu ob religiosa merita, vel cozvus Mathusale exceptus pene omni prole servaberis? Nequaquam. Sed, nisi citius, ut Psalmista ait, conversus fueris ad Dominum, ensem in te vibrabit in brevi suum Rex 1116, qui per prophetam, ‘ Ego, inquit, ‘ occidam, et ego vivere faciam: percutiam, et ego sanabo, et non est qui de manu mea possit eruere. Quamobrem excutere de feetido pulvere tuo, et convertere ad eum toto corde, qui creavit te, ut quum exarserit in brevi ira ejus, beatus sis sperans in eum: sin alias, eterna te manebunt peenze conterendum szva continue et nequaquam absumendum Tartari fauce.
31. Quid tu quoque, pardo. similis: moribus, et nequitiis. discolor, canescente jam capite, in throno dolis pleno, et ab imis vertice tenus diversis parricidiis et adulteriis constuprato, boni regis nequam fili, ut Ezechize Manasses, Demetarum tyranne Vortipori, stupide riges’ Quid te tam violenti peceatorum gurgites, quos-ut vinum optimum sorbes, imo tu ab eis voraris, appropinquante. sensim vite limite, non satiant? Quid quasi culminis malorum omnium stupro, propria tua amota conjuge, ejusdemque honesta morte impudentis filia, quodam ineluctabili pondere miseram animam oneras? Ne consumas, queso, dierum quod reliquum est in Det offensam: quia nunc tempus acceptabile et dies salutis. vultibus poenitentium lucet, in quo bene operari potes, ‘ne fiat fuga tua hyeme vel sabbato: ‘ Diverte, secundum Psalmistam, ‘ a malo, et fac bonum: inquire pacem bonam et sequere eam, quia oculi Domini super te bona agentem, et aures ejus erunt in preces tuas, et non perdet de terra viventium memoriam tuam. Clamabis et exaudiet te, et ex omnibus tribulationibus tuis eruet te. Cor siquidem contritum et humiliatum timore ejus nusquam Christus spernit. Alioquin vermis tortionis tue non morietur, et ignis ustionis tue non extinguetur.
32. Ut quid in nequitie tuæ volveris vetusta fece, et tu, ab adolescentiæ annis, urse multorum sessor, aurigaque currus receptaculi ursi, Dei contemptor, sortisque ejus depressor, Cuneglase, Romana lingua Lanio-fulve? Quare tantum certamen tam hominibus quam Deo prestas; hominibus, civibus scilicet, armis exitialibus; Deo infinitis sceleribus? Quid præter innumerabiles casus, propria _uxore pulsa, furciferam germanam ejus, perpetuam Deo viduitatis castimoniam promittentem, ut poeta ait, summam ceu teneritudinem celicolarum nympharum, tota animi veneratione vel potius hebetudine, contra interdictum apostoli, denegantis posse adulteros regni ceelestis esse municipes, suspicis? Quid gemitus atque suspiria sanctorum, propter te corporaliter mcerentium, vice immanis leene dentium ossa tua quandoque fracture, crebris instigas injuriis? Desine, queso, ut Propheta ait, ab ira, et derelinque exitialem, ac temetipsum maceraturum, quem eclo ac terre, hoc est, Deo gregique ejus spiras, furorem: fac eos potius mutatis pro te orare moribus, quibus suppetit supra mundum alligandi quum in mundo reos alligaverint, et solvendi quum pcenitentes solverint, potestas. Noli, ut ait Apostolus, ‘ superbe sapere, vel sperare in incerto divitiarum, sed in Deo qui prestat tibi multa abunde, ut per emendationem morum thesaurizes tibi fundamentum bonum in futurum, et habeas veram vitam, perennem profecto, non deciduam. Alioquin scies, et videbis etiam in hoc sæculo, quam malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum, et non esse timorem ejus apud te; et in futuro, tetro ignium globo eternorum te exuri, nec tamen ullo modo mori. Siquidem tam sceleratorum sint perpetim immortales igni anime, quam sanctorum leetitiæ.
$3. Quid tu etiam, insularis draco, multorum tyrannorum depulsor tam regno quam etiam vita; supradictorum novissime in nostro stylo, prime in malo, major multis potentia simulque malitia, largior in dando, profusior in peccato, robuste armis, sed anime fortior excidiis, Maglocune, in tam vetusto scelerum atramento, veluti madidus vino de Sodomitana vite expresso, stolide volutaris? Quare tantas peccaminum regiæ cervici sponte, ut ita dicam, ineluctabiles, celsorum ceu montium, innectis moles? Quid te non ei regum omnium Regi, quem cunctis pene Britanniæ ducibus tam regno fecit, quam status lineamento editiorem, exhibes ceteris moribus meliorem, sed versa vice deteriorem? quorum indubitatam zquanimiter convitiorum auscultato parumper adstipulationem, omissis domesticis levioribusque, si tamen aliqua sunt levia, palata solum longe lateque per auras admissa testaturam. Nonne in primis adolescentie tue annis avunculum regem cum fortissimis propemodum militibus, quorum vultus non catulorum leonis in acie magnopere dispares visebantur, acerrime ense, hasta, igni oppressisti? parum cogitans propheticum dictum: ‘ Viri, inquiens, ‘ sanguinum et doli non dimidiabunt dies suos. Quid pro hoc solo retributionis a justo judice sperares, etsi non talia sequerentur quæ sequuta sunt, itidem dicente per Prophetam: “ Vz tibi qui preedaris, nonne et ipse predaberis? et qui occidis, nonne et ipse occideris? et quum desiveris predari, tunc cades.
34. Nonne postquam tibi ex voto violenti regni phantasia cessit, cupiditate inlectus ad viam revertendi rectam, diebusque ac noctibus, id temporis, conscientia forte peccaminum remordente, de deifico tenore monachorumque decretis, sub dente primum multa ruminans, deinde popularis aure cognitione proferens, morachum sine ullo infidelitatis, ut aiebas, respectu, coram omnipotente Deo, angelicis vultibus humabisque, ruptis, ut putabatur, capacissimis illis, quibus precipitanter involvi solent pingues tauri moduli tui retibus; omnis regni, auri, argentique, et quod majus est, proprie voluntatis distentionibus ruptis, perpetuo vovisti, et tete, acsi stridulo cavum lapsu aerem valide secantem, seevosque rapidi harpagones accipitris sinuosis flexibus vitantem, ad sanctorum tibi magnopere fidas speluncas refrigeriaque salubriter rapuisti ex corvo columbam? O quanta ecclesiæ matri letitia, si non te cunctorum mortalium hostis de sinu quodammodo ejus lugubriter abstraxisset, foret? O quam profusus spei celestis fomes desperatorum cordibus, te in bonis permanente, inardesceret? O qualia quantaque animam tuam regni Christi premia in die judicii manerent, si non lupus callidus ille agnum ex lupo factum te ab ovili dominico, non vehementer invitum, facturus lupum ex agno, sibi similem Tapuisset? Ὁ quantam exultationem pio omnium patri Deo ‘ssanctorum tua salus servanda prestaret, si non te cunctorum perditorum infaustus pater, veluti magnarum aquila alarum unguiumgue demon, infcelici filioruam suorum agmini contra jus fasque rapuisset? Ne multa, tantum gaudii ac suavitatis tum cceelo terreeque tua ad bonam frugem conversio, quantum nune meroris ac luctus ministravit ad horribilem, more molossi zgri, vomitum nefanda reversio. Θὰ peracta, exhibentur membra arma iniquitatis peccato ac diabolo, quæ oportuerat salvo sensu avide exhiberi arma justitie Deo. Arrecto aurium auscultantur captu, non Dei laudes, canora ' Christi tyronum voce suaviter modulante, pneumaque ecclesiastice melodiæ, sed propriæ, quæ nihil sunt, furciferorum referto mendaciis simulque spumanti phlegmate, proximos quosque trucidaturo, preeconum ore, ritu bacchantium, concrepante; ita ut vas, Dei quondam in ministerio preeparatum, vertatur in Zabuli organum, quodque honore ceelesti putabatur dignum, merito projiciatur in Tartari baratrum.
35. Nec tamen tantis malorum offendiculis tuus hebetatus insipientia cumulo sensus, velut quodam obice tardatur, sed fervidus, acsi*pullus, amcena queque imperagrata putans, per extensos scelerum campos irrevocabili furore’ raptatur, augendo priscis nova piaculis.. Spernuntur namque prime, post monachi votum irritum, illicite licet, tamen proprize conjugis presumptive nuptie, alia viri viventis, non externi, sed fratris filii adamata. Ob quod dura cervix illa multis jam peccaminum fascibus onerata, bino parricidiali ausu, occidendo supradictum, uxoremque tuam, aliquamdiu a te habitam, velut summo sacrilegii tui culmime, de imis ad inferiora curvatur. Dehince illam, cujus dudum colludio ac suggestione tante sunt peccatorum subite moles, publico et, ut fallaces parasitorum lingue tuorum conclamaut, summis tamen labiis, non ex intimo cordis, legitimo, utpote viduatam, ‘thoro; ut nostre vero, sceleratissimo adscivisti connubio. Cujus igitur sancti viscera tali stimulata historia non statim in fletus singultusque prorumpant? Quis sacerdes, cujus cor rectum Deo patet, non statim hæc audiens magno cum ululatu illud propheticum dicat: ‘ Quis dabit eapiti meo aquam, et oculis meis fontem lachrymarum, et plorabo in die et nocte interfectos populi mei?’ Heu! siquidem parum auribus captasti propheticam objurgationem ita dicentem: ‘ Ve vobis, viri impii, qui dereliquistis legem Dei altissimi : Et si nati fueritis, in maledictione nascemini; et si mortui fueritis, in maledictionem erit pars vestra. Omnia quæ de terra sunt, in terram ibunt: sic impii a maledictione in perditionem, subauditur, si non revertantur ad Dominum, exaudita saltem tali admonitione, ‘ Fili, peccasti? ne adjicias ultra, sed et de pristinis tuis deprecare: et iterum: ‘ Non tardes converti ad Dominum, neque differas de die in diem. Subito enim yenit ira ejus, quia ut scriptura ait: ‘ Rege audiente verbum iniquum, omnes qui sub illo sunt, scelesti sunt. Nimirum ‘ rex, ut Propheta dixit, ‘ justus suscitat regionem. 36. Sed monita tibi profecto non desunt, quum habueris preceptorum pene totius Britanniæ magistrum elegantem. Caveto igitur ne tibi, quod a Salomone notatur, accidat: ‘ Quasi qui excitat dormientem de gravi sommno, sic qui enarrat stulto sapientiam: in fine enim narrationis dicet: Quid primum dixeras?’ ‘ Lava a malitia cor tuum, sicut dictum est, ‘ Hierusalem, ut salvus sis. Ne contemnas, queso, ineffabilem misericordiam Dei, hoc modo per prophetam. a peccatis impios revocantis: ‘ Repente loquar ad gentem et ad regnum ut evellam, et dissipem, et destruam, et disperdam.” Peccatorem hoc vehementer ad pcenitentiam hortatur: ‘ Et si peenitentiam egerit gens illa a peecato suo, penitentiam et ego agam super malo quod loquutus sum ut facerem ei.” Et iterum: ‘ Quis dabit eis tale cor ut audiant me, et custodiant precepta mea, et bene sit eis omnibus diebus vite sux?’ Itemque in cantico Deuteronomii: ‘ Populus, inquit, ‘ absque consilio et prudentia, utinam saperent et intelligerent, ac novissima providerent, quomodo persequatur unus mille, et duo fugent decem millia. Et iterum in Evangelio Dominus: ‘ Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego vos requiescere faciam. Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Nam si hæc surdis auribus audias, prophetas contemnas, Christum despicias, nosque, licet vilissime qualitatis simus, nullius momenti ducas, propheticum illud sincera animi pietate servantes, utcunque si non ego implevero fortitudinem in spiritu et virtute Domini, ut enunciem ‘ domui Jacob peccata eorum, et domni Israel scelera ecorum, ne simus. ‘ canes muti non valentes latrare. Et illud Salomonis ita dicentis: ‘ Qui dicit. impium:justum esse, maledictus erit populis et odibilis gentibus, nam qui arguunt meliora. sperabunt. Et iterum: ‘ Non reverearis proximum in casum suum: Nee retineas verbum in tempore salutis. Itemque: ‘ Erue eos qui ducuntur ad mortem, et redimere eos qui interficiuntur, ne pareas: ‘ quia non proderunt,’-ut idem Propheta. ait, ‘ divitiæ in die ire, justicia a morte liberat. ‘Si justus quidem vix salvus sit, impius et peccator ubi parebit ?? Le profecto te tenebrosus Tartari torrens ferali rotatu undisque acsi acerrimis involvet. semper cruciaturus et nunquam. consumpturus, cui tunc erit sera inutilisque pcenæ oculata cognitio ac. mali peenitudo, a quo, in hoe tempore accepto et die salutis, ad rectum. vitsæ iter differtur conversio.
37. Hic sane vel antea concludenda erat, uti ne amplius loqueretur os nostrum opera hominum, tam flebilis hæc querulaque malorum evi hujus historia. Sed ne formidolosos. nos. aut lassos putent, quominus illud. Isaianum infatigabiliter caveamus, ‘ Vee, inquiens,‘ qui dicit bonum malum, et malum bonum; ponentes tenebras: in lucem, et lucem in temebras; amarum in dulce, et dulce in amarum; ‘ qui videntes non, vident, et audientes non audiunt; quorum cor crassa obtegitur quadam vitiorum nube, libet quid quantumque [his supradictis lascivientibus insanisque satellitum Pharaonis, quibus ejus periturus Mari provocatur exercitus strenue Rubro,, eorumque similibus quinque equis] minarum prophetica inclamitent strictim edicere oracula, quibus veluti pulchro tegmine opusculi nostri molimen, ita ut ne certatim irruituris invidorum imbribus extet penetrabile, fidissime contegatur. Respondeant itaque pro nobis sancti vates nunc ut ante, qui os quodammodo Dei organumque Spiritus Sancti, mortalibus prohibentes mala, bonis faventes extitere, contumacibus superbisque hujus etatis principibus, ne dicant nos propria adinventione et loquaci tantum temeritate tales minas eis tantosque terrores incutere. Nulli namque sapientium dubium est, in quantis graviora sint peccata hujus temporis quam primi, apostolo dicente: ‘ Legem quis transgrediens duobus mediis vel tribus testibus morietur, quanto putatis deteriora mereri supplicia, qui filium Dei conculcaverit ?”
O ble daw’r geiriau hyn
Lladin: J. A. Giles, D.C.L., Historical Documents concerning the Ancient Britons (Llundain: George Bell, 1847), Atodiad y Dogfennau Gwreiddiol i’w History of the Ancient Britons. Sganiau: archive.org/details/historicaldocume00gileuoft ac archive.org/details/historicaldocume00gile
Fe’i hargraffwyd amser maith yn ôl ac mae y tu hwnt i hawlfraint. Fe’i hargreffir yma fel yr argraffwyd ef bryd hynny, gyda’r hen sillafu a’r cyfan; fy rhai i yw’r cyflwyniadau.
Darllen nesaf ar y pwnc hwn

Ymhlith eglwysi cyntaf y byd: y llyfrau sy’n sôn am eglwys y Brythoniaid
Ble mae’n ysgrifenedig fod eglwys y Brythoniaid yn un o’r rhai cyntaf? Yn Tertullian, Origen ac Eusebius, yng nghofnodion Arles, yn Gildas, Beda a Llyfr Llandaf, yn yr areithiau yn Konstanz a Basel, ac yn llyfrau mawr Ussher ac ysgolheigion Cymru. Y tystion, fesul llyfr, a ble i’w darllen.

Cristnogion cyntaf Prydain
Ysgrifennodd Gildas i ffydd Crist gyrraedd yr ynys hon ym mlynyddoedd olaf yr Ymerawdwr Tiberius, cyn OC 37. Y tystion, traddodiadau Joseff, Brân a Lleurwg, y merthyron, a’r eglwys Frythonig a oedd yn hen cyn i Awstin ddod.

Yr awduron a gofnododd Gymru gynnar
O Gildas yn Llanilltud Fawr hyd Gerallt Gymro ar y ffordd yn 1188: y mynachod, yr ysgolheigion a’r storïwyr a ysgrifennodd hanes y Brythoniaid, bucheddau’r saint, gweithredoedd y brenhinoedd a’r chwedlau cyntaf am Arthur, a’r copïwyr a gadwodd y cwbl.

Cymru Rufeinig
Llengoedd, caerau, ffyrdd ac aur: tair canrif a hanner ar ymyl ymerodraeth.
Gan Ifan Diweddarwyd ddiwethaf
Wedi gweld camgymeriad? Rhowch wybodAm y wefan hon
Dyfynnu’r dudalen hon
Ifan, ‘Gildas, Am Ddinistr Prydain (1 o 3)’, Hanes Cymru, diweddarwyd 23 Tachwedd 2026, https://historyofwales.cymru/cy/llyfrgell/giles-documents-gildas-1.
Cydnabod y lluniau ar y dudalen hon (4)
- Yr amffitheatr yng Nghaerllion, Dinas y Llengoedd, lle bu farw Iŵl ac Aaron dros y ffydd — Alun Salt · CC BY-SA 2.0
- Meini Cristnogol cynnar cerfiedig, gan gynnwys croes olwyn fawr Conbelin, yn Amgueddfa Meini Margam — Nilfanion · CC BY-SA 4.0
- Dechrau Salm 1 yn Sallwyr Rhygyfarch, a wnaed yn Llanbadarn Fawr tua 1080 — Ithael and Ieuan ap Sulien, Llanbadarn Fawr; Trinity College Dublin · Parth cyhoeddus
- Yr amffitheatr Rufeinig yng Nghaerllion (Isca), o un o’i mynedfeydd — Nilfanion · CC BY-SA 4.0
Gwnaed y lluniau gan y bobl a enwir, ac fe’u defnyddir dan y trwyddedau a ddangosir. Gweld pob llun ar y wefan a’i gydnabyddiaeth